CCC 653

Veritas divinitatis Iesu Resurrectione confirmatur Eius. Ipse dixerat: « Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia Ego sum » (Io 8,28). Crucifixi Resurrectio demonstrat Illum vere « Ego sum » esse, Filium Dei et Ipsum Deum. Sanctus Paulus potuit Iudaeis declarare: « Et nos vobis evangelizamus eam, quae ad patres Promissio facta est, quoniam hanc Deus adimplevit filiis eorum, nobis resuscitans Iesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu; ego hodie genui te » (Act 13,32-33). Cf Ps 2,7. Resurrectio Christi mysterio Incarnationis Filii Dei est arcte coniuncta. Ea est eius adimpletio secundum aeternum Dei consilium.

Lege caput integrum 2. Credo in Iesum Christum, Filium Dei Unicum ¶422–682