CCC 774

Verbum graecum mysterion duobus vocabulis in linguam latinam versum est: mysterium et sacramentum. In ulteriore interpretatione, vocabulum sacramentum magis visibile exprimit signum realitatis occultae salutis, quam vocabulum mysterium denotat. Hoc sensu, Christus Ipse mysterium est salutis: « non est enim aliud Dei mysterium nisi Christus ». Sanctus Augustinus, Epistula 187, 11, 34: CSEL — Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)). Opus salvificum Eius humanitatis sanctae et sanctificantis sacramentum est salutis, quod manifestatur et operatur in Ecclesiae sacramentis (quae Ecclesiae Orientales etiam « sancta mysteria » appellant). Septem sacramenta signa sunt et instrumenta per quae Spiritus Sanctus gratiam effundit Christi qui est Caput, in Ecclesiam quae corpus est Eius. Ecclesia ergo invisibilem continet et communicat gratiam quam ipsa significat. Hoc sensu analogico, ipsa appellatur « sacramentum ».

Lege caput integrum 3. Credo in Spiritum Sanctum ¶683–1065