CCC 7
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
« Patet autem catechesim cum omni vita Ecclesiae arcte coniungi atque conecti. Ex ipsa enim potissimum pendet non solum disseminatio Ecclesiae per loca eiusque auctus per numeros, verum multo magis interius Ecclesiae incrementum eiusque convenientia cum Dei consilio ». Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, 13: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 71 (1979) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1979) 1288.