CCC 771
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
« Unicus mediator Christus Ecclesiam Suam sanctam, fidei, spei et caritatis communitatem his in terris ut compaginem visibilem constituit et indesinenter sustentat, qua veritatem et gratiam ad omnes diffundit ». Ecclesia est simul:
— « societas [...] organis hierarchicis instructa et mysticum Christi corpus »; — « coetus adspectabilis et communitas spiritualis »; — « Ecclesia terrestris et Ecclesia caelestibus bonis ditata ».
Hae dimensiones simul « unam realitatem complexam efformant, quae humano et divino coalescit elemento ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 11.
Ecclesiae « proprium est esse humanam simul ac divinam, visibilem invisibilibus praeditam, actione ferventem et contemplationi vacantem, in mundo praesentem et tamen peregrinam; et ita quidem ut in ea quod humanum est ordinetur ad divinum eique subordinetur, quod visibile ad invisibile, quod actionis ad contemplationem, et quod praesens ad futuram civitatem quam inquirimus ». Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 98. « O humilitas! O sublimitas! Et tabernaculum Cedar, et sanctuarium Dei; et terrenum tabernaculum et caeleste palatium; et domus lutea et aula regia; et corpus mortis et templum lucis; et despectio denique superbis, et sponsa Christi. Nigra sum, sed formosa, filiae Ierusalem: quam etsi labor et dolor longi exsilii decolorat, species tamen caelestis exornat ». Sanctus Bernardus Claraevallensis, In Canticum sermo, 27, 7, 14: Opera, ed. J. Leclercq-C.H. Talbot-H. Rochais, v. 1 (Romae 1957) p. 191.