CCC 674
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Adventus Messiae gloriosi in quolibet historiae momento ab eo pendet Cf Rom 11,31. quod agnoscatur ab « omni Israel » Cf Rm 11,26; Mt 23,39. cuius pars est indurata Cf Rom 11,25. in « incredulitate » (Rom 11,2) relate ad Iesum. Sanctus Petrus Iudaeis Hierosolymorum dicit post Pentecosten: « Paenitemini igitur et convertimini, ut deleantur vestra peccata, ut veniant tempora refrigerii a conspectu Domini, et mittat Eum, qui praedestinatus est vobis Christus, Iesum, quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium, quae locutus est Deus per os sanctorum a saeculo suorum Prophetarum » (Act 3,19-21). Et sanctus Paulus ei resonat: « Si enim amissio eorum reconciliatio est mundi, quae assumptio nisi vita ex mortuis? » (Rom 11,15). Ingressus plenitudinis Iudaeorum Cf Rom 11,12. in salutem messianicam, post plenitudinem gentium, Cf Rom 11,25; Lc 21,24. populo Dei effectionem praebebit « plenitudinis Christi » (Eph 4,13), in qua erit « Deus omnia in omnibus » (1 Cor 15,28).
Lege caput integrum 2. Credo in Iesum Christum, Filium Dei Unicum ¶422–682
Ubi affertur 1
- ¶674 Quaestiones(The end of the world)