CCC 972

Postquam de Ecclesia, de eius origine, de missione eius atque de eius destinatione sumus locuti, melius concludere non possumus quam erga Mariam vertens intuitum ut in illa contemplemur quid Ecclesia in suo mysterio, in sua sit « peregrinatione fidei », et quid ipsa in patria futura sit, in sui itineris fine, ubi eam, « ad gloriam Sanctissimae et individuae Trinitatis », « in omnium sanctorum communione », Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 69: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 66-67. illa exspectat quam Ecclesia tamquam Matrem Domini sui suamque propriam Matrem veneratur.

« Interim autem Mater Iesu, quemadmodum in caelis corpore et anima iam glorificata, imago et initium est Ecclesiae in futuro saeculo consummandae, ita his in terris, quoadusque advenerit dies Domini, tamquam signum certae spei et solatii peregrinanti populo Dei praelucet ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 68: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 66.

Lege caput integrum 3. Credo in Spiritum Sanctum ¶683–1065

Ubi affertur 1

  • ¶972 Quaestiones(Mary)