CCC 953

Communio caritatis: in sanctorum communione « nemo [...] nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur » (Rom 14,7). « Et sive patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra. Vos autem estis corpus Christi et membra ex parte » (1 Cor 12,26-27). Caritas « non quaerit, quae sua sunt » (1 Cor 13,5). Cf 1 Cor 10,24. Nostrorum actuum minimus in caritate factus ad omnium profectum repercutitur, in hac mutua necessitudine cum omnibus hominibus, vivis et mortuis, quae in sanctorum communione fundatur. Omne peccatum huic nocet communioni.

Lege caput integrum 3. Credo in Spiritum Sanctum ¶683–1065