CCC 683
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
« Nemo potest dicere: "Dominus Iesus", nisi in Spiritu Sancto » (1 Cor 12,3). « Misit Deus Spiritum Filii Sui in corda nostra clamantem: "Abba, Pater!" » (Gal 4,6). Haec fidei cognitio nonnisi in Spiritu Sancto possibilis est. Ut quis in communione sit cum Christo, necessarium est imprimis ut a Spiritu Sancto tangatur. Ipse nos praecedit fidemque in nobis suscitat. Per nostrum Baptisma, primum fidei sacramentum, vita, quae suum in Patre habet fontem et nobis offertur in Filio, intime et personaliter a Spiritu Sancto communicatur in Ecclesia:
Baptismus « nobis gratiam praebet novae nativitatis in Deo Patre per Filium Suum in Spiritu Sancto. Quia illi qui Spiritum Dei portant, conducuntur ad Verbum, id est, ad Filium; sed Filius illos Patri praesentat et Pater illis incorruptibilitatem procurat. Sine Spiritu igitur possibile non est Filium Dei videre, et sine Filio nemo potest ad Patrem appropinquare, quia cognitio Patris est Filius et cognitio Filii Dei fit per Spiritum Sanctum ». 9 Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Demonstratio praedicationis apostolicae, 7: SC — Sources chrétiennes.