CCC 694

Aqua. Symbolum aquae significat actionem Spiritus Sancti in Baptismo, propterea quod ea post invocationem Spiritus Sancti signum sacramentale efficax novae fit nativitatis: sicut nostrae primae nativitatis graviditas in aqua peracta est, sic aqua baptismalis re vera significat nostram nativitatem ad vitam divinam in Spiritu Sancto donari. Sed, « in uno Spiritu [...] baptizati », « et omnes unum Spiritum potati sumus » (1 Cor 12,13): Spiritus est igitur etiam personaliter Aqua viva quae e Christo oritur crucifixo Cf Io 19,34; 1 Io 5,8. tamquam de suo fonte et quae in nobis salit in vitam aeternam. Cf Io 4,10-14; 7,38; Ex 17,1-6; Is 55,1; Zach 14,8; 1 Cor 10,4; Apc 21,6; 22,17.

Lege caput integrum 3. Credo in Spiritum Sanctum ¶683–1065