CCC 697

Nubes et lumen. Haec duo symbola in Spiritus Sancti manifestationibus inseparabilia sunt. Inde a Veteris Testamenti theophaniis, nubes sive obscura sive luminosa Deum revelat viventem et salvatorem, transcendentiam velans Eius gloriae; cum Moyse in monte Sinai, Cf Ex 24,15-18. in Tabernaculo Conventus Cf Ex 33,9-10. et per iter in deserto; Cf Ex 40,36-38; 1 Cor 10,1-2. cum Salomone occasione dedicationis Templi. Cf 1 Reg 8,10-12. Hae igitur figurae a Christo in Spiritu Sancto adimplentur. Hic super Virginem venit Mariam eamque « obumbrat » ut ipsa Iesum concipiat et pariat. Cf Lc 1,35. In monte Transfigurationis, Ipse supervenit in nube quae Iesum, Moysen et Eliam, necnon Petrum, Iacobum et Ioannem, obumbrat « et vox facta est de nube dicens: "Hic est Filius meus electus; Ipsum audite" » (Lc 9,35). Eadem denique nubes « suscepit Iesum ab oculis » discipulorum in die Ascensionis Cf Act 1,9. et Filium hominis in Eius revelabit gloria in Die Adventus Eius. Cf Lc 21,27.

Lege caput integrum 3. Credo in Spiritum Sanctum ¶683–1065