CCC 865

Ecclesia est una, sancta, catholica et apostolica in sua profunda et ultima identitate, quia in ea iam exsistit et in fine temporum adimplebitur « Regnum caelorum », « Regnum Dei », Cf Apc 19,6. quod in Persona Christi advenit et in corde eorum qui Ei sunt incorporati, modo crescit arcano usque ad suam plenam eschatologicam manifestationem. Tunc omnes homines ab Eo redempti, in Eo effecti « sancti et immaculati in conspectu Dei in caritate », Cf Eph 1,4. congregabuntur tamquam unicus populus Dei, « Sponsa Agni », Cf Apc 21,9. « Civitas sancta descendens de caelo a Deo, habens claritatem Dei »; Cf Apc 21,10-11. « et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et super ipsis duodecim nomina duodecim Apostolorum Agni » (Apc 21,14).

Lege caput integrum 3. Credo in Spiritum Sanctum ¶683–1065