CCC 65
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
« Multifariam et multis modis olim Deus locutus patribus in Prophetis, in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio » (Heb 1,1-2). Christus, Filius Dei homo factus, est Patris Verbum unicum, perfectum et insuperabile. Totum in Eo dixit, et aliud quam hoc non habebitur verbum. Sanctus Ioannes a Cruce, post tot alios, id modo dilucido exprimit, Heb 1,1-2 commentans:
« Dando quippe nobis, sicut dedit, Filium Suum, qui est unicum solumque Ipsius Verbum, omnia nobis simul unaque vice in hoc unico Verbo locutus est nihilque amplius habet loquendum. [...] Id enim quod antea per partes loquebatur Prophetis, iam nobis totum in Ipso dixit, Ipsum nobis totum dando, id est, Filium Suum. Quamobrem ille qui nunc vellet aliquid a Deo sciscitari, vel visionem aliquam aut revelationem ab Eo postulare, non solum stultum quid faceret, sed videretur iniuriam Deo inferre, non defigendo omnino suos oculos in Christum vel aliam rem aut novitatem extra illum requirendo ». Sanctus Ioannes a Cruce, Subida del monte Carmelo, 2, 22, 3-5: Biblioteca Mística Carmelitana, v. 11 (Burgos 1929) p. 184.
Lege caput integrum 2. Deus Homini Occurrit ¶50–141