CCC 873
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Differentiae ipsae quas Dominus inter corporis Sui membra ponere voluit, eius unitatem servant eiusque missionem. Quia « est in Ecclesia diversitas ministerii, sed unitas missionis. Apostolis eorumque successoribus a Christo collatum est munus in Ipsius nomine et potestate docendi, sanctificandi et regendi. At laici, muneris sacerdotalis, prophetici et regalis Christi participes effecti, suas partes in missione totius populi Dei explent in Ecclesia et in mundo ». Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 838-839. Tandem « ex utraque parte [ex hierarchia et ex laicis] habentur christifideles, qui professione consiliorum evangelicorum [...] suo peculiari modo Deo consecrantur et Ecclesiae missioni salvificae prosunt ». CIC — Codex Iuris Canonici canon 207, § 2.