CCC 756
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
« Saepius quoque Ecclesia dicitur aedificatio Dei. Cf 1 Cor 3,9. Dominus Ipse Se comparavit lapidi, quem reprobaverunt aedificantes, sed qui factus est in caput anguli (Mt 21,42 et par; Act 4,11; 1 Pe 2,7; Ps 118,22). Super illud fundamentum Ecclesia ab Apostolis exstruitur, Cf 1 Cor 3,11. ab eoque firmitatem et cohaesionem accipit. Quae constructio variis appellationibus decoratur: domus Dei, Cf 1 Tim 3,15. in qua nempe habitat Eius familia, habitaculum Dei in Spiritu, Cf Eph 2,19-22. tabernaculum Dei cum hominibus, Cf Apc 21,3. et praesertim templum sanctum, quod in lapideis sanctuariis repraesentatum a sanctis Patribus laudatur, et in liturgia non immerito assimilatur Civitati sanctae, novae Ierusalem. In ipsa enim tamquam lapides vivi his in terris aedificamur. Cf 1 Pe 2,5. Quam sanctam Civitatem Ioannes contemplatur, in renovatione mundi descendentem de caelis a Deo, "paratam sicut sponsam ornatam viro suo" (Apc 21,1-2) ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 6: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 8-9.