CCC 738

Sic Ecclesiae missio illi Christi et Spiritus Sancti non additur, sed eius est sacramentum: illa, cum toto esse suo et in omnibus suis membris, mittitur ut mysterium communionis Sanctissimae Trinitatis annuntiet et testetur, in actum ducat et propaget (hoc erit obiectum sequentis articuli):

« Dicemus rursus, nos omnes, accepto uno et Eodem Spiritu, Sancto nimirum, commisceri quodammodo et inter nos, et cum Deo. Licet enim multi seorsim simus, et in unoquoque nostrum Christus Spiritum Patris ac Suum inhabitare faciat, unus tamen est ac indivisibilis, qui spiritus invicem distinctos [...] in unitatem colligit per Seipsum et omnes velut unum quid cerni facit in Seipso. Quemadmodum enim sanctae carnis [Christi] virtus concorporales reddit eos in quibus est, eodem, opinor, modo unus in omnibus indivisibilis inhabitans Dei Spiritus, ad unitatem spiritalem omnes cogit ». Sanctus Cyrillus Alexandrinus, Commentarius in Iohannem, 11, 11: PG — Patrologia graeca (J.P. Migne).

Lege caput integrum 3. Credo in Spiritum Sanctum ¶683–1065