3. Homo Deo Respondet
¶142–184
In Compendio: I25–32
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Sua Revelatione, « Deus invisibilis ex abundantia caritatis Suae homines tamquam amicos alloquitur et cum eis conversatur, ut eos ad societatem Secum invitet in eamque suscipiat ». 5 Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 818. Huic invitationi idonea responsio est fides.
Per fidem homo suum intellectum suamque voluntatem Deo plene submittit. Homo ex toto quod est, Deo revelanti suum praebet assensum. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 5: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 819. Haec responsio hominis Deo revelanti « oboeditio fidei » a sacra appellatur Scriptura. Cf Rom 1,5; 16,26.
1.Credo
I.De fidei oboedientia
In fide oboedire (ob-audire) est se libere audito submittere verbo, quia eius veritas a Deo, qui ipsa veritas est, praestatur. Abraham huius oboedientiae est exemplar, nobis a sacra Scriptura propositum. Virgo autem Maria eius effectio est perfectissima.
Abraham – « pater omnium credentium »
Epistula ad Hebraeos, in magno illo fidei maiorum elogio, in fide Abraham peculiariter insistit: « Fide vocatus Abraham oboedivit in locum exire, quem accepturus erat in hereditatem, et exivit nesciens quo iret » (Heb 11,8). Cf Gn 12,1-4. Fide ut advena et peregrinus in Terra vixit promissa. Cf Gn 23,4. Fide, Sara accepit filium Promissionis concipere Fide denique Abraham suum filium unicum in sacrificio obtulit. Cf Heb 11,17.
Sic Abraham definitionem fidei, ab epistula ad Hebraeos traditam, in rem ducit: « Est autem fides sperandorum substantia, rerum argumentum non apparentium » (Heb 11,1). « Credidit autem Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam » (Rom 4,3). Cf Gn 15,6. Hac « confortatus fide » (Rom 4,20), Abraham factus est « pater omnium credentium » (Rom 4,11.18). Cf Gn 15,5.
Vetus Testamentum testimoniis est huius fidei copiosum. Epistula ad Hebraeos exemplaris fidei proclamat elogium, in qua « testimonium consecuti sunt seniores » (Heb 11,2.39), « Deo pro nobis melius aliquid providente »: gratiam scilicet in Filium Suum credendi, « ducem fidei et consummatorem Iesum » (Heb 11,40; 12,2).
Maria – « Beata quae credidit »
Maria Virgo modo perfectissimo oboedientiam fidei in rem ducit. In fide, Maria nuntium et promissionem ab Angelo Gabriel allata recipit, credens quod « non erit impossibile apud Deum omne verbum » (Lc 1,37) Cf Gn 18,14. suumque praebens assensum: « Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum » (Lc 1,38). Elisabeth illam his salutavit verbis: « Beata, quae credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino » (Lc 1,45). Propter hanc fidem omnes generationes illam proclamabunt beatam. Cf Lc 1,48.
Per totius eius vitae cursum, et usque ad eius extremam probationem, Cf Lc 2,35. cum Iesus, eius filius, est mortuus in cruce, eius fides non vacillavit. Maria verbum Dei « perficiendum esse » credere non desiit. Ecclesia igitur in Maria purissimam fidei veneratur effectionem. II. « Scio enim cui credidi » (2 Tim 1,12)
In solum Deum credere
Fides est imprimis adhaesio personalis hominis ad Deum; simul vero et inseparabiliter est liber toti veritati a Deo revelatae assensus. Fides christiana, quatenus adhaesio personalis ad Deum et veritati ab Ipso revelatae assensus, a fide in personam differt humanam. Bonum et iustum est se plene Deo fidere idque absolute credere, quod Ipse dixit. Vanum et falsum esset talem fidem in quamdam reponere creaturam. Cf Ier 17,5-6; Ps 40,5; 146,3-4.
In Iesum Christum, Filium Dei, credere
Pro christiano credere in Deum est inseparabiliter in Eum credere quem Ille misit: Filium Suum dilectum, in quo complacuit; Cf Mc 1,11. Deus nobis dixit ut Eum audiremus. Cf Mc 9,7. Dominus Ipse Suis dixit discipulis: « Creditis in Deum et in me credite » (Io 14,1). In Iesum Christum credere possumus, quia Ipse est Deus, Verbum caro factum: « Deum nemo vidit unquam; unigenitus Deus, qui est in sinum Patris, Ipse enarravit » (Io 1,18). Quia Ille « vidit Patrem » (Io 6,46), solus Eum novit et potestatem Eum habet revelandi. Cf Mt 11,27.
In Spiritum Sanctum credere
Impossibile est quempiam in Iesum Christum credere, quin ille Eius sit particeps Spiritus. Sanctus vero Spiritus hominibus revelat quis Iesus sit. Etenim « nemo potest dicere "Dominus Iesus", nisi in Spiritu Sancto » (1 Cor 12,3). « Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. [...] Quae Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei » (1 Cor 2,10-11). Solus Deus Deum plene cognoscit. In Sanctum credimus Spiritum, quia Ille est Deus. Ecclesia suam fidem in unum Deum, Patrem, Filium et Spiritum Sanctum confiteri non desinit.
III.De proprietatibus fidei
Fides est gratia quaedam
Cum sanctus Petrus Iesum esse Christum, Filium Dei vivi, confitetur, Iesus ei declarat hanc revelationem ex carne et sanguine ei non venisse, sed ex Patre Suo « qui in caelis est » (Mt 16,17). Cf Gal 1,15-16; Mt 11,25. Fides est donum Dei, virtus supernaturalis ab Illo infusa. « Quae fides ut praebeatur, opus est praeveniente et adiuvante gratia Dei et internis Spiritus Sancti auxiliis, qui cor moveat et in Deum convertat, mentis oculos aperiat, et det "omnibus suavitatem in consentiendo et credendo veritati" ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 5: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 819.
Fides est actus humanus
Credere possibile non est nisi per gratiam et interna Sancti Spiritus auxilia. Minus verum non est, credere actum esse vere humanum. Neque hominis libertati neque intellectui contrarium est Deo fidere veritatibusque ab Illo revelatis adhaerere. In ipso humano commercio, nostrae propriae dignitati contrarium non est, credere id quod alii homines de se ipsis et de suis dicunt intentionibus, et illorum promissionibus fidere (sicut cum vir et mulier matrimonium ineunt), ad sic ingrediendum in mutuam communionem. Consequenter adhuc minus contrarium est nostrae dignitati « plenum revelanti Deo intellectus et voluntatis obsequium fide praestare » Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. et sic in communionem cum Eo ingredi intimam.
In fide, humanus intellectus et voluntas cum gratia divina cooperantur: « Credere est actus intellectus assentientis veritati divinae ex imperio voluntatis a Deo motae per gratiam ». Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 2, a. 9, c: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina; cf Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
Fides et intellectus
Motivum credendi id non est quod veritates revelatae lumini nostrae rationis naturalis tamquam verae et intelligibiles appareant. Credimus « propter auctoritatem Ipsius Dei revelantis, qui nec falli nec fallere potest ». Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. « Ut nihilominus fidei nostrae "obsequium rationi consentaneum" esset, voluit Deus cum internis Spiritus Sancti auxiliis externa iungi Revelationis Suae argumenta ». Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Sic Christi et sanctorum miracula, Cf Mc 16,20; Heb 2,4. prophetiae, Ecclesiae propagatio et sanctitas, eius fecunditas et stabilitas « divinae Revelationis signa sunt certissima et omnium intelligentiae accommodata », Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. credibilitatis motiva quae ostendunt quod « fidei assensus nequaquam sit motus animi caecus ». Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
Fides est certa, omni humana cognitione certior, quia in ipso Verbo Dei fundatur, qui mentiri nequit. Veritates revelatae possunt utique rationi et experientiae humanis obscurae videri, sed « maior est certitudo quae est per divinum lumen, quam quae est per lumen rationis naturalis ». Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 171, a. 5, 3um: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina. « Decem milia difficultatum unum non efficiunt dubium ». Ioannes Henricus Newman, Apologia pro vita sua, c. 5, ed. M.J. Svaglic (Oxford 1967) p. 210.
« Fides quaerens intellectum »: Sanctus Anselmus Cantuariensis, Proslogion, Prooemium: Opera omnia, ed. F.S. Schmitt, v. 1 (Edinburghi 1946) p. 94. fidei est inhaerens ut credens melius Eum cognoscere exoptet in quem suam reposuit fidem idque melius intelligere quod Ipse revelavit; profundior cognitio, e parte sua, maiorem fidem secum ducet, semper amplius succensam amore. Gratia fidei « oculos cordis » (Eph 1,18) aperit ad vivam eorum intelligentiam quae in Revelatione continentur, intelligentiam scilicet complexus consilii Dei et mysteriorum fidei, eorum conexionis inter se et cum Christo mysterii revelati centro. « Quo vero profundior usque evadat Revelationis intelligentia, [...] Spiritus Sanctus fidem iugiter per dona Sua perficit ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 5: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 819. Ita secundum sancti Augustini adagium: « Intellige ut credas: crede, ut intelligas ». Sanctus Augustinus, Sermo 43, 7, 9: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
Fides et scientia. « Verum etsi fides sit supra rationem, nulla tamen umquam inter fidem et rationem vera dissensio esse potest: cum Idem Deus, qui mysteria revelat et fidem infundit, animo humano rationis lumen indiderit, Deus autem negare Se Ipsum non possit, nec verum vero umquam contradicere ». Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 4: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. « Ideo inquisitio methodica in omnibus disciplinis, si modo vere scientifico et iuxta normas morales procedit, numquam fidei revera adversabitur, quia res profanae et res fidei ab Eodem Deo originem ducunt. Immo, qui humili et constanti animo abscondita rerum perscrutari conatur, etsi inscius quasi manu Dei ducitur qui, res omnes sustinens, facit ut sint id quod sunt ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 36: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1054.
Libertas fidei
Ut responsio fidei humana sit, « caput est [...] hominem debere Deo voluntarie respondere credendo; invitum proinde neminem esse cogendum ad amplectendam fidem. Etenim actus fidei ipsa sua natura voluntarius est ». Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 10: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 936; cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 748 § 2. « Deus quidem homines ad inserviendum Sibi in spiritu et veritate vocat, unde ipsi in conscientia vinciuntur, non vero coercentur. [...] Hoc autem summe apparuit in Christo Iesu ». Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 936. Christus etenim ad fidem invitavit et conversionem, nullo tamen modo constrinxit. « Testimonium enim perhibuit veritati, eam tamen contradicentibus vi imponere noluit. Regnum enim Eius [...] crescit [...] amore, quo Christus exaltatus in cruce homines ad Seipsum trahit ». Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 937.
Necessitas fidei
In Iesum Christum credere et in Illum qui Eum propter nostram misit salutem, necessarium est ad hanc obtinendam salutem. Cf Mc 16,16; Io 3,36; 6,40 et alibi. « Quoniam vero "sine fide... impossibile est placere Deo" (Heb 11,6) et ad filiorum Eius consortium pervenire, ideo nemini umquam sine illa contigit iustificatio, nec ullus, nisi in ea "perseveraverit usque in finem" (Mt 10,22; 24,13), vitam aeternam assequetur ». Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; cf Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, c. 8: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
In fide perseverantia
Fides gratuitum est donum, quod Deus homini praebet. Hoc inaestimabile possumus donum amittere; sanctus Paulus de hoc monet Timotheum: « Hoc praeceptum commendo tibi [...] ut milites [...] bonam militiam, habens fidem et bonam conscientiam, quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt » (1 Tim 1,18-19). Ad vivendum, crescendum et perseverandum usque ad finem in fide, illam debemus Verbo Dei nutrire; Dominum precari debemus ut illam nobis adaugeat; Cf Mc 9,24; Lc 17,5; 22,32. ipsa « per caritatem » operari (Gal 5,6), Cf Iac 2, 14-26. a spe sustineri Cf Rom 15,13. et in Ecclesiae fide debet esse radicata.
Fides – initium vitae aeternae
Fides facit ut gaudium et lumen visionis beatificae quasi in antecessu gustemus, quae finis est nostrae peregrinationis hic in terris. Tunc videbimus Deum « facie ad faciem » (1 Cor 13,12), « sicuti est » (1 Io 3,2). Fides igitur iam est vitae aeternae initium:
« Repositorum nobis in promissis bonorum, quae per fidem fruenda exspectamus, perinde quasi iam adsint, gratiam velut in speculo contemplantes » sumus. Sanctus Basilius Magnus, Liber de Spiritu Sancto, 15, 36: SC — Sources chrétiennesbis, 370 (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)); cf Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 4, a. 1, c: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina.
Nunc tamen « per fidem [...] ambulamus et non per speciem » (2 Cor 5,7) Deumque, « per speculum in aenigmate [...], ex parte » (1 Cor 13,12) cognoscimus. Licet fides luminosa sit propter Illum in quem credit, vita fidei saepe obscura est. Fides potest probationi submitti. Mundus in quo vivimus, saepe valde videtur remotus ab iis quae fides asseverat; experientiae mali et doloris, multiplicis iniustitiae et mortis Bono Nuntio videntur contradicere; illae fidem possunt concutere et ei fieri tentatio.
Tunc ad fidei testes nos convertere debemus: ad Abraham « qui contra spem in spe credidit » (Rom 4,18); ad Mariam Virginem quae « in peregrinatione fidei », Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 58: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 61. usque ad « noctem fidei » processit Cf Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Redemptoris Mater, 17: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 79 (1987) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1987) 381. Filii sui cruciatus participans Eiusque sepulcri noctem; Cf Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Redemptoris Mater, 18: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 79 (1987) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1987) 382-383. et ad tot alios fidei testes: « Ideoque et nos tantam habentes circumpositam nobis nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus propositum nobis certamen, aspicientes in ducem fidei et consummatorem Iesum » (Heb 12,1-2).
2.Credimus
Fides est actus personalis: libera hominis responsio incepto Dei Se revelantis. Sed fides actus non est solitarius. Nemo credere potest solus, sicut nemo solus vivere potest. Nemo sibi ipsi dat fidem, sicut nemo sibi ipsi vitam dat. Credens fidem ab aliis accepit illamque aliis transmittere debet. Noster erga Iesum et homines amor nos ad aliis de nostra fide loquendum impellit. Unusquisque credens est quasi anulus in magna credentium catena. Credere non possum nisi aliorum fide sustentus et mea fide ad aliorum fidem confero sustinendam.
« Credo »: Symbolum Apostolicum: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. est fides Ecclesiae quam unusquisque credens personaliter profitetur, praesertim cum baptizatur. « Credimus »: Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum (in textu originali graeco). est fides Ecclesiae quam Episcopi in Concilio profitentur congregati vel generalius quam liturgica credentium profitetur congregatio. « Credo »: est etiam Ecclesia, Mater nostra quae Deo fide respondet sua nosque docet dicere: « Credo », « Credimus ».
I.« Respice, Domine, fidem Ecclesiae Tuae »
Ecclesia credit imprimis et sic meam fidem ducit, nutrit et sustinet. Ecclesia Dominum ubique confitetur imprimis (« Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia », in hymno canimus « Te Deum ») atque cum illa et in illa impellimur et ducimur, ut nos etiam confiteamur: « Credo », « Credimus ». Ab Ecclesia recipimus fidem novamque in Christo vitam per Baptismum. Iuxta « Rituale Romanum », minister Baptismatis quaerit a catechumeno: « Quid petis ab Ecclesia Dei? ». Et responsio: « Fidem ». - « Fides quid tibi praestat? » - « Vitam aeternam ». Ordo initiationis christianae adultorum, 75, ed. typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1972) p. 24; Ibid., 247, p. 91.
Salus a solo Deo venit; sed quia vitam fidei per Ecclesiam recipimus, ipsa est Mater nostra: « Credimus Ecclesiam quasi regenerationis Matrem, non in Ecclesiam credimus quasi in salutis auctorem ». Faustus Reiensis, De Spiritu Sancto 1, 2: CSEL — Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (1, 1: PL — Patrologia latina (J.P. Migne)). Quia illa est Mater nostra, est etiam nostrae fidei educatrix.
II.Sermo fidei
Non in formulas credimus, sed in res quas illae exprimunt et quas nobis fides « tangere » permittit. « Actus autem [fidei] credentis non terminatur ad enuntiabile, sed ad rem [enuntiatam] ». Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 1, a. 2, ad 2: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina. Tamen ad has res adiutorio formulationum fidei appropinquamus. Hae permittunt fidem exprimere et transmittere, illam in communitate celebrare, illam facere propriam et ex illa magis magisque vivere.
Ecclesia quae est « columna et firmamentum veritatis » (1 Tim 3,15), semel traditam sanctis fidem Cf Ids 1,3. custodit fideliter. Ipsa est quae verborum Christi memoriam servat et confessionem fidei Apostolorum a generatione transmittit in generationem. Sicut mater suos filios loqui docet atque adeo mente intelligere et cum aliis communicare, Ecclesia, Mater nostra, sermonem fidei nos docet ad nos in fidei intelligentiam introducendos et vitam.
III.Una fides
A saeculis, per tot linguas, culturas, populos et nationes, Ecclesia unam fidem suam confiteri non desinit, ab uno Domino acceptam, per unum Baptismum transmissam, in persuasione radicatam omnes homines nonnisi unum habere Deum et Patrem. Cf Eph 4,4-6. Sanctus Irenaeus Lugdunensis, huius fidei testis, declarat:
« Ecclesia enim per universum orbem usque ad fines terrae seminata, et ab Apostolis et discipulis eorum accepit eam fidem [...]. Hanc praedicationem [...] et hanc fidem [...] diligenter custodit quasi unam domum inhabitans, et similiter credit his, videlicet quasi unam animam habens et unum cor, et consonanter haec praedicat et docet, et tradit quasi unum possidens os ». Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 1, 10, 1-2: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).
« Nam etsi in mundo loquelae dissimiles sunt, sed tamen virtus Traditionis una et eadem est. Et neque hae quae in Germania sunt fundatae Ecclesiae aliter credunt aut aliter tradunt, neque hae quae in Hiberis sunt, neque hae quae in Celtis, neque hae quae in Oriente, neque hae quae in Aegypto, neque hae quae in Libya, neque hae quae in medio mundi sunt constitutae ». Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 1, 10, 2: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)). « Ecclesiae quidem praedicatio vera et firma, apud quam una et eadem salutis via in universo mundo ostenditur ». Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 5, 20, 1: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).
Fidem « perceptam ab Ecclesia custodimus, et quae semper a Spiritu Dei, quasi in vaso bono eximium quoddam depositum iuvenescens, et iuvenescere faciens ipsum vas in quo est ». Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 3, 24, 1: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).
Fides est personalis totius hominis ad Deum Se revelantem adhaesio. Intellectus et voluntatis implicat adhaesionem ad Revelationem, quam Deus gestis et verbis de Se Ipso fecit.
« Credere » igitur duplicem habet relationem: ad personam et ad veritatem; ad veritatem propter fiduciam in personam quae illam testificatur.
In nullum alium credere debemus quam in Deum, Patrem, Filium et Spiritum Sanctum.
Fides donum Dei est supernaturale. Ad credendum homo interioribus eget Spiritus Sancti auxiliis.
« Credere » actus est humanus, conscius et liber, qui personae humanae correspondet dignitati.
« Credere » actus est ecclesialis. Fides Ecclesiae nostram praecedit, gignit, sustinet et nutrit fidem. Ecclesia est omnium credentium Mater. « Habere iam non potest Deum Patrem qui Ecclesiam non habet Matrem ». Sanctus Cyprianus Carthaginiensis, De Ecclesiae catholicae unitate, 6: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
« Nos ea omnia credimus, quae in Verbo Dei scripto vel tradito continentur et ab Ecclesia [...] tamquam divinitus revelata credenda proponuntur ». Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 20: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 60 (1968) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1968) 441.
Fides ad salutem necessaria est. Ipse Dominus asserit: « Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur » (Mc 16,16).
« Fides [...] praelibatio quaedam est illius cognitionis quae nos in futuro beatos faciet ». Sanctus Thomas Aquinas, Compendium theologiae, 1, 2: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina.