CCC 687
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
« Quae Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei » (1 Cor 2,11). Nunc vero Spiritus qui Eum revelat, nobis praebet Christum cognoscere, Verbum Eius vivum, sed Semetipsum non exprimit. « Qui locutus est per Prophetas » Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. nobis Verbum Patris praebet audire. Sed Eum non audimus. Eum non cognoscimus nisi in motu in quo nobis Verbum revelat nosque disponit ad Illud in fide accipiendum. Spiritus veritatis qui nobis « detegit » Christum, non loquitur a Semetipso. Cf Io 16,13. Talis occultatio proprie divina explicat cur Eum « mundus non potest accipere, quia non videt Eum nec cognoscit » (Io 14,17), dum illi qui in Christum credunt, Eum cognoscunt, quia cum illis manet.