CCC 863
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Tota Ecclesia est apostolica quatenus, per successores Petri et Apostolorum, in fidei et vitae communione cum origine permanet sua. Tota Ecclesia est apostolica quatenus in mundum « mittitur » universum; omnia Ecclesiae membra, licet modis diversis, hanc participant missionem. « Vocatio enim christiana, natura sua, vocatio quoque est ad apostolatum ». « Apostolatus » appellatur « omnis navitas corporis mystici » ad « Regnum Christi ubique terrarum » dilatandum. Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 838.