CCC 67

Decursu saeculorum, revelationes sic dictae « privatae » habitae sunt, quarum quaedam Ecclesiae sunt agnitae auctoritate. Hae tamen ad depositum fidei non pertinent. Earum munus definitivam Christi Revelationem « meliorare » non est vel « complere », sed adiutorium praebere ut ipsa, in quadam historiae periodo, plenius deducatur in vitam. Fidelium sensus, sub Ecclesiae Magisterii ductu, id discernere et accipere valet quod pro Ecclesia in his revelationibus germanam Christi vel sanctorum continet hortationem. Fides christiana nequit « revelationes » accipere, quae superare vel corrigere Revelationem contendunt, cuius Christus est completio. Sic quaedam se habent religiones non christianae atque aliquae recentes sectae quae in talibus nituntur « revelationibus ».

Lege caput integrum 2. Deus Homini Occurrit ¶50–141

Ubi affertur 3