CCC 688

Ecclesia, communio viva in Apostolorum fide quam transmittit, locus est nostrae cognitionis de Spiritu Sancto:

— in Scripturis quas Ipse inspiravit; — in Traditione, cuius Patres testes sunt semper actuales; — in Ecclesiae Magisterio, cui Ipse assistit; — in liturgia sacramentali, per eius verba et symbola, in quibus Spiritus Sanctus nos in communionem ponit cum Christo; — in oratione, in qua Ipse pro nobis intercedit; — in charismatibus et ministeriis, per quae Ecclesia aedificatur: — in signis vitae apostolicae et missionalis; — in sanctorum testimoniis, in quibus Ipse Suam manifestat sanctitatem et salutis prosequitur opus.

Lege caput integrum 3. Credo in Spiritum Sanctum ¶683–1065