CCC 859
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Iesus eos missioni Suae coniungit a Patre receptae: sicut « non potest Filius a Se facere quidquam » (Io 5,19.30), sed omnia recipit a Patre qui Illum misit, sic ii quos Iesus mittit, nihil possunt facere sine Illo Cf Io 15,5. a quo missionis mandatum et potestatem illam adimplendi recipiunt. Christi igitur Apostoli sciunt se a Deo factos esse idoneos « ministros Novi Testamenti » (2 Cor 3,6), « Dei ministros » (2 Cor 6,4), « pro Christo [...] legatione » fungentes (2 Cor 5,20), « ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei » (1 Cor 4,1).