1. Credo in Deum Patrem
¶198–421
In Compendio: I33–78
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Nostra fidei Professio incipit a Deo, quia Deus est « primus et [...] novissimus » (Is 44,6), omnium initium et finis. « Credo » incipit a Deo Patre, quia Pater Prima est Persona divina Sanctissimae Trinitatis. Nostrum Symbolum incipit a creatione caeli et terrae, quia creatio initium et fundamentum est omnium Dei operum.
1.«Credo in Deum Patrem Omnipotentem, Creatorem Caeli et Terrae»
Paragraphus 1 CREDO IN DEUM
« Credo in Deum »: haec prima Professionis fidei affirmatio est etiam omnium maxime fundamentalis. Totum Symbolum de Deo loquitur, et cum de homine etiam loquitur et de mundo, id in relatione facit ad Deum. Omnes Professionis fidei articuli ab hoc pendent primo, sicut mandata Dei primum explicant mandatum. Ceteri articuli faciunt ut melius Deum cognoscamus qualem Ipse Se hominibus gradatim revelavit. « Recte igitur fideles primo se in Deum credere profitentur ». Catechismus Romanus, 1, 2, 6: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 23.
I.« Credo in unum Deum »
His verbis Symbolum incipit Nicaenum-Constantinopolitanum. Confessio unicitatis Dei, quae in Revelatione divina Veteris Foederis radicatur, ab illa exsistentiae Dei est inseparabilis atque etiam prorsus fundamentalis. Deus est Unus: non est nisi unus Deus. « Deum igitur natura, substantia, essentia unum [...] christiana fides credit et profitetur ». Catechismus Romanus, 1, 2, 8: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 26.
Israel, electo Suo, Deus, tamquam Unum, Se revelavit: « Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus Unus est. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua » (Dt 6,4-5). Deus, per Prophetas, Israel et omnes appellat nationes ut ad Ipsum, Unum, se convertant: « Convertimini ad me et salvi eritis, omnes fines terrae, quia ego Deus, et non est alius. [...] Mihi curvabitur omne genu, et iurabit omnis lingua. "Tantum in Domino" dicent "sunt iustitiae et robur" » (Is 45,22-24). Cf Phil 2,10-11.
Ipse Iesus Deum « unum Dominum » esse confirmat Eumque ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente et ex tota virtute amandum esse. Cf Mc 12,29-30. Simul autem indicat, Se Ipsum « Dominum » esse. Cf Mc 12,35-37. Fidei christianae proprium est « Iesum esse Dominum » profiteri. Hoc fidei in Unum Deum contrarium non est. Credere in Spiritum Sanctum « Dominum et vivificantem » nullam in Deum Unum introducit divisionem:
« Firmiter credimus et simpliciter confitemur, quod unus solus est verus Deus, aeternus, immensus et incommutabilis, incomprehensibilis, omnipotens et ineffabilis, Pater et Filius et Spiritus Sanctus: Tres quidem Personae, sed una essentia, substantia seu natura simplex omnino ». Concilium Lateranense IV, Cap. 1, De fide catholica: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
II.Deus Nomen Suum revelat
Deus populo Suo Israel Se revelavit, illi Nomen Suum praebens cognoscendum. Nomen essentiam, identitatem personae et sensum exprimit vitae eius. Deus nomen habet. Ille vis anonyma non est. Nomen tradere suum est se aliis praebere cognoscendum, est quodammodo se ipsum tradere, se accessibilem reddendo, capacem qui intimius cognoscatur et appelletur, nempe personaliter.
Deus populo Suo, modo progressivo et sub diversis nominibus, Se revelavit, sed revelatio Nominis divini facta Moysi in theophania rubi ardentis, in limine Exodi et Foederis Sinaitici, tamquam revelatio pro Vetere et Novo Foedere fundamentalis apparuit.
Deus vivens
Deus Moysen vocat de medio rubi, qui ardet quin consummatur. Deus dicit Moysi: « Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob » (Ex 3,6). Deus est Deus patrum, Ille qui Patriarchas in eorum peregrinationibus vocaverat et duxerat. Est Deus fidelis et misericors qui eorum et Suarum promissionum recordatur; venit ut eorum posteros a servitute liberet. Est Deus qui, ultra tempus et spatium, id potest et vult, quique Suam ad hoc consilium adhibebit omnipotentiam.
Ait Moyses ad Deum: « Ecce, ego vadam ad filios Israel et dicam eis: "Deus patrum vestrorum misit me ad vos". Si dixerint mihi: "Quod est nomen Eius?", quid dicam eis? ». Dixit Deus ad Moysen: « Ego sum qui sum ». Ait: « Sic dices filiis Israel: "Qui sum" misit me ad vos. [...] Hoc Nomen mihi est in aeternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem » (Ex 3,13-15).
Deus, Nomen Suum YHWH revelans arcanum, scilicet, « Ego sum Ille qui est » vel « Ego sum Ille qui sum » vel etiam « Ego sum qui Ego sum », dicit Quis Ipse sit et quo nomine sit appellandus. Hoc Nomen divinum est arcanum sicut Deus mysterium est. Prorsus simul est Nomen revelatum et quasi nominis reiectio, et propterea Deum optime exprimit ut illud quod Ille est, infinite superans totum id quod intelligere vel dicere possumus: Ille est « Deus absconditus » (Is 45,15), Nomen Eius est ineffabile, Cf Idc 13,18. atque Ille Deus est qui Se hominibus facit propinquum.
Deus, Nomen revelans Suum, simul Suam revelat fidelitatem, quae ab aeterno et in aeternum est, quae pro praeterito valet (« Ego sum Deus patris tui », Ex 3,6) sicut pro futuro (« Ego ero tecum », Ex 3,12). Deus qui Suum Nomen revelat tamquam « Ego sum », Se tamquam Deum revelat, qui semper adest, Suo populo praesens ad illum salvandum.
Coram attrahenti et arcana Dei praesentia, homo parvitatem detegit suam. Coram rubo ardenti, Moyses calceamenta solvit vultumque velat in conspectu divinae sanctitatis. Cf Ex 3,5-6. Coram gloria ter sancti Dei, Isaias exclamat: « Vae mihi, quia perii! Quia vir pollutus labiis ego sum » (Is 6,5). Coram signis divinis quae Iesus patrat, exclamat Petrus: « Exi a me, quia homo peccator sum, Domine » (Lc 5,8). Sed quia Deus sanctus est, potest homini ignoscere, qui se coram Illo peccatorem detegit: « Non faciam furorem irae meae, [...] quoniam Deus ego et non homo, in medio tui Sanctus » (Os 11,9). Pari modo, apostolus Ioannes dicet: « In conspectu Eius placabimus corda nostra, quoniam si reprehenderit nos cor, maior est Deus corde nostro et cognoscit omnia » (1 Io 3,19-20).
Populus Israel Nomen Dei propter reverentiam erga Eius sanctitatem non pronuntiat. In sacrae Scripturae lectione, Nomen revelatum titulo divino « Dominus » (Adonai, graece 5bD4@H) substituitur. Hoc titulo divinitas acclamabitur Iesu: « Iesus est Dominus ».
« Deus teneritudinis et clementiae »
Post peccatum Israel, qui se a Deo avertit ad vitulum aureum adorandum, Cf Ex 32. Deus intercessionem exaudit Moysis et acceptat in medio populi ambulare infidelis, amorem Suum ita manifestans. Cf Ex 33,12-17. Deus Moysi qui petit gloriam Eius videre, respondet: « Ego ostendam omne bonum [pulchrum] tibi et vocabo in nomine Domini [YHWH] coram te » (Ex 33,18-19). Et Dominus coram Moyse transit et proclamat: « Dominus, Dominus [YHWH, YHWH] Deus, misericors et clemens, patiens et multae miserationis ac verax » (Ex 34,6). Tunc Moyses Dominum tamquam Deum profitetur qui ignoscit. Cf Ex 34,9.
Nomen divinum « Ego sum » vel « Ille est » Dei exprimit fidelitatem qui, infidelitate peccati hominum et punitione quam illud meretur non obstantibus, « custodit misericordiam in milia » (Ex 34,7). Deus revelat quod Ipse « dives est in misericordia » (Eph 2,4), progrediens usque ad proprium Filium tradendum Suum. Iesus, vitam Suam donans ut nos a peccato liberet, revelabit Se Ipsum ferre Nomen divinum: « Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia "Ego sum" » (Io 8,28).
Solus Deus EST
Saeculorum decursu, fides Israel divitias in revelatione Nominis divini contentas explanare altiusque in eas penetrare potuit. Deus est unus, extra Illum non sunt dei. Cf Is 44,6. Ille mundum et historiam transcendit. Ille caelum fecit et terram: « Ipsi peribunt. Tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent [...]. Tu autem Idem Ipse es, et anni Tui non deficient » (Ps 102,27-28). Apud Eum « non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio » (Iac 1,17). Ille est « Qui est » ab aeterno et in aeternum, et sic etiam qui semper Sibi Ipsi Suisque promissionibus permanet fidelis.
Revelatio igitur Nominis ineffabilis « Ego sum qui sum » hanc continet veritatem: solus Deus EST. Hoc sensu iam translatio Septuaginta interpretum et post illam Traditio Ecclesiae Nomen intellexerunt divinum: Deus est plenitudo Essendi et omnis perfectionis, sine principio et sine fine. Dum omnes creaturae ab Illo receperunt quidquid sunt et habent, Ille solus est Suum ipsum esse et Ille est a Se Ipso quidquid Ille est.
III.Deus, « Ille qui est », est veritas et amor
Deus, « Ille qui est », Se Israel revelavit tamquam Illum qui est « multae miserationis ac verax » (Ex 34,6). Haec duo verba, modo compendioso, Nominis divini exprimunt divitias. Deus in omnibus operibus Suis Suam benevolentiam ostendit, Suam bonitatem, Suam gratiam, Suum amorem; sed etiam Se dignum esse in quo fiducia reponatur, Suam constantiam, Suam fidelitatem, Suam veritatem. « Confitebor Nomini Tuo propter misericordiam Tuam et veritatem Tuam » (Ps 138,2). Cf Ps 85,11. Ille est veritas, « quoniam Deus lux est, et tenebrae in Eo non sunt ullae » (1 Io 1,5); Ille est « caritas », ut apostolus docet Ioannes (1 Io 4,8).
Deus veritas est
« Principium verborum Tuorum veritas, in aeternum omnia iudicia iustitiae Tuae » (Ps 119,160). « Nunc ergo, Domine Deus, Tu es Deus, et verba Tua erunt vera » (2 Sam 7,28); propterea Dei promissiones semper in rem deducuntur. Cf Dt 7,9. Deus est ipsa veritas, Eius verba fallere nequeunt. Hac de causa, potest quis, cum plena fiducia, veritati et fidelitati verbi Eius in omnibus se tradere. Initium peccati et lapsus hominis mendacium fuit Tentatoris, qui ad dubitandum de verbo Dei, de Eius benevolentia et de Eius fidelitate induxit.
Veritas Dei est Eius sapientia, quae toti ordini creationis et gubernationis dominatur mundi. Cf Sap 13,1-9. Deus qui solus caelum et terram creavit, Cf Ps 115,15. solus potest veram omnium rerum creatarum cognitionem in earum relatione ad Se praebere. Cf Sap 7,17-21.
Deus etiam verus est cum Se revelat: doctrina quae venit a Deo, est « Lex veritatis » (Mal 2,6). Cum « in mundum » Filium mittat Suum, erit « ut testimonium » perhibeat « veritati » (Io 18,37): « Et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum, ut cognoscamus Eum, qui verus est » (1 Io 5,20). Cf Io 17,3.
Deus caritas est
Historiae suae decursu, Israel detegere potuit, Deum nonnisi unum habuisse motivum ut Se revelaret et illum inter omnes populos eligeret ut Eius esset: amorem Suum gratuitum. Cf Dt 4,37; 7,8; 10,15. Israel per suos intellexit Prophetas, Deum, etiam propter amorem, illum salvare Cf Is 43,1-7. illique infidelitatem et peccata dimittere non desiisse. Cf Os 2.
Dei amor erga Israel amori patris erga filium comparatur suum. Cf Os 11,1. Hic amor amore matris erga filios suos est fortior. Cf Is 49,14-15. Deus populum amat Suum plus quam sponsus suam dilectam; Cf Is 62,4-5. hic amor vel pessimas etiam vincet infidelitates; Cf Ez 16; Os 11. ille usque ad pretiosissimum perveniet donum: « Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium Suum unigenitum daret » (Io 3,16).
Sanctus Ioannes adhuc ulterius progreditur cum testatur: « Deus caritas est » (1 Io 4,8.16): ipsum Dei Esse est amor. Filium Suum unicum et Spiritum amoris in plenitudine temporum mittens, Deus Suum summe intimum revelat secretum: Cf 1 Cor 2,7-16; Eph 3,9-12. Ipse aeterne est amoris commercium: Pater, Filius et Spiritus Sanctus, nosque destinavit ut huius simus participes.
IV.De consectariis fidei in Unum Deum
Credere in Deum, Unum, Illumque amare ex toto quod quis est, immensa habet pro tota nostra vita consectaria.
Dei magnitudinem et maiestatem cognoscere: « Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram » (Iob 36,26). Propterea Deus esse debet « primus cui praestatur servitium ». Sancta Ioanna de Arco, Dictum: Procès de condamnation, ed. P. TissetY. Lanhers, v. 1 (Paris 1960) p. 280 et 288.
Unitatem et veram dignitatem omnium hominum cognoscere: omnes sunt facti « ad imaginem et similitudinem » Dei (Gn 1,26).
Rebus creatis bene uti: fides in Unum Deum nos ducit ad utendum omnibus quae Ipse non sunt, in mensura qua ea nos ad Illum admovent, et ad separandum nos ab eis in mensura qua ea nos ab Illo seiungunt: Cf Mt 5,29-30; 16,24; 19,23-24.
« Domine meus ac Deus meus, aufer a me quidquid ad Te me impedit! Domine meus ac Deus meus, da mihi quidquid ad Te me adducit! Domine meus ac Deus meus, solve me a me et da me totum Tibi [esse] proprium! ». Sanctus Nicolaus a Flüe, Bruder-Klausen-Gebet, apud R. Amschwand, Bruder Klaus. Ergänzungsband zum Quellenwerk von R. Durrer (Sarnen 1987) p. 215.
In omnibus adiunctis Deo fidere, in rebus etiam adversis. Oratio quaedam sanctae Theresiae a Iesu id exprimit mirabiliter:
« Nihil te turbet, nihil te terreat, omnia transeunt, Deus non mutatur, patientia omnia obtinet; ei qui Deum habet nihil deest: Deus solus sufficit ». Sancta Theresia a Iesu, Poesía, 9: Biblioteca Mística Carmelitana, v. 6 (Burgos 1919) p. 90.
« Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est... » (Dt 6,4; Mc 12,29). « Unicum sit necesse est summum magnum, — quod fuerit par non habendo —. [...] Deus, si non unus est, non est ». Tertullianus, Adversus Marcionem 1, 3, 5: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
Fides in Deum nos ducit ut nos ad Deum solum, tamquam ad nostram primam originem nostrumque ultimum finem, vertamus, et ut nihil Illi praeferamus vel substituamus.
Deus, Se revelans, mysterium permanet ineffabile: « Si cepisti, non est Deus ». Sanctus Augustinus, Sermo, 52, 6, 16: ed. P. Verbraken: Revue Bénédictine 74 (1964) 27 (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
Deus nostrae fidei Se revelavit sicut Ille qui est; Se cognoscendum praebet ut qui « multae miserationis ac verax » (Ex 34,6) est. Ipsum Eius Esse est veritas et amor.
Paragraphus 2 PATER
I.« In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti »
Christiani « in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti » baptizantur (Mt 28,19). Prius respondent « Credo » triplici interrogationi quae ab illis petit ut eorum fidem in Patrem, in Filium et in Spiritum profiteantur: « Fides omnium christianorum in Trinitate consistit ». Sanctus Caesarius Arelatensis, Expositio vel traditio Symboli (sermo 9): CCL — Corpus Christianorum (Series Latina).
Christiani baptizantur « in nomine » Patris et Filii et Spiritus Sancti, et non « in nominibus » eorum, Cf Vigilius, Professio fidei (552): DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. quia unus est Deus, Pater Omnipotens et Eius Filius unicus et Spiritus Sanctus: Sanctissima Trinitas.
Mysterium Sanctissimae Trinitatis est centrale fidei et vitae christianae mysterium. Est mysterium Dei in Se Ipso. Est igitur ceterorum fidei mysteriorum fons, lumen illa illuminans. Doctrina est maxime fundamentalis et essentialis in « hierarchia veritatum » fidei. Cf Sacra Congregatio pro Clericis, Directorium catechisticum generale, 43: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 64 (1972) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1972) 123. « Historia salutis idem est ac historia viae ac rationis, qua Deus verus et unus: Pater, Filius, Spiritus Sanctus, Sese hominibus revelat eosque a peccato aversos Sibi reconciliat et coniungit ». Sacra Congregatio pro Clericis, Directorium catechisticum generale, 47: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 64 (1972) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1972) 125.
Hac paragrapho breviter exponetur quomodo Beatae Trinitatis mysterium revelatum sit (I), quomodo Ecclesia doctrinam fidei de hoc mysterio enuntiaverit (II), quomodo, denique, Deus Pater, per divinas Filii et Spiritus Sancti missiones, Suum creationis, Redemptionis et sanctificationis « benevolum consilium » ducat in rem (III).
Ecclesiae Patres inter Theologia et Oeconomia distinguunt, primo verbo mysterium vitae intimae Dei-Trinitatis denotantes, altero vero omnia Dei opera per quae Ipse Se revelat vitamque communicat Suam. Per Oeconomiam nobis Theologia revelatur; sed, e contra, Theologia totam illustrat Oeconomiam. Opera Dei revelant quis Ille in Se Ipso sit; et, e contra, mysterium Eius Esse intimi intelligentiam omnium operum Eius illuminat. Sic res analogice se habet inter personas humanas. Persona in agendo manifestatur et quo melius quamdam cognoscimus personam, eo melius eius agere intelligimus.
Trinitas est fidei mysterium sensu stricto, unum nempe e mysteriis in Deo absconditis, « quae, nisi revelata divinitus, innotescere non possunt ». Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 4: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Deus utique quaedam Sui Esse trinitarii vestigia in Suo creationis opere reliquit et in Revelatione Sua decursu Veteris Testamenti. Sed intimitas Eius Esse, ut Sanctae Trinitatis, ante Incarnationem Filii Dei et missionem Sancti Spiritus, constituit mysterium soli rationi et etiam fidei Israel inaccessibile.
II.De revelatione Dei tamquam Trinitatis
Pater per Filium revelatus
Invocatio Dei ut « Patris » in multis cognita est religionibus. Saepe divinitas tamquam « pater deorum et hominum » consideratur. In Israel, Deus, tamquam Creator mundi, est Pater appellatus. Cf Dt 32,6; Mal 2,10. Deus adhuc magis est Pater ratione Foederis et doni Legis populo facti, de quo dicit: « Filius meus primogenitus Israel » (Ex 4,22). Etiam appellatus est Pater regis Israel. Cf 2 Sam 7,14. Et est, modo prorsus peculiari, « Pater pauperum », orphani et viduae, qui sub Eius benevola sunt protectione. Cf Ps 68,6.
Sermo fidei, Deum nomine « Patris » nuncupans, duas rationes praecipue indicat: Deum primam omnium esse originem et auctoritatem transcendentem Illumque simul esse bonitatem et sollicitudinem omnes Suos filios diligentem. Haec paterna Dei teneritudo etiam per imaginem maternitatis exprimi potest, Cf Is 66,13; Ps 131,2. quae Dei immanentiam atque intimitatem inter Deum et Eius creaturam magis indicat. Ita sermo fidei in experientia humana haurit parentum, qui quodammodo pro homine primi sunt Dei repraesentantes. Haec tamen experientia etiam ostendit, parentes humanos fallibiles esse illosque vultum paternitatis et maternitatis deformare posse. Recordari igitur oportet, Deum humanam sexuum transcendere distinctionem. Ille nec vir est nec femina, Ille est Deus. Paternitatem etiam et maternitatem transcendit humanas, Cf Ps 27,10. licet earum sit origo atque mensura: Cf Eph 3,14-15; Is 49,15. nemo pater est, sicut Deus est Pater.
Iesus, Deum esse « Patrem », sensu inaudito, revelavit: Ille non est tantummodo Pater quatenus Creator, sed Pater est aeterne in relatione ad Filium Suum unicum, qui aeterne Filius non est nisi in relatione ad Patrem Suum: « Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare » (Mt 11,27).
Post illos, Ecclesia Traditionem sequens apostolicam anno 325 in primo Concilio Oecumenico Nicaeno confessa est Filium esse « consubstantialem Patri », Symbolum Nicaenum: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. id est, unum Deum cum Illo. Secundum Concilium Oecumenicum Constantinopoli anno 381 congregatum, in sua formulatione Symboli Nicaeni, hanc expressionem servavit et confessum est « Filium Dei unigenitum, ex Patre natum ante omnia saecula, Lumen de Lumine, Deum verum de Deo vero, genitum, non factum, consubstantialem Patri ». Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
Pater et Filius a Spiritu revelati
Iesus, ante Pascha Suum, missionem annuntiat « alius Paracliti » (Defensoris), Spiritus Sancti. Hic, iam a creatione operans, Cf Gn 1,2. et postquam « locutus est per Prophetas », Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. erit nunc apud discipulos et in illis, Cf Io 14,17. ut eos doceat Cf Io 14,26. eosque deducat « in omnem veritatem » (Io 16,13). Ita Spiritus Sanctus tamquam alia revelatur Persona divina in relatione ad Iesum et ad Patrem.
Origo Spiritus aeterna in Eius missione revelatur temporali. Spiritus Sanctus ad Apostolos et ad Ecclesiam mittitur tam a Patre in nomine Filii quam personaliter a Filio, postquam Hic ad Patrem rediit. Cf Io 14,26; 15,26; 16,14. Missio Personae Spiritus post Iesu glorificationem Cf Io 7,39. mysterium Sanctissimae Trinitatis plene revelat.
Fides apostolica relate ad Spiritum Sanctum a secundo Concilio Oecumenico anno 381 Constantinopoli proclamata est: Credimus « et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex Patre procedit ». Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Hoc modo, Ecclesia Patrem agnoscit tamquam « fontem et originem totius divinitatis ». Concilium Toletanum VI (anno 638), De Trinitate et de Filio Dei Redemptore incarnato: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Aeterna tamen Spiritus Sancti origo sine nexu cum illa Filii non est. « Spiritum quoque Sanctum, qui est Tertia in Trinitate Persona, unum atque aequalem cum Deo Patre et Filio credimus esse Deum, unius substantiae, unius quoque esse naturae; [...] qui tamen nec Patris tantum nec Filii tantum, sed simul Patris et Filii Spiritus dicitur ». Concilium Toletanum XI (anno 675), Symbolum: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Symbolum Constantinopolitani Concilii Ecclesiae profitetur: « Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur ». Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
Latina Symboli traditio profitetur Spiritum « a Patre Filioque » procedere. Concilium Florentinum, anno 1439, explicat: « Spiritus Sanctus [...] essentiam Suam Suumque esse subsistens habet ex Patre simul et Filio, et ex Utroque aeternaliter tamquam ab uno principio et unica spiratione procedit [...]. Et quoniam omnia, quae Patris sunt, Pater Ipse unigenito Filio Suo gignendo dedit, praeter esse Patrem, hoc ipsum quod Spiritus procedit ex Filio, Ipse Filius a Patre aeternaliter habet, a quo etiam aeternaliter genitus est ». Concilium Florentinum, Decretum pro Graecis: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
Affirmatio de Filioque in Symbolo anno 381 Constantinopoli proclamato non habebatur. Sed sanctus Leo Papa, veterem traditionem latinam et alexandrinam sequens, illam iam anno 447 dogmatice erat professus, Cf Sanctus Leo Magnus, Epistula Quam laudabiliter: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. etiam priusquam Roma anno 451 in Concilio Chalcedonensi Symbolum anni 381 cognovisset et recepisset. Usus huius formulae in Symbolo pedetentim (inter VIII et XI saeculum) est in liturgia latina admissus. Introductio tamen verbi Filioque in Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum peracta a liturgia latina adhuc hodie dissensionem cum Ecclesiis orthodoxis constituit.
Traditio orientalis imprimis notam exprimit Patris ut primae originis relate ad Spiritum. Profitens Spiritum « qui a Patre procedit » (Io 15,26), Eum affirmat a Patre per Filium procedere. Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 948. Traditio vero occidentalis imprimis consubstantialem communionem inter Patrem et Filium affirmat, Spiritum ex Patre Filioque procedere dicens. Ipsa hoc « licite et rationabiliter » Concilium Florentinum, Decretum pro Graecis (anno 1439): DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. dicit, quia Personarum divinarum aeternus ordo in communione consubstantiali implicat Patrem, quatenus « est principium sine principio », Concilium Florentinum, Decretum pro Iacobitis (anno 1442): DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. primam originem esse Spiritus, sed etiam, quatenus Filii unici est Pater, cum Illo unicum esse principium ex quo, « tamquam ex uno principio », Concilium Lugdunense II, Constitutio de Summa Trinitate et fide catholica (1274): DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Spiritus procedit. Haec licita complementaritas, nisi exacerbetur, identitatem fidei in realitatem eiusdem mysterii proclamati non afficit.
III.Sanctissima Trinitas in doctrina fidei
Dogmatis trinitarii efformatio
Inde ab initio, veritas revelata de Sanctissima Trinitate in radicibus fuit viventis fidei Ecclesiae, praesertim per Baptismum. Ipsa suam invenit expressionem in regula fidei baptismalis enuntiata in praedicatione, catechesi et oratione Ecclesiae. Tales formulae iam in scriptis inveniuntur apostolicis, sicut haec testatur salutatio, resumpta a liturgia eucharistica: « Gratia Domini Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis » (2 Cor 13,13). Cf 1 Cor 12,4-6; Eph 4,4-6.
Priorum saeculorum decursu, Ecclesia suam fidem trinitariam, modo magis explicito, enuntiare studuit, sive ut suam propriam fidei intelligentiam altius penetraret sive ut illam contra errores defenderet qui eam deformabant. Haec opera veterum fuit Conciliorum quae a labore theologico Patrum Ecclesiae sunt adiuta et a sensu fidei populi christiani fulcita.
Pro enuntiatione dogmatis Trinitatis, Ecclesia propriam terminologiam evolvere debuit, notionibus originis philosophicae adiuta: « substantia », « persona » vel « hypostasis », « relatio » etc. Hoc faciens, fidem non submisit sapientiae humanae, sed sensum novum, inauditum, his dedit vocabulis, quae exinde ad significandum etiam destinabantur mysterium ineffabile quod « infinite omne id superat, quod nos modo humano intellegere possumus ». Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 9: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 60 (1968) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1968) 437.
Ecclesia vocabulo utitur « substantia » (quod per « essentiam » vel per « naturam » quandoque etiam vertitur) ad Esse divinum in Eius designandum unitate, vocabulo autem « persona » vel « hypostasis » ad Patrem, Filium et Spiritum Sanctum indicandos in Eorum reali distinctione inter Se, vocabulo autem « relatio » ad indicandum Eorum distinctionem in eo residere quod alii ad alios referuntur.
Sanctissimae Trinitatis dogma
Trinitas est Una. Tres deos non confitemur, sed Unum Deum in Tribus Personis: « Trinitatem consubstantialem ». Concilium Constantinopolitanum II (anno 553), Anathematismi de tribus Capitulis, 1: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Personae divinae unam divinitatem non inter Se dividunt, sed unaquaeque Earum est Deus totus: « cum [...] ipsum sit Pater quod Filius, ipsum Filius quod Pater, ipsum Pater et Filius quod Spiritus Sanctus: id est natura Unus Deus ». Concilium Toletanum XI (anno 675), Symbolum: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. « Quaelibet Trium Personarum est illa res, videlicet substantia, essentia seu natura divina ». Concilium Lateranense IV (anno 1215), Cap. 2, De errore abbatis Ioachim: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
Personae divinae sunt inter Se realiter distinctae. « Colimus et confitemur: non sic unum Deum, quasi solitarium ». Fides Damasi: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. « Pater », « Filius », « Spiritus Sanctus » non sunt simpliciter nomina modos divini « Esse » designantia, quia illi inter se realiter sunt distincti: « Non enim Ipse est Pater qui Filius, nec Filius Ipse qui Pater, nec Spiritus Sanctus Ipse qui est vel Pater vel Filius ». Concilium Toletanum XI (anno 675), Symbolum: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Inter Se per relationes originis distinguuntur: « Est Pater, qui generat, et Filius, qui gignitur, et Spiritus Sanctus, qui procedit ». Concilium Lateranense IV (anno 1215), Cap. 2, De errore abbatis Ioachim: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Divina Unitas est Trina.
Personae divinae inter Se sunt relativae. Distinctio realis Personarum inter Se, quia divinam non dividit unitatem, in relationibus solummodo consistit quibus aliae ad alias referuntur: « In relativis vero Personarum nominibus Pater ad Filium, Filius ad Patrem, Spiritus Sanctus ad Utrosque refertur: quae cum relative Tres Personae dicantur, una tamen natura vel substantia creditur ». Concilium Toletanum XI (anno 675), Symbolum: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Inter illas utique « omnia [...] sunt unum, ubi non obviat relationis oppositio ». Concilium Florentinum, Decretum pro Iacobitis (anno 1442): DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. « Propter hanc unitatem Pater est totus in Filio, totus in Spiritu Sancto; Filius totus est in Patre, totus in Spiritu Sancto; Spiritus Sanctus totus est in Patre, totus in Filio ». Concilium Florentinum, Decretum pro Iacobitis (1442): DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
Sanctus Gregorius Nazianzenus, qui etiam « Theologus » appellatur, hoc fidei trinitariae compendium catechumenis tradit Constantinopolitanis:
« Ante omnia, bonum depositum, quaeso, custodi, cui vivo, et pro quo milito, et quod utinam me ex hac vita discedentem comitetur, cum quo et omnes vitae molestias perfero, et iucunditates omnes contemno ac pro nihilo duco; fidem, inquam, et confessionem in Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum. Hanc tibi hodierno die committo; cum hac te, et lustricis aquis immergam, et in altum extraham. Hanc tibi do totius vitae sociam, et patronam, unam deitatem et potentiam, quae in Tribus coniunctim invenitur, et Tria divisim comprehendit, nec substantiis aut naturis inaequalis est, nec praestantiis aut submissionibus augetur vel minuitur [...]. Trium infinitorum, infinitam coniunctionem, Deum unumquemque, si separatim consideretur [...]; Deum rursus Tria haec, si simul cogitentur [...]. Vix Unum animo concepi, cum statim Tribus circumfulgeo. Vix Tria distinguere incipio, cum ad Unum reducor ». Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio, 40, 41: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).
IV.De divinis operibus et missionibus trinitariis
« O lux, beata Trinitas, et principalis Unitas! ». Hymnus ad II Vesperas Dominicae, in Hebdomadis 2 et 4: Liturgia Horarum, editio typica, v. 3 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 684 et 931; v. 4 (Typis Polyglottis Vaticanis 1974) p. 632 et 879. Deus est aeterna beatitudo, vita immortalis, lux indeficiens. Deus est amor: Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Deus libere gloriam Suae vitae beatae communicare vult. Tale est « beneplacitum Eius » (Eph 1,9) quod ante mundi creationem in Filio Suo concepit dilecto, atque adeo « praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum » (Eph 1,5), id est, nos « praedestinavit conformes fieri imaginis Filii Eius » (Rom 8,29) per « Spiritum adoptionis filiorum » (Rom 8,15). Hoc consilium gratia est « quae data est nobis ante tempora saecularia » (2 Tim 1,9), immediate ab amore trinitario procedens. Illud in creationis opere evolvitur et post lapsum in tota salutis historia, in missionibus Filii et Spiritus quas missio continuat Ecclesiae. Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 2-9: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 948-958.
Tota Oeconomia divina commune Trium Personarum divinarum est opus. Etenim Trinitas, sicut nonnisi una eademque est natura, unam eamdemque habet operationem. Cf Concilium Constantinopolitanum II (anno 553), Anathematismi de tribus Capitulis, 1: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. « Pater et Filius et Spiritus Sanctus non tria principia [sunt] creaturae, sed unum principium ». Concilium Florentinum, Decretum pro Iacobitis (1442): DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Unaquaeque tamen Persona divina secundum Suam proprietatem personalem commune operatur opus. Sic Ecclesia, Novum sequens Testamentum, Cf 1 Cor 8,6. profitetur: « Unus [...] Deus et Pater ex quo omnia; et Unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia; et Unus Spiritus Sanctus, in quo omnia ». Concilium Constantinopolitanum II (anno 553), Anathematismi de tribus Capitulis, 1: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Missiones divinae Incarnationis Filii et doni Spiritus Sancti proprietates divinarum Personarum praecipue manifestant.
Tota Oeconomia divina, opus simul commune et personale, cognoscendas praebet et proprietatem divinarum Personarum et Earum unam naturam. Tota vita christiana est etiam cum unaquaque Personarum divinarum communio quin Illas ullo modo separet. Qui Patrem glorificat, id per Filium facit in Spiritu Sancto; qui Christum sequitur, id facit quia Pater illum attrahit Cf Io 6,44. et Spiritus illum movet. Cf Rom 8,14.
Totius Oeconomiae divinae finis ultimus est creaturarum in unitatem perfectam Beatissimae Trinitatis ingressus. Cf Io 17,21-23. Sed iam nunc vocamur ut a Sanctissima inhabitemur Trinitate. Dicit enim Dominus: « Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus » (Io 14,23):
« O Deus meus, Trinitas quam adoro, adiuva me ut mei plene obliviscar ad me immobilem et serenam in Te stabiliendam, quasi anima mea in aeternitate iam esset; nihil pacem meam perturbare possit neque me ex Te educere, o mi Immutabilis, sed unumquodque temporis momentum me altius ducat in profunditatem mysterii Tui! Animam meam pacifica; fac ex ea caelum Tuum, mansionem Tuam dilectam et locum quietis Tuae. Utinam nunquam Te ibi relinquam solum, sed Tecum sim ibi tota egomet ipsa, tota in fide mea vigilans, tota in adoratione, tota actioni creatrici Tuae dedita ». Beata Elisabeth a Trinitate, Élévation à la Trinité: Ecrits spirituels, 50, ed. M.M. Philipon (Paris 1949) p. 80.
Mysterium Sanctissimae Trinitatis mysterium est centrale fidei et vitae christianae. Solus Deus Eius cognitionem nobis praebere potest Se tamquam Patrem, Filium et Spiritum Sanctum revelans.
Incarnatio Filii Dei revelat, Deum esse Patrem aeternum, et Filium esse Patri consubstantialem, scilicet, Ipsum in Illo et cum Illo Eumdem esse unum Deum.
Missio Spiritus Sancti, quem Pater in nomine Filii Cf Io 14,26. et Filius « a Patre » (Io 15,26) mittit, revelat Ipsum esse cum Illis Eumdem Deum unum. « Cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur ». Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
« Spiritus Sanctus de Patre principaliter, et Ipso sine ullo intervallo temporis dante [Filio], communiter de Utroque procedit ». Sanctus Augustinus, De Trinitate, 15, 26, 47: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina)A, 529 (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
Per gratiam Baptismi « in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti » (Mt 28,19) ad vitam Beatissimae Trinitatis vocamur participandam, « hisce in terris in obscuritate fidei et post mortem in sempiterna luce ». Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 9: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 60 (1968) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1968) 436.
« Fides autem catholica haec est, ut Unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur, neque confundentes Personas, neque substantiam separantes: alia est enim Persona Patris, alia Filii, alia Spiritus Sancti; sed Patris et Filii et Spiritus Sancti una est divinitas, aequalis gloria, coaeterna maiestas ». Symbolum « Quicumque »: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
Personae divinae, inseparabiles in eo quod sunt, etiam in eo quod faciunt inseparabiles sunt. Sed in unica operatione divina unaquaeque id manifestat quod Ei in Trinitate proprium est, praecipue in missionibus divinis Incarnationis Filii et doni Spiritus Sancti.
Paragraphus 3 OMNIPOTENS
Ex omnibus attributis divinis, de sola omnipotentia Dei in Symbolo fit mentio: magni momenti est pro nostra vita eam profiteri. Credimus illam esse universalem, quia Deus, qui omnia creavit, Cf Gn 1,1; Io 1,3. omnia regit et omnia potest; amore plenam, quia Deus Pater est noster; Cf Mt 6,9. arcanam, quia illam sola fides potest discernere, cum « in infirmitate perficitur » (2 Cor 12,9). Cf 1 Cor 1,18.
« Omnia, quaecumque voluit fecit » (Ps 115,3)
Sacrae Litterae saepe potentiam Dei confitentur universalem. Ille « Potentis Iacob » appellatur nomine (Gn 49,24; Is 1 24 et alibi), « Dominus virtutum » dicitur, « Fortis et Potens » (Ps 24,8-10). Ideo Deus est omnipotens « in caelo et in terra » (Ps 135,6), quia Ipse ea fecit. Nihil est Illi impossibile Cf Ier 32,17; Lc 1,37. et, secundum Suam voluntatem, de Suo opere disponit; Cf Ier 27,5. Ille est Dominus universi, cuius statuit ordinem qui Illi plene subiectus manet et praesto est. Ille est historiae Dominus: corda et eventus secundum Suam regit voluntatem: Cf Est 4,17c; Prv 21,1; Tb 13,2. « Multum enim valere Tibi soli subest semper, et virtuti brachii Tui quis resistet? » (Sap 11,21). « Misereris omnium, quia omnia potes » (Sap 11,23)
Deus est Pater omnipotens. Eius paternitas et potentia mutuo se illuminant. Ille utique Suam omnipotentiam ostendit paternam modo quo de nostris curat necessitatibus; Cf Mt 6,32. adoptione filiali quam nobis donat (« ero vobis in Patrem et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens »: 2 Cor 6,18); Sua denique infinita misericordia, etenim Suam potentiam summopere manifestat, peccata libere ignoscens.
Omnipotentia divina nequaquam est arbitraria: « In Deo est idem potentia et essentia et voluntas et intellectus et sapientia et iustitia. Unde nihil potest esse in potentia divina, quod non possit esse in voluntate iusta Ipsius, et in intellectu sapiente Eius ». Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, I, q. 25, a. 5, ad 1: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina.
Mysterium apparentis impotentiae Dei
Fides in Deum Patrem omnipotentem per mali et doloris experientiam potest in probationem adduci. Quandoque Deus potest absens videri atque incapax impediendi malum. Deus igitur Pater omnipotentiam Suam modo maxime arcano revelavit in voluntaria humiliatione et in resurrectione Filii Sui, per quas malum vicit. Sic Christus crucifixus est Dei virtus et Dei sapientia « quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus » (1 Cor 1,25). In Christi resurrectione et exaltatione, Pater operatus est « operationem potentiae virtutis » Suae et ostendit quam « sit supereminens magnitudo virtutis » Suae « in nos qui credimus » (Eph 1,19-22).
Sola fides viis omnipotentiae Dei adhaerere potest arcanis. Haec fides gloriatur in infirmitatibus suis ut attrahat super se potentiam Christi. Cf 2 Cor 12,9; Phil 4,13. Huius fidei supremum exemplar est Maria Virgo, quae credidit « quia non erit impossibile apud Deum omne verbum » (Lc 1,37) et Dominum magnificare potuit: « quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum Nomen Eius » (Lc 1,49).
« Nulla res tam ad fidem et spem nostram confirmandam valet, quam si fixum in animis nostris teneamus nihil non fieri a Deo posse; quidquid enim deinceps credere oporteat, quamvis magnum et admirabile sit, rerumque ordinem ac modum superet, illi tamen facile humana ratio, postquam Dei omnipotentis notitiam perceperit, sine ulla haesitatione assentitur ». Catechismus Romanus, 1, 2, 13: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona) p. 31.
Cum Iob, iusto, confitemur: « Scio quia omnia potes et nulla Te latet cogitatio » (Iob 42,2).
Deus omnipotentiam ostendit Suam, nos a nostris peccatis convertens et in Suam amicitiam per gratiam restituens (« Deus, qui omnipotentiam Tuam parcendo maxime et miserando manifestas »). Dominica XXVI « per annum », Collecta: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 365.
Nisi quis amorem Dei omnipotentem esse credat, quomodo credet Deum nos creare, Filium nos redimere, Spiritum Sanctum nos sanctificare potuisse?
Paragraphus 4 CREATOR
« In principio creavit Deus caelum et terram » (Gn 1,1). Haec verba sollemnia in limine sunt sacrae Scripturae. Symbolum fidei haec verba iterum sumit confitens Deum Patrem omnipotentem tamquam « Creatorem caeli et terrae », Symbolum apostolicum: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. « visibilium omnium et invisibilium ». Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Imprimis igitur de Creatore loquemur, deinde de Eius creatione, denique de lapsu peccati, a quo ut nos liberaret, Filius Dei, Iesus Christus, venit.
Creatio relate « ad omnia incepta salvifica Dei » est fundamentum, « exordium historiae salutis », Sacra Congregatio pro Clericis, Directorium catechisticum generale, 51: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 64 (1972) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1972) 128. quae in Christo culmen habet. Viceversa, Christi mysterium est lux decisiva pro mysterio creationis; illud finem revelat ob quem « in principio creavit Deus caelum et terram » (Gn 1,1): ab initio, Deus gloriam novae creationis in Christo intendebat. Cf Rom 8,18-23.
Hac de causa, lectiones Vigiliae Paschalis, quae celebratio est novae creationis in Christo, a narratione incipiunt creationis; haec in liturgia Byzantina, in vigiliis magnorum Domini festorum, primam semper constituit lectionem. Secundum veterum testimonium, catechumenorum instructio ad Baptismum eandem sequitur viam. Cf Egeria, Itinerarium seu Peregrinatio ad loca sancta 46, 2: SC — Sources chrétiennes; PLS — Patrologia latina. Supplementum; Sanctus Augustinus, De catechizandis rudibus 3, 5: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
I.Catechesis de creatione
Catechesis de creatione summi est momenti. Ad ipsa vitae humanae et christianae fundamenta refertur: etenim fidei christianae responsum explicat ad quaestionem elementariam quam homines omnium temporum sibi posuerunt: « Unde venimus? » « Quo imus? » « Quaenam origo est nostra? » « Quinam noster est finis? » « Unde venit et quo it quidquid exsistit? ». Hae duae quaestiones, originis nempe et finis, sunt inseparabiles. Decisivae sunt pro sensu et ordinatione nostrae vitae nostrique modi agendi.
Quaestio de originibus mundi et hominis obiectum est plurium investigationum scientificarum, quae nostras cognitiones de aetate et dimensionibus mundi universi, de effectione formarum viventium, de prima hominis apparitione magnopere ditaverunt. Hae detectiones nos invitant ut magnitudinem Creatoris admiremur magis, Illi propter omnia Eius opera agamus gratias et propter intelligentiam et scientiam, quas Ipse doctis et investigatoribus praebet. Hi dicere possunt cum Salomone: « Ipse dedit mihi horum, quae sunt, scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum [...]; omnium enim artifex docuit me Sapientia » (Sap 7,17-21).
Magna attentio his investigationibus concessa fortiter a quaestione alius ordinis stimulatur, quae campum proprium scientiarum naturalium excedit. Quaestio tantum non est, ut sciatur quando et quomodo universus mundus materialiter sit ortus neque quando homo apparuerit, sed ut potius detegatur quinam sit talis originis sensus: utrum illa casu regatur, fato caeco, anonyma necessitate, an ab Ente transcendenti, intelligenti et bono, quod Deus appellatur. Et si mundus a sapientia et bonitate Dei procedit, cur malum exsistit? Undenam illud venit? Quisnam est responsabilis illius? Habeturne ab eo liberatio?
Ab initio, fides christiana invenitur coram responsis ad quaestionem circa origines diversis a sua. Sic in religionibus et culturis antiquis plures habentur mythi relate ad origines. Quidam philosophi dixerunt, omnia esse Deum, mundum esse Deum, vel fieri mundi esse fieri Dei (pantheismus); alii dixerunt mundum emanationem Dei esse necessariam, ab hoc orientem fonte et ad illum redeuntem; adhuc alii affirmaverunt duorum principiorum aeternorum exsistentiam, Boni et Mali, Lucis et Tenebrarum, in pugna permanenti (dualismus, manicheismus); secundum quasdam ex his conceptionibus, mundus (saltem mundus materialis) malus esset, cuiusdam decadentiae productus, et propterea reiiciendus et superandus (gnosis); alii admittunt, mundum factum esse a Deo, sed ad modum quo artifex facit horologium, ita ut, postquam illum fecerit, sibi ipsi dereliquerit (deismus); alii denique nullam admittunt mundi originem transcendentem, sed vident in illo purum ludum materiae quae semper exstitisset (materialismus). Omnia haec tentamina permanentiam et universalitatem quaestionis de originibus testantur. Haec investigatio propria est hominis.
Ipsa humana intelligentia habet utique capacitatem quoddam responsum inveniendi quaestioni de originibus. Etenim exsistentia Dei Creatoris potest lumine rationis humanae per Eius opera certo cognosci, Cf Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, De Revelatione, canon 1: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. quamquam haec cognitio saepe obscurata et deformata est errore. Hac de causa, fides rationem confirmat et illustrat in recta huius veritatis intelligentia. « Fide intelligimus aptata esse saecula Verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia facta sint » (Heb 11,3).
Veritas creationis tanti momenti est pro tota vita humana ut Deus, in Sua teneritudine, populo Suo revelare voluerit quidquid salutare est de hac re cognoscere. Ultra cognitionem naturalem quam quilibet homo potest de Creatore habere, Cf Act 17,24-29; Rom 1,19-20. Deus progressive Israel mysterium creationis revelavit. Ille qui Patriarchas elegit, qui Israel eduxit de Aegypto et qui, Israel eligens, eum creavit et formavit, Cf Is 43,1. Se revelat tamquam Illum cui omnes populi terrae pertinent, atque adeo universa terra, tamquam Illum qui solus « fecit caelum et terram » (Ps 115,15; 124,8; 134,3).
Ita revelatio creationis a revelatione et effectione Foederis Unius Dei cum Eius populo inseparabilis est. Creatio revelata est tamquam primus gressus ad hoc Foedus, tamquam primum et universale omnipotentis amoris Dei testimonium. Cf Gn 15,5; Ier 33,19-26. Veritas creationis exprimitur etiam cum vi crescenti in Prophetarum nuntio, Cf Is 44,24. in oratione psalmorum Cf Ps 104. et liturgiae, in sapientiali consideratione Cf Prv 8,22-31. populi electi.
Inter omnia sacrae Scripturae de creatione verba, tria priora Genesis capita locum habent singularem. Sub ratione litteraria, hi textus diversos habere possunt fontes. Auctores inspirati eos initio Scripturae collocaverunt ita ut suo sermone sollemni exprimerent veritates creationis, eius originis et finis in Deo, eius ordinis et bonitatis, vocationis hominis, denique tragoediae peccati et spei salutis. Haec verba, lecta sub lumine Christi, in unitate sacrae Scripturae et in Traditione viva Ecclesiae, fons permanent principalis pro catechesi mysteriorum « initii »: creationis, lapsus, promissionis salutis.
II.Creatio – Sanctissimae Trinitatis opus
« In principio creavit Deus caelum et terram » (Gn 1,1): in his primis verbis Scripturae tria affirmantur: Deus aeternus initium dedit omnibus quae extra Illum exsistunt. Ille solus est Creator (verbum « creare » — hebraice bara — semper habet Deum tamquam subiectum). Universitas eorum quae exsistunt (expressa a formula « caelum et terra ») ab Illo dependet, qui ei esse dat.
« In principio erat Verbum [...] et Deus erat Verbum. [...] Omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil » (Io 1,1-3). Novum Testamentum revelat, Deum omnia per Verbum creasse aeternum, Suum Filium dilectum. « In Ipso condita sunt universa in caelis et in terra [...]. Omnia per Ipsum et in Ipsum creata sunt, et Ipse est ante omnia, et omnia in Ipso constant » (Col 1,16-17). Fides Ecclesiae actionem creatricem Spiritus Sancti pariter affirmat: Ille, quem profitemur « vivificantem », Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. est « Spiritus Creator » (« Veni, Creator Spiritus »), « bonitatis Fons ». Liturgia Byzantina, 2um Sticherum Vesperarum Dominicae Pentecostes: Pentekostarion (Romae 1883) p. 408.
Actio creatrix Filii et Spiritus, cum illa Patris inseparabiliter una, adumbrata in Vetere Testamento, Cf Ps 33,6; 104,30; Gn 1,2-3. in Novo Foedere revelata, clare a regula fidei affirmatur Ecclesiae: « Solus Hic Deus invenitur [...]: Hic Pater, Hic Deus, Hic Conditor, Hic Factor, Hic Fabricator, qui fecit ea per Semetipsum, hoc est per Verbum et per Sapientiam Suam »; Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 2, 30, 9: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)). « Filius et Spiritus » sunt quasi « manus » Eius. Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 4, 20, 1: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)). Creatio commune est opus Sanctissimae Trinitatis.
III.« Mundus ad Dei gloriam conditus est »
Veritas est fundamentalis, quam Scriptura et Traditio docere et celebrare non desinunt, « mundum ad Dei gloriam conditum esse ». Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, De Deo rerum omnium Creatore, canon 5: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Deus omnia creavit, explicat sanctus Bonaventura « non [...] propter gloriam augendam, sed propter gloriam manifestandam et propter gloriam Suam communicandam ». Sanctus Bonaventura, In secundum librum Sententiarum, dist. 1, p. 2, a. 2, q. 1, concl.: Opera omnia, v. 2 (Ad Claras Aquas 1885) p. 44. Deus enim nullam aliam rationem habere potest ad creandum, nisi Suum amorem Suamque bonitatem: « Aperta enim manu clave amoris, creaturae prodierunt ». Sanctus Thomas Aquinas, Commentum in secundum librum Sententiarum, Prologus: Opera omnia, v. 8 (Parisiis 1873) p. 2. Concilium vero Vaticanum I explicat:
« Deus bonitate Sua et omnipotenti virtute non ad augendam Suam beatitudinem nec ad acquirendam, sed ad manifestandam perfectionem Suam per bona, quae creaturis impertitur, liberrimo consilio simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem et corporalem ». Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 1: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
Gloria Dei est ut haec manifestatio et haec communicatio Suae bonitatis, propter quas mundus creatus est, in rem ducantur. « Praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in Ipsum, secundum beneplacitum voluntatis Suae in laudem gloriae gratiae Suae » (Eph 1,5-6). « Gloria enim Dei vivens homo, vita autem hominis visio Dei. Si enim quae est per condicionem ostensio Dei vitam praestat omnibus in terra viventibus, multo magis ea quae est per Verbum manifestatio Patris vitam praestat his qui vident Deum ». Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 4, 20, 7: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)). Finis ultimus creationis est ut Deus, « qui conditor est omnium, tandem fiat "omnia in omnibus" (1 Cor 15,28), gloriam Suam simul et beatitudinem nostram procurando ». Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 948.
IV.Mysterium creationis
Deus sapientia et amore creat
Credimus Deum secundum Suam sapientiam creasse mundum. Cf Sap 9,9. Hic cuiuslibet necessitatis, fati caeci aut casus non est effectus. Credimus eum a voluntate libera procedere Dei, qui creaturas voluit efficere Sui esse, Suae sapientiae et Suae bonitatis participes. « Tu creasti omnia, et propter voluntatem Tuam erant et creata sunt » (Apc 4,11). « Quam multiplicata sunt opera Tua, Domine! Omnia in sapientia fecisti » (Ps 104,24). « Suavis Dominus universis, et miserationes Eius super omnia opera Eius » (Ps 145,9).
Deus creat « ex nihilo »
Credimus Deum nulla re praeexsistenti neque ullo adiutorio egere ad creandum. Cf Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 1: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Neque creatio emanatio est necessaria e divina substantia. Cf Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, De Deo rerum omnium Creatore, canones 1-4: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Deus libere creat « ex nihilo »: Concilium Lateranense IV, Cap. 2, De fide catholica: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, De Deo rerum omnium Creatore, canon 5: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
« Quid autem magni esset, si Deus ex materia subiecta mundum faceret? Opifex enim apud nos cum materiam ab aliquo acceperit ex ea quidquid placuerit effingit. Dei autem potentia in eo spectatur, ut ex nihilo faciat quaecumque voluerit ». Sanctus Theophilus Antiochenus Ad Autolycum, 2, 4: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).
Fidem de creatione « ex nihilo » Scriptura testatur tamquam plenam promissionis et spei veritatem. Ita mater septem filiorum eos ad martyrium excitat:
« Nescio qualiter in utero meo apparuistis neque ego spiritum et vitam donavi vobis et singulorum vestrorum compagem non sum ego modulata; sed enim mundi Creator, qui formavit hominis nativitatem quique omnium invenit originem et spiritum et vitam vobis cum misericordia reddet, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges Eius. [...] Peto, nate, ut aspicias ad caelum et terram et quae in ipsis sunt, universa videns intelligas quia non ex his, quae erant, fecit illa Deus; et hominum genus ita fit » (2 Mac 7,22-23.28).
Quia Deus ex nihilo creare potest, potest etiam per Spiritum Sanctum vitam animae peccatoribus donare cor purum in illis creans, Cf Ps 51,12. et defunctis vitam corporis per resurrectionem, Ille « qui vivificat mortuos et vocat ea, quae non sunt, quasi sint » (Rom 4,17). Et quia per Verbum Suum potuit efficere ut lux e tenebris splendesceret, Cf Gn 1,3. etiam lumen fidei donare potest eis qui Illum ignorant. Cf 2 Cor 4,6.
Deus mundum ordinatum creat et bonum
Si Deus cum sapientia creat, creatio ordinata est: « omnia in mensura et numero et pondere disposuisti » (Sap 11,20). Illa in aeterno Verbo et per aeternum Verbum, quod « est imago Dei invisibilis » (Col 1,15), creata, homini destinatur et ad eum dirigitur, imaginem Dei, Cf Gn 1,26. et ipsum ad relationem personalem cum Deo vocatum. Nostra intelligentia, particeps luminis Intellectus divini, potest intelligere id quod nobis Deus per creationem dicit, Cf Ps 19,2-5. utique non sine magno nisu et in spiritu humilitatis atque reverentiae coram Creatore Eiusque opere. Cf Iob 42,3. Creatio, e divina bonitate orta, hanc participat bonitatem (« Et vidit Deus quod esset bona [...] valde bona »: Gn 1,4.10.12.18.21.31). Deus enim creationem voluit tamquam donum homini designatum, tamquam hereditatem illi destinatam et concreditam. Ecclesia pluries bonitatem creationis, inclusa mundi materialis bonitate, defendere debuit. Cf Sanctus Leo Magnus, Epistula Quam laudabiliter: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Concilium Bracarense I, Anathematismi praesertim contra Priscillianistas, 5-13: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Concilium Lateranense IV, Cap. 2, De fide catholica: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Concilium Florentinum, Decretum pro Iacobitis: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 1: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
Deus creationem transcendit eique est praesens
Deus omnibus operibus Suis est infinite maior: Cf Eccli 43, 30. « elevata est magnificentia » Eius « super caelos » (Ps 8,2), « magnitudinis Eius non est investigatio » (Ps 145,3). Sed quia Ille Creator sublimis est et liber, prima omnium exsistentium causa, creaturarum Suarum ultimae intimitati est praesens: « In Ipso enim vivimus, movemur et sumus » (Act 17,28). Secundum sancti Augustini verba, Ipse est « interior intimo meo et superior summo meo ». Sanctus Augustinus, Confessiones, 3, 6, 11: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
Deus creationem conservat et sustinet
Post creationem, Deus Suam sibi ipsi non derelinquit creaturam. Ei non solum esse et exsistere praebet, sed eam in « esse » singulis conservat momentis, ei agere tribuit eamque ad eius ducit terminum. Hanc absolutam relate ad Creatorem agnoscere dependentiam fons est sapientiae et libertatis, gaudii et fiduciae:
« Diligis enim omnia, quae sunt, et nihil odisti eorum, quae fecisti; nec enim, si odisses, aliquid constituisses. Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi Tu voluisses? Aut, quod a Te vocatum non esset, conservaretur? Parcis autem omnibus, quoniam Tua sunt, Domine, qui amas animas » (Sap 11,24-26).
V.Deus consilium Suum ducit in rem: divina providentia
Creatio propriam habet bonitatem propriamque perfectionem, sed e Creatoris manibus prorsus absoluta non exiit. Creata est « in statu viae » versus perfectionem ultimam adhuc obtinendam, ad quam Deus illam destinavit. Divinam appellamus providentiam dispositiones per quas Deus Suam creationem in hanc ducit perfectionem.
« Universa vero, quae condidit, Deus providentia Sua tuetur atque gubernat, "attingens a fine usque ad finem fortiter et disponens omnia suaviter" (Sap 8,1). "Omnia enim nuda et aperta sunt oculis Eius" (Heb 4,13), ea etiam, quae libera creaturarum actione futura sunt ». Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 1: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
Unanime est testimonium Scripturae: divinae providentiae sollicitudo concreta est et immediata, curae habet omnia a minimis rebus usque ad magnos mundi et historiae eventus. Libri sancti fortiter affirmant absolutum Dei dominatum in eventuum cursu: « Deus autem noster in caelo; omnia, quaecumque voluit, fecit » (Ps 115,3); et de Christo dicitur: « qui aperit et nemo claudet, et claudit et nemo aperit » (Apc 3,7); « Multae cogitationes in corde viri, voluntas autem Domini permanebit » (Prv 19,21).
Sic apparet Spiritum Sanctum, sacrae Scripturae auctorem principalem, Deo actiones saepe tribuere, quin causarum secundarum faciat mentionem. Ibi priscus non habetur « modus loquendi », sed profundus modus primatum Dei et Eius absolutum dominatum supra historiam et mundum in memoriam revocandi Cf Is 10,5-15; 45,5-7; Dt 32,39; Eccli 11,14. atque ita educandi ad fiduciam in Illum. Psalmorum precatio huius fiduciae magna est schola. Cf Ps 22; 32; 35; 103; 138; et alii.
Iesus postulat filialem derelictionem in providentiam Patris caelestis, qui minimas filiorum Suorum necessitates habet curae: « Nolite ergo solliciti esse dicentes: "Quid manducabimus?", aut: "Quid bibemus?" [...]. Scit enim Pater vester caelestis quia his omnibus indigetis. Quaerite autem primum Regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur vobis » (Mt 6,31-33). Cf Mt 10,29-31.
Providentia et causae secundae
Deus consilii Sui summus est Dominus. Sed ut illud ducat in rem, creaturarum etiam utitur concursu. In hoc non habetur debilitatis signum, sed magnitudinis et bonitatis omnipotentis Dei. Deus enim non solum creaturis donat ut exsistant, sed dignitatem ut ipsae agant, ut aliae aliarum causae sint et principia et ut sic ad impletionem consilii Eius cooperentur.
Hominibus Deus potestatem etiam largitur providentiam libere participandi Suam, illis responsabilitatem concredens terram subiiciendi eique dominandi. Cf Gn 1,26-28. Sic Deus hominibus praestat ut causae intelligentes sint et liberae ad creationis opus complendum eiusque harmoniam pro sui ipsorum et proximorum bono perficiendam. Homines, cooperatores voluntatis divinae saepe inconscii, consilium divinum possunt deliberate ingredi suis actionibus, suis precibus, sed etiam suis doloribus. Cf Col 1,24. Sic « Dei [...] adiutores » (1 Cor 3,9) Cf 1 Thess 3,2. Eiusque Regni Cf Col 4,11. plene fiunt.
A fide in Deum Creatorem haec veritas est inseparabilis: Deus in omni actione creaturarum Suarum agit. Ille causa est prima quae in causis secundis et per eas operatur: « Deus est enim, qui operatur in vobis et velle et perficere pro Suo beneplacito » (Phil 2,13). Cf 1 Cor 12,6. Haec veritas non solum creaturae non minuit dignitatem, sed eam extollit. Illa, a Dei potentia, sapientia et bonitate, ex nihilo effecta, nihil potest, si a sua origine abscindatur; « creatura enim sine Creatore evanescit »; Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 36: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1054. multo minus potest finem suum ultimum consequi sine gratiae adiutorio. Cf Mt 19,26; Io 15,5; Phil 4,13.
Providentia et mali scandalum
Si Deus Pater omnipotens, mundi ordinati et boni Creator, omnes creaturas Suas curae habet, cur malum exsistit? Huic tam urgenti quam inevitabili, tam dolorosae quam arcanae quaestioni nulla sufficiet festina responsio. Fidei christianae complexus huic quaestioni responsum constituit: creationis bonitas, peccati tragoedia, patiens amor Dei qui homini praevenit Suis Foederibus, Filii Sui Incarnatione redemptrice, Spiritus dono, Ecclesiae convocatione, sacramentorum virtute, ad vitam beatam vocatione, cui liberae creaturae praevie invitantur ut consentiant, sed a qua illae etiam praevie, terribili mysterio, se substrahere possunt. Nulla nuntii christiani habetur ratio quae, partim, quaestioni de malo responsum non sit.
Cur Deus mundum sic perfectum non creavit ut nullum malum in illo exsistere posset? Deus, secundum Suam potentiam infinitam, semper aliquid melius posset creare. Cf Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, I, q. 25, a. 6: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina. Attamen Deus in Sua sapientia et bonitate infinitis mundum « in statu viae » in eius ultimam perfectionem versus libere creare voluit. Hic processus implicat, in consilio Dei, cum quorumdam entium apparitione disparitionem aliorum, cum perfectiore etiam minus perfectum, cum naturae constructionibus etiam destructiones. Sic cum bono physico etiam malum physicum exsistit, donec creatio perfectionem suam non fuerit consecuta. Cf Sanctus Thomas Aquinas, Summa contra gentiles, 3, 71: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina.
Angeli et homines, creaturae intelligentes et liberae, in suum finem ultimum, per electionem liberam et amorem praeferentiae, ambulare debent. Propterea deviare possunt. De facto peccaverunt. Sic malum morale, sine comparatione gravius quam malum physicum, mundum est ingressum. Deus nullo modo, neque directe neque indirecte, causa est mali moralis. Cf Sanctus Augustinus, De libero arbitrio, 1, 1, 1: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)); Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, I-II, q. 79, a. 1: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina. Illud tamen permittit, creaturae Suae observans libertatem, et modo arcano scit ex illo bonum adducere:
« Neque enim Deus omnipotens [...], cum summe bonus sit, ullo modo sineret mali esse aliquid in operibus Suis nisi usque adeo esset omnipotens et bonus ut bene faceret et de malo ». Sanctus Augustinus, Enchiridion de fide, spe et caritate, 3, 11: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
Sic, tempore decurrente, detegi potest, Deum, in Sua omnipotenti providentia, bonum adducere posse ex consequentiis mali, etiam moralis, a Suis creaturis patrati: « Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum. [...] Vos cogitastis de me malum; sed Deus vertit illud in bonum ut [...] salvos faceret multos populos » (Gn 45,8; 50,20). Cf Tb 2,12-18 vulg. Deus e maximo malo morali quod unquam commissum fuerit, e reiectione et occisione Filii Dei, omnium hominum peccatis causata, per gratiae Suae superabundantiam, Cf Rom 5,20. maximum adduxit bonorum: glorificationem Christi et nostram Redemptionem. Non tamen propterea malum efficitur bonum.
« Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum » (Rom 8,28). Sanctorum testimonium hanc veritatem confirmare non desinit.
Sic sancta Catharina Senensis dicit ad eos « qui cum multa scandalizantur impatientia » et contra id insurgunt quod eis accidit: « Omnia ex amore data sunt et ut saluti hominis provideatur, et non propter ullum alium finem ». Sancta Catharina Senensis, Il dialogo della Divina provvidenza 138: ed. G. Cavallini (Roma 1995) p. 441. Et sanctus Thomas More, paulo ante martyrium, filiam consolatur suam: « Nihil contingere potest, quod Deus non velit. Quidquid autem Ille vult, utcumque nobis malum videatur, est tamen vere optimum ». Margarita Roper, Epistula ad Aliciam Alington (mense augusti 1534): The Correspondence of Sir Thomas More, ed. E.F. Rogers (Princeton 1947) p. 531-532. Et domina Iuliana de Norwich: « Didici ergo, per gratiam Dei, oportere, me firmiter ad fidem adhaerere [...] atque cum fortitudine credere omnia rerum genera futura esse bona [...]. Tu ipsa videbis omnia rerum genera bona esse futura » (« Thou shalt see thyself that all manner of thing shall be well »). Iuliana de Norwich, Revelatio 13, 32: A Book of Showings to the Anchoress Julian of Norwich, ed. E. Colledge-J. Walsh, vol. 2 (Toronto 1978) p. 426 et 422.
Firmiter credimus, Deum Dominum mundi esse et historiae. Sed viae providentiae Eius saepe nobis ignotae sunt. Solum in termino, cum nostra partialis cognitio finietur, cum Deum « facie ad faciem » (1 Cor 13,12) videbimus, nobis plene cognitae erunt viae, quibus, etiam per mali et peccati tragoedias, Deus creationem Suam usque ad quietem illius Sabbati Cf Gn 2,2. deducet definitivi, propter quod caelum et terram creavit.
Deus in mundi et hominis creatione primum et universale protulit testimonium Sui amoris omnipotentis Suaeque sapientiae, primum nuntium Sui « benevolentis consilii », quod in nova creatione in Christo suum invenit finem.
Licet opus creationis peculiariter Patri attribuatur, est pariter fidei veritas Patrem, Filium et Spiritum Sanctum unum et indivisibile principium esse creationis.
Deus solus mundum libere, directe, sine ullo creavit adiutorio.
Nulla creatura potestatem habet infinitam, quae necessaria est ad « creandum » in proprio verbi sensu, id est, ad producendum et donandum esse ei quod id nullatenus habebat (vocare « ex nihilo » ad exsistentiam). Cf Sacra Congregatio Studiorum, Decretum (27 iulii 1914): DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
Deus mundum creavit ad Suam gloriam manifestandam et communicandam. Gloria propter quam Deus Suas creavit creaturas, est ut ipsae Eius veritatem, Eius bonitatem et Eius participent pulchritudinem.
Deus, qui mundum creavit universum, eum in exsistentia conservat per Verbum, Filium Suum qui portat « omnia verbo virtutis Suae » (Heb 1,3), et per Spiritum Suum Creatorem vivificantem.
Divina providentia dispositiones sunt quibus Deus, cum sapientia et amore, omnes creaturas Suas usque ad ultimum earum conducit finem.
Christus nos ad filialem invitat derelictionem in providentiam nostri Patris caelestis, Cf Mt 6,26-34. et sanctus apostolus Petrus repetit: vivite « omnem sollicitudinem vestram proicientes in Eum, quoniam Ipsi cura est de vobis » (1 Pe 5,7). Cf Ps 55,23.
Providentia divina etiam per actionem agit creaturarum. Deus hominibus tribuit ut libere Eius consiliis cooperentur.
Divina mali physici et mali moralis permissio mysterium est, quod Deus per Filium Suum, Iesum Christum, mortuum et resuscitatum ad malum vincendum, illuminat. Fides nobis certitudinem praebet de eo quod Deus malum non permitteret, nisi Ille ex ipso malo oriri faceret bonum, viis quas non nisi in vita aeterna plene cognoscemus.
Paragraphus 5 CAELUM ET TERRA
Symbolum Apostolicum Deum « Creatorem caeli et terrae » DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. profitetur esse, et Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum explicat: « ...visibilium omnium et invisibilium ». DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
In sacra Scriptura, locutio « caelum et terra » significat: totum quod exsistit, universam creationem. Etiam indicat vinculum, quod, intra creationem, simul caelum et terram unit et distinguit: « Terra » est mundus hominum. Cf Ps 115,16. « Caelum » vel « caeli » firmamentum potest denotare, Cf Ps 19,2. sed etiam « locum » proprium Dei: Patris nostri, « qui in caelis est » (Mt 5,16); Cf Ps 115,16. et consequenter etiam « caelum » quod gloria est eschatologica. Verbum « caelum » denique indicat « locum » creaturarum spiritualium — angelorum — qui Deum circumstant.
Professio fidei Concilii Lateranensis quarti affirmat: Deus « simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem et corporalem, angelicam videlicet et mundanam: ac denique humanam, quasi communem ex spiritu et corpore constitutam ». Concilium Lateranense IV, Cap. 1, De fide catholica: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; cf Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 1: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum et Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 8: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 60 (1968) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1968) 436.
I.Angeli
Exsistentia angelorum – fidei veritas
Exsistentia entium spiritualium, non corporalium, quae sacra Scriptura generatim angelos appellat, fidei est veritas. Tam dilucidum est Scripturae testimonium quam dilucida est Traditionis unanimitas.
Qui sunt?
Sanctus Augustinus dicit relate ad illos: « "Angelus" [...] officii nomen est, non naturae. Quaeris nomen huius naturae, spiritus est; quaeris officium, angelus est: ex eo quod est, spiritus est, ex eo quod agit, angelus est ». Sanctus Augustinus, Enarratio in Psalmum 103, 1, 15: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)). Angeli, ex toto esse suo, sunt Dei ministri et nuntii. Quoniam « semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est » (Mt 18,10), sunt « facientes verbum Illius in audiendo vocem sermonum Eius » (Ps 103,20).
Quatenus creaturae pure spirituales, intelligentiam habent et voluntatem: creaturae sunt personales Cf Pius XII, Litt. enc. Humani generis: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. et immortales. Cf Lc 20,36. Perfectione creaturas omnes visibiles superant. Splendor gloriae eorum id testatur. Cf Dn 10,9-12.
Christus « cum omnibus angelis Suis »
Christus mundi angelici centrum est. Illi sunt angeli Eius: « Cum autem venerit Filius hominis in gloria Sua, et omnes angeli cum Eo... » (Mt 25,31). Eius sunt, quia per Eum et in Eum sunt creati: « Quia in Ipso condita sunt universa in caelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates. Omnia per Ipsum et in Ipsum creata sunt » (Col 1,16). Eius sunt adhuc magis, quia illos fecit nuntios Sui consilii salutis: « Nonne omnes sunt administratorii spiritus, qui in ministerium mittuntur propter eos, qui hereditatem capient salutis? » (Heb 1,14).
Illi, inde a creatione Cf Iob 38,7, ubi angeli « filii Dei » appellantur. et per totum historiae salutis decursum, adsunt, salutem sive procul sive prope annuntiantes atque eius effectionis divino servientes consilio: illi paradisum claudunt terrestrem, Cf Gn 3,24. Lot protegunt, Cf Gn 19. Agar eiusque filium salvant, Cf Gn 21,17. Abrahae detinent manum, Cf Gn 22,11. Lex per illorum communicatur ministerium, Cf Act 7,53. populum Dei ducunt, Cf Ex 23,20-23. nativitates annuntiant Cf Idc 13. et vocationes, Cf Idc 6,11-24; Is 6,6. Prophetis assistunt, Cf 1 Reg 19,5. ut tantum quaedam afferamus exempla. Denique, Angelus Gabriel nativitatem Praecursoris et illam Ipsius Iesu annuntiat. Cf Lc 1,11.26.
Ab Incarnatione ad Ascensionem, vita Verbi incarnati adoratione et servitio circumdatur angelorum. Cum Deus « introducit primogenitum in orbem terrae dicit: Et adorent Eum omnes angeli Dei » (Heb 1,6). Eorum canticum laudis in Christi Nativitate resonare non desiit in Ecclesiae laude: « Gloria [...] Deo... » (Lc 2,14). Illi Iesu protegunt infantiam, Cf Mt 1,20; 2,13.19. Ei serviunt in deserto, Cf Mc 1,13; Mt 4,11. Eum in agonia confortant, Cf Lc 22,43. cum Ipse per illos de inimicorum manu salvari potuisset Cf Mt 26,53. sicut olim Israel. Cf 2 Mac 10,29-30; 11,8. Angeli etiam evangelizant Cf Lc 2,10. Bonum Nuntium Incarnationis Cf Lc 2,8-14. et Resurrectionis annuntiantes Christi. Cf Mc 16,5-7. In Christi aderunt reditu, quem annuntiant, Cf Act 1,10-11. pro Eius iudicii servitio. Cf Mt 13,41; 24,31; Lc 12,8-9.
Angeli in vita Ecclesiae
Exinde tota Ecclesiae vita adiutorium arcanum et potens lucrifacit angelorum. Cf Act 5,18-20; 8,26-29; 10,3-8; 12,6-11; 27,23-25.
Ecclesia in sua liturgia se angelis coniungit ad Deum ter sanctum adorandum; Cf Prex eucharistica, 27, Sanctus: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 392. eorum invocat assistentiam (sic in oratione In paradisum deducant te angeli... liturgiae defunctorum, Ordo exsequiarum, 50, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1969) p. 23. vel etiam in « Hymno cherubico » liturgiae Byzantinae Liturgia Byzantina sancti Ioannis Chrysostomi, Hymnus cherubinorum: Liturgies Eastern and Western, ed. F.E. Brightman (Oxford 1896) p. 377.); peculiarius memoriam celebrat quorumdam angelorum (sancti Michaelis, sancti Gabrielis, sancti Raphaelis, Angelorum Custodum).
Vita humana, inde a suo initio Cf Mt 18,10. ad obitum, Cf Lc 16,22. est eorum custodia Cf Ps 34,8; 91,10-13. et eorum circumdata intercessione. Cf Iob 33,23-24; Zach 1,12; Tb 12,12. « Quod autem unicuique fidelium adsit angelus velut paedagogus quidam et pastor vitam dirigens nemo contradicet ». Sanctus Basilius Magnus, Adversus Eunomium, 3, 1: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)). Vita christiana, iam hic in terris, societatem beatam angelorum et hominum in Deo unitorum participat in fide.
II.Mundus visibilis
Deus Ipse mundum creavit visibilem in tota eius magnificentia, diversitate et ordine. Scriptura symbolice opus praesentat Creatoris tamquam successionem sex dierum « laboris » divini quae in « quiete » diei septimi terminatur. Cf Gn 1,1–2,4. Relate ad creationem, textus sacer veritates docet a Deo revelatas nostrae salutis causa, Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 823. quae permittunt « totius creaturae intimam naturam, valorem et ordinationem in laudem Dei agnoscere ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 36: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 41.
Nihil exsistit quod suam exsistentiam Deo Creatori non debeat. Mundus incepit, cum ex nihilo per Verbum Dei est factus; omnia entia exsistentia, omnis natura, tota historia humana in hoc primordiali radicantur eventu: est enim genesis per quam mundus constitutus est tempusque incepit. Cf Sanctus Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 1, 2, 4: PL — Patrologia latina (J.P. Migne).
Unaquaeque natura suam bonitatem et suam perfectionem possidet proprias. De singulis operibus « sex dierum » dicitur: « Et vidit Deus quod esset bonum ». « Ex ipsa enim creationis condicione res universae propria firmitate, veritate, bonitate propriisque legibus ac ordine instruuntur ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 36: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1054. Diversae creaturae, in suo esse proprio volitae, radium reverberant, unaquaeque suo modo, infinitae sapientiae et infinitae bonitatis Dei. Hac de causa, homo bonitatem propriam uniuscuiusque creaturae revereri debet, ut usus rerum vitetur inordinatus, qui Creatorem contemnit et consequentias nefastas pro hominibus et pro eorum ambitu secum fert.
Creaturarum interdependentia a Deo est volita. Sol et luna, cedrus et flosculus, aquila et passer: spectaculum earum diversitatum et inaequalitatum innumerarum significat, nullam e creaturis sibi ipsi sufficere. Illae non exsistunt nisi in dependentia aliarum ab aliis, ut se mutuo compleant in servitio aliarum ad alias.
Universi pulchritudo. Ordo et harmonia mundi creati ex diversitate resultat entium et relationum inter ea exsistentium. Homo ea progressive detegit tamquam naturae leges. Scientiarum cultorum suscitant admirationem. Creationis pulchritudo reverberat infinitam Creatoris pulchritudinem. Illa reverentiam et submissionem intelligentiae hominis et voluntatis eius inspirare debet.
Creaturarum hierarchia ordine « sex dierum » exprimitur qui a minus perfecto ad perfectiorem procedit. Deus omnes Suas amat creaturas, Cf Ps 145,9. et eas, etiam passeres, habet curae. Tamen Iesus dicit: « Multis passeribus pluris estis » (Lc 12,7), vel etiam: « Quanto igitur melior est homo ove! » (Mt 12,12).
Homo culmen est operis creationis. Narratio inspirata id exprimit, creationem hominis nitide ab illa aliarum distinguens creaturarum. Cf Gn 1,26.
Inter omnes creaturas mutua habetur necessitudo eo quod omnes Eumdem habeant Creatorem, et omnes ad Eius ordinentur gloriam:
« Laudatus sis, mi Domine, cum universa creatura Tua, principaliter cum domino fratre Sole, qui est dies, et illuminas nos per ipsum. Et ipse est pulcher et irradians magno splendore; de Te, Altissime, profert significationem... Laudatus sis, mi Domine, propter sororem Aquam, quae est perutilis et humilis et pretiosa et casta... Laudatus sis, mi Domine, propter sororem nostram matrem Terram, quae nos sustentat et gubernat, et producit diversos fructus cum coloratis floribus et herba... Laudate et benedicite Dominum meum, gratias agite et servite Illi magna humilitate ». Sanctus Franciscus Assisiensis, Canticum Fratris Solis: Opuscula sancti Patris Francisci Assisiensis, ed. C. Esser (Grottaferrata 1978) p. 84-86.
Sabbatum — finis operis « sex dierum ». Textus sacer dicit: « Complevitque Deus die septimo opus Suum, quod fecerat » et sic « perfecti sunt caeli et terra »; atque Deus die septimo « requievit », huic « benedixit » diei et illum « sanctificavit » (Gn 2,1-3). Haec inspirata verba doctrinis salutaribus sunt abundantia.
Deus in creatione fundamentum posuit et leges quae stabilia permanent, Cf Heb 4,3-4. super quae credens fidenter potest inniti et quae illi signum erunt et pignus inconcussae fidelitatis Foederis Dei. Cf Ier 31,35-37; 33,19-26. Ex parte sua, homo fidelis huic fundamento manere debebit et leges vereri in illo a Creatore inscriptas.
Creatio intuitu sabbati effecta est et propterea intuitu cultus et adorationis Dei. Cultus est in creationis ordine inscriptus. Cf Gn 1,14. « Nihil operi Dei praeponatur », dicit sancti Benedicti Regula, Sanctus Benedictus, Regula, 43, 3: CSEL — Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)). ita rectum sollicitudinum humanarum denotans ordinem.
Sabbatum in corde est Legis Israel. Servare mandata est sapientiae et voluntati Dei consonare in opere creationis Eius expressis.
Dies octavus. Sed pro nobis, novus dies est ortus: dies resurrectionis Christi. Septimus dies primam concludit creationem. Octavus dies creationem incipit novam. Sic opus creationis culminat in maximo Redemptionis opere. Prima creatio sensum suum et culmen invenit in nova creatione in Christo, cuius splendor superat illum primae. Cf Vigilia Paschalis, oratio post primam lectionem: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 276.
Angeli creaturae sunt spirituales, quae Deum incessanter glorificant et qui Eius consiliis erga alias creaturas serviunt salvificis: « Ad omnia bona nostra cooperantur angeli ». Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, I, 114, 3, ad 3: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina.
Angeli Christum, Dominum circumstant suum. Illi serviunt peculiariter in effectione Eius missionis salvificae erga homines.
Ecclesia angelos veneratur qui eam in eius peregrinatione adiuvant terrestri et qui omne ens protegunt humanum.
Deus creaturarum Suarum diversitatem et earum propriam voluit bonitatem, earum interdependentiam et earum ordinem. Omnes creaturas materiales ad bonum generis destinavit humani. Homo, et per eum tota creatio, ad gloriam destinatur Dei.
Leges in creatione inscriptas observare atque relationes quae e rerum natura derivantur, principium est sapientiae et fundamentum moralitatis.
Paragraphus 6 HOMO
« Creavit Deus hominem ad imaginem Suam; ad imaginem Dei creavit illum; masculum et feminam creavit eos » (Gn 1,27). Homo in creatione locum habet unicum: est « ad imaginem Dei » (I); in sua propria natura mundum spiritualem et mundum coniungit materialem (II); « masculus et femina » est creatus (III); Deus illum in Sua constituit amicitia (IV).
I.« Ad imaginem Dei »
Inter omnes creaturas visibiles solus homo capax est « suum Creatorem cognoscendi et amandi »; Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 12: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1034. « in terris sola creatura est quam Deus propter seipsam voluerit »; Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 24: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1045. solus ille est vocatus ad vitam Dei, cognitione et amore, participandam. Ad hunc finem creatus est et in hoc fundamentalis habetur ratio eius dignitatis:
« Quis fuit in causa, ut hominem in tanta dignitate locares? Amor inaestimabilis quo creaturam Tuam in Temetipso respexisti, de qua fuisti "philocaptus"; nam propter amorem eam creasti, propter amorem esse ei dedisti, ut summum Tuum aeternum gustaret Bonum ». Sancta Catharina Senensis, Il dialogo della Divina provvidenza, 13: ed. G. Cavallini (Roma 1995) p. 43.
Humanum individuum, quia est ad imaginem Dei, dignitatem habet personae: non est solum res aliqua, sed aliquis. Capax est se cognoscendi, se possidendi et se libere donandi atque in communionem ingrediendi cum aliis personis, est per gratiam ad Foedus cum suo Creatore vocatus, ad Illi fidei et amoris offerendum responsum quod nullus alius suo loco praebere potest.
Deus omnia creavit pro homine; Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 12: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1034; Ibid., 24: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1045; Ibid., 39: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1056-1057. homo est creatus ut Deo serviat Eumque amet et Ei totam offerat creationem:
« Quisnam igitur tandem est ille creandus, cui tantum honoris deferatur? Homo est, magnum illud animal et admirabile quodque omni creatura praestantius est apud Deum, propter quem caelum et terra et mare ac reliquum omne creaturae corpus est conditum: homo, cuius ita Deus salutem adamavit, ut ne Unigenito quidem Suo propter eum parceret: neque enim omnia praestare molirique destitit, donec in altum evectum in Sua dextera collocavit ». Sanctus Ioannes Chrysostomus, Sermones in Genesim, 2, 1: PG — Patrologia graeca (J.P. Migne).
« Reapse nonnisi in mysterio Verbi incarnati mysterium hominis vere clarescit »: Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 22: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1042.
« Duos homines beatus Apostolus hodie retulit humano generi dedisse principium, Adam videlicet et Christum. [...] Factus, inquit, primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. Ille primus ab Isto novissimo factus est, a quo est et animam consecutus ut viveret. [...] Hic est Adam, qui Suam tunc in illo, cum fingeret, imaginem collocavit. Hinc est quod eius personam suscipit, nomen recipit, ne Sibi quod ad Suam imaginem fecerat deperiret. Primus Adam, novissimus Adam: ille primus habet initium, Hic novissimus non habet finem, quia Hic novissimus vere Ipse est primus, Ipso dicente: "Ego primus et ego novissimus" ». Sanctus Petrus Chrysologus, Sermones 117, 1-2: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina)A, 709 (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
Propter originis communitatem genus humanum constituit unitatem. Deus enim « fecit [...] ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae » (Act 17,26): Cf Tb 8,6.
« Miro quodam mentis obtutu humanum genus, ob communem a Creatore originem unum intueri ac contemplari possumus [...]; itemque natura unum, quae ex corporis concretione et ex immortali spiritualique animo constat; unum ob proxime omnibus assequendum finem, obque commune per praesentis huius vitae decursum fungendum munus; unum ob eamdem habitationem, terrarum nempe orbem, cuius opibus naturali iure omnes frui possunt, ut sese alere queant seseque ad auctiora incrementa provehere; unum denique ob supernum finem, Deum Ipsum, quo contendant omnes oportet, et ob res atque adiumenta, quibus eundem finem tandem aliquando contingere valeant [...] itemque ex una eademque Redemptione, quam Christus [...] omnibus dilargitus est ». Pius XII, Litt. enc. Summi Pontificatus: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 31 (1939) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1939) 427; cf Concilium Vaticanum II, Decl. Nostra aetate, 1: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 740.
Haec lex « mutuae [...] hominum necessitudinis caritatisque », Pius XII, Litt. enc. Summi Pontificatus: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 31 (1939) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1939) 426. quin divitem varietatem personarum, culturarum et populorum excludat, nobis tutatur omnes homines vere esse fratres.
II.« Corpore et anima unus »
Persona humana, ad imaginem Dei creata, simul est ens corporale et spirituale. Narratio biblica hanc realitatem sermone exprimit symbolico, cum asserit: « Formavit Dominus Deus hominem pulverem de humo et inspiravit in nares eius spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem » (Gn 2,7). Totus ergo homo est a Deo volitus.
In sacra Scriptura verbum anima saepe vitam denotat humanam Cf Mt 16,25-26; Io 15,13. vel totam humanam personam. Cf Act 2,41. Sed denotat etiam id quod in homine est summe intimum Cf Mt 26,38; Io 12,27. et maximi valoris in illo, Cf Mt 10,28; 2 Mac 6,30. per quod ille magis peculiariter est imago Dei: « anima » significat principium spirituale in homine.
Corpus hominis dignitatem « imaginis Dei » participat; illud est corpus humanum praecise quia anima spirituali animatur, atque tota persona humana destinatur completa ut in corpore Christi templum Spiritus fiat. Cf 1 Cor 6,19-20; 15,44-45.
« Corpore et anima unus, homo per ipsam suam corporalem condicionem elementa mundi materialis in se colligit, ita ut, per ipsum, fastigium suum attingant et ad liberam Creatoris laudem vocem attollant. Vitam ergo corporalem homini despicere non licet, e contra ipse corpus suum, utpote a Deo creatum et ultima die resuscitandum, bonum et honore dignum habere tenetur ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 14: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1035.
Unitas animae et corporis ita est profunda ut anima « forma » corporis considerari debeat; Cf Concilium Viennense (anno 1312), Const. « Fidei catholicae »: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. id est propter animam spiritualem corpus, materia constitutum, est corpus humanum et vivens; spiritus et materia in homine non sunt duae naturae unitae, sed eorum unio unam solam efficit naturam.
Ecclesia docet unamquamque animam spiritualem a Deo esse immediate creatam Cf Pius XII, Litt. enc. Humani generis (anno 1950): DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 8: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 60 (1968) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1968) 436. — illa non est a parentibus « producta » —; ea nos etiam docet illam esse immortalem; Cf Concilium Lateranense V (anno 1513), Bulla Apostolici regiminis: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. illa non perit cum a corpore separatur in morte, et iterum corpori unietur in resurrectione finali.
Quandoque invenitur animam a spiritu distingui. Sic sanctus Paulus orat ut nostra « omnia, et integer spiritus [...] et anima et corpus » serventur « sine querela in Adventu Domini » (1 Thess 5,23). Ecclesia docet hanc distinctionem dualitatem non introducere in animam. Cf Concilium Constantinopolitanum IV (anno 870), canon 11: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. « Spiritus » significat hominem inde a creatione sua ad suum finem supernaturalem ordinari, Cf Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 2: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 22: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1042-1043. animamque eius capacem esse quae gratuito ad communionem superelevetur cum Deo. Cf Pius XII, Litt. enc. Humani generis (anno 1950): DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
III.« Masculum et feminam creavit eos »
Aequalitas et diversitas a Deo volitae
Vir et mulier creati sunt, id est sunt a Deo voliti: ex alia parte, in aequalitate perfecta quatenus personae humanae, ex alia vero in eorum esse specificum viri et mulieris. « Virum esse », « mulierem esse » realitas est bona et a Deo volita: vir et mulier dignitatem habent inamissibilem quae illis immediate a Deo eorum Creatore advenit. Cf Gn 2,7.22. Vir et mulier sunt, cum eadem dignitate, « ad imaginem Dei ». Illi in suo « virum-esse » et in suo « mulierem-esse » sapientiam et bonitatem reverberant Creatoris.
Deus nequaquam est ad imaginem hominis. Neque vir est neque mulier. Deus est spiritus purus in quo pro sexuum differentia locus non est. Sed viri et mulieris « perfectiones » aliquid infinitae perfectionis reverberant Dei: tales sunt perfectiones matris Cf Is 49,14-15; 66,13; Ps 131,2-3. et illae patris et sponsi. Cf Os 11,1-4; Ier 3,4-19.
« Alius pro alio » – « unitas duorum »
Vir et mulier, simul creati, voliti sunt a Deo ut alius sit pro alio. Verbum Dei id suggerit intelligendum diversis textus sacri lineamentis. « Non est bonum esse hominem solum; faciam ei adiutorium simile sui » (Gn 2,18). Nullum animalium tale « par » hominis esse potest. Cf Gn 2,19-20. Mulier quam Deus ex costa « efformat » de viro sublata quamque Ipse ad virum adduxit, admirationis ex parte viri provocat clamorem, amoris et communionis exclamationem: « Haec nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea! » (Gn 2,23). Vir mulierem detegit tamquam aliud « ego » eiusdem humanitatis.
Vir et mulier facti sunt « alius pro alio »: non quasi Deus eos nonnisi « dimidiatos » effecerit et « incompletos »; Ille eos pro personarum creavit communione, in qua unusquisque « adiutorium » esse potest pro alio, quia simul quatenus personae sunt aequales (« os ex ossibus meis... ») et quatenus masculinum et femininum sese mutuo complent. Cf Ioannes Paulus II, Ep. ap. Mulieris dignitatem, 7: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 80 (1988) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1988) 1664-1665. In matrimonio, Deus eos ita coniungit ut « unam carnem » efformantes (Gn 2,24) vitam humanam transmittere valeant: « Crescite et multiplicamini et replete terram » (Gn 1,28). Vir et mulier, tamquam sponsi et parentes, suis descendentibus vitam transmittentes humanam, singulari modo, operi cooperantur Creatoris. Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 50: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1070-1071.
In Dei consilio, vir et mulier vocationem habent subiiciendi terram Cf Gn 1,28. tamquam « administratores » Dei. Haec dominatus elatio arbitraria et destructiva esse non debet. Ad imaginem Creatoris qui diligit « omnia, quae sunt » (Sap 11,24), vir et mulier vocantur ad divinam participandam providentiam erga alias creaturas. Exinde eorum responsabilitas pro mundo quem Deus illis concredidit.
IV.Homo in paradiso
Primus homo non solum est creatus bonus, sed in amicitia cum Creatore suo et in harmonia cum semetipso et cum creatione illum circumstante constitutus est, quae solum a gloria novae creationis in Christo sunt superatae.
Ecclesia symbolismum sermonis biblici authentice sub Novi Testamenti et Traditionis luce interpretans, docet primos nostros parentes, Adamum et Evam, in statu sanctitatis et iustitiae originalis constitutos esse. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canon 1: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Haec sanctitatis originalis gratia erat participatio vitae divinae. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 5-6.
Huius gratiae splendore omnes dimensiones vitae hominis confortabantur. Dum homo in intimitate permaneret divina, nec mori Cf Gn 2,17; 3,19. nec pati debebat. Cf Gn 3,16. Interior harmonia personae humanae, harmonia inter virum et mulierem, Cf Gn 2,25. harmonia denique inter primum par humanum et totam creationem constituebat statum qui « iustitia originalis » appellatur.
Mundi « dominatus » quem Deus homini ab initio concesserat, imprimis apud ipsum hominem in rem ducebatur tamquam sui dominatus. Homo intactus erat et ordinatus in toto esse suo, quippe qui libera triplici concupiscentia Cf 1 Io 2,16. quae eum voluptatibus sensuum, bonorum terrenorum cupidini et affirmationi sui contra iussa submittit rationis.
Signum familiaritatis hominis cum Deo est Deum eum in viridarium collocasse. Cf Gn 2,8. Ibi vivit ut illud « operaretur et custodiret » (Gn 2,15): labor poena non est, Cf Gn 3,17-19. sed cooperatio viri et mulieris cum Deo in creatione visibili perficienda.
Tota haec iustitiae originalis harmonia, pro homine a consilio Dei praevisa, per peccatum nostrorum amittetur protoparentum.
Deus, « hominem ad Tuam imaginem condidisti, eique commisisti mundi curam universi, ut, Tibi soli Creatori serviens, creaturis omnibus imperaret ». Prex eucharistica IV, 118: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 467.
Homo est « corpore et anima unus ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 14: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1035. Fidei doctrina affirmat animam spiritualem et immortalem immediate a Deo esse creatam.
« Deus non creavit hominem solum: nam inde a primordiis "masculum et feminam creavit eos" (Gn 1,27), quorum consociatio primam formam efficit communionis personarum ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 12: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1034.
Revelatio statum sanctitatis et iustitiae originalium viri et mulieris ante peccatum nobis cognoscendum praebet: ex eorum amicitia cum Deo exsistentiae eorum in paradiso promanabat felicitas.
Paragraphus 7 LAPSUS
Deus infinite est bonus et omnia Eius opera bona sunt. Attamen nemo doloris, malorum in natura — quae tamquam limitibus creaturarum propriis apparent conexa — aufugit experientiam et praecipue quaestionem mali moralis. Unde venit malum? « Quaerebam unde malum et non erat exitus », dicit sanctus Augustinus, Sanctus Augustinus, Confessiones, 7, 7, 11: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)). et eius propria dolorosa investigatio exitum non inveniet nisi in eius conversione ad Deum vivum. Quia « mysterium [...] iniquitatis » (2 Thess 2,7) non illuminatur nisi sub luce mysterii pietatis. Cf 1 Tim 3,16. Revelatio amoris divini in Christo simul extensionem mali et superabundantiam gratiae manifestavit. Cf Rom 5,20. Debemus igitur quaestionem originis mali considerare, nostrae fidei oculos coniicientes in Illum qui solus eius est victor. Cf Lc 11,21-22; Io 16,11; 1 Io 3,8.
I.Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia
Peccati realitas
Peccatum in historia hominis est praesens: vanum esset conari id ignorare vel huic obscurae realitati alia praebere nomina. Ut quis intelligere enitatur quid peccatum sit, oportet vinculum profundum hominis cum Deo imprimis agnoscere, quia extra hanc relationem malum peccati in sua vera identitate reiectionis Dei et oppositionis ad Illum non detegitur, licet vitam hominis et historiam onerare pergat.
Realitas peccati et peculiarius peccati originum solummodo sub Revelationis divinae illustratur luce. Sine cognitione quam illa nobis de Deo praebet, peccatum clare nequit agnosci, et tentatio habetur illud tantum explicandi tamquam defectum in crescendo, tamquam psychologicam debilitatem, errorem, necessariam structurae socialis deficientis consequentiam etc. Solummodo in cognitione consilii Dei de homine intelligitur peccatum abusum esse libertatis quam Deus creatis donat personis ut Illum et se invicem possint amare.
Peccatum originale – essentialis veritas fidei
Cum Revelationis progressu realitas etiam peccati illustrata est. Licet populus Dei Veteris Testamenti ad dolorem condicionis humanae sub luce historiae lapsus in Genesi narratae accesserit, huius historiae ultimam non poterat assequi significationem quae solummodo sub luce mortis et resurrectionis Iesu Christi manifestatur. Cf Rom 5,12-21. Necesse est Christum tamquam gratiae cognoscere fontem ut Adam tamquam peccati fons agnoscatur. Spiritus Paraclitus, a Christo resuscitato missus, venit ut arguat « mundum de peccato » (Io 16,8), Illum revelans qui eius est Redemptor.
Peccati originalis doctrina est, ut ita dicatur, « aversa pars » huius Boni Nuntii: Iesum omnium hominum esse Salvatorem, omnes egere salute atque salutem omnibus Christi offerri beneficio. Ecclesia quae sensum habet Christi, Cf 1 Cor 2,16. scit revelationem peccati originalis attrectari non posse quin Christi laedatur mysterium.
Ad narrationem lapsus legendam
Lapsus narratio (Gn 3) sermone utitur imaginibus confecto, sed eventum affirmat primordialem, factum quod initio historiae hominis locum habuit. Cf Concilium Vaticanum II, Const past. Gaudium et spes, 13: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1034-1035. Revelatio nobis praebet fidei certitudinem de eo quod tota humana historia signata est originali culpa libere a nostris protoparentibus commissa. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canon 3: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Pius XII, Litt. enc. Humani generis: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Paulus VI, Allocutio iis qui interfuerunt Coetui v. d. « Simposio » a theologis doctisque viris habito de originali peccato (11 iulii 1966): AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 649-655.
II.Angelorum lapsus
Electioni inoboedienti nostrorum protoparentum vox subest seductrix, Deo opposita, Cf Gn 3,1-5. quae propter invidiam eos in mortem cadere facit. Cf Sap 2,24. Scriptura et Ecclesiae Traditio in hoc ente angelum perspiciunt lapsum, Satanam vel Diabolum appellatum. Cf Io 8,44; Apc 12,9. Ecclesia docet eum primo angelum fuisse bonum, a Deo factum. « Diabolus et alii daemones a Deo quidem natura creati sunt boni, sed ipsi per se facti sunt mali ». Concilium Lateranense IV (anno 1215), Cap. 1, De fide catholica: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
Scriptura loquitur de horum angelorum peccato. Cf 2 Pe 2,4. Hic « lapsus » in libera electione horum creatorum consistit spirituum, qui radicaliter et irrevocabiliter Deum Eiusque reiecerunt Regnum. Huius rebellionis reverberationem in verbis Tentatoris ad protoparentes invenimus nostros: « Eritis sicut Deus » (Gn 3,5). « A principio Diabolus peccat » (1 Io 3,8), « mendax est et pater eius » (Io 8,44).
Irrevocabilis indoles optionis angelorum, et non infinitae misericordiae divinae defectus, facit ut eorum peccatum remitti non possit. « Post lapsum enim nulla ipsis paenitentia est, uti nec hominibus post mortem ». Sanctus Ioannes Damascenus, Expositio fidei 18 [De fide orthodoxa 2, 4]: PTS — Patristische Texte und Studien (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).
Scriptura nefastum testatur influxum illius qui a Iesu « homicida [...] ab initio » (Io 8,44) appellatur quique etiam Iesum a missione a Patre accepta conatus est deviare. Cf Mt 4,1-11. « Propter hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera Diaboli » (1 Io 3,8). Horum operum gravissimum propter consequentias mendax fuit seductio quae hominem induxit ut Deo inoboediret.
Potentia tamen Satanae infinita non est. Ille non est nisi creatura, potens propterea quod purus est spiritus, sed semper creatura: aedificationem Regni Dei impedire non potest. Quamquam Satanas ex odio contra Deum Eiusque Regnum in Iesu Christo in mundo agit, et quamquam eius actio gravia causat damna — naturae spiritualis et indirecte etiam naturae physicae — unicuique homini et societati, haec actio a divina permittitur providentia quae fortiter et suaviter historiam hominis regit et mundi. Permissio divina activitatis diabolicae magnum est mysterium, « scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum » (Rom 8,28).
III.Peccatum originale
Libertatis probatio
Deus hominem ad Suam creavit imaginem et in amicitia constituit Sua. Homo, creatura spiritualis, in hac amicitia vivere non potest nisi per modum liberae submissionis ad Deum. Hoc exprimit prohibitio homini facta edendi de arbore scientiae boni et mali, « in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris » (Gn 2,17). Lignum « scientiae boni et mali » (Gn 2,17) symbolice limitem suggerit intransgressibilem quem homo, quatenus creatura, libere agnoscere et fidenter observare debet. Homo a Creatore pendet; legibus creationis et normis est submissus moralibus quae libertatis regulant usum.
Primum peccatum hominis
In hoc peccato, homo se ipsum praefert Deo, et eo ipso Deum contemnit: electionem sui ipsius contra Deum fecit, contra exigentias sui status creaturae et exinde contra suum proprium bonum. Homo, constitutus in statu sanctitatis, destinabatur ut plene esset a Deo in gloria « deificatus ». Per Diaboli seductionem, voluit « sicut Deus esse », Gn 3,5. sed « extra Deum, et prae Deo, et non secundum Deum ». Sanctus Maximus Confessor, Ambiguorum liber: PG — Patrologia graeca (J.P. Migne).
Harmonia in qua erant, propter originalem iustitiam stabilita, destructa est; dominatus facultatum animae spiritualium in corpus ruptus est; Cf Gn 3,7. viri et mulieris unio est submissa tensionibus; Cf Gn 3,11-13. eorum relationes a cupidine et dominatione signabuntur. Cf Gn 3,16. Harmonia cum creatione est fracta: creatio visibilis facta est pro homine aliena et hostilis. Cf Gn 3,17.19. Propter hominem creatio servituti corruptionis subiecta est. Cf Rom 8,20. Denique consequentia pro inoboedientiae casu explicite nuntiata Cf Gn 2,17. ducetur in rem: homo in pulverem revertetur, unde sumptus est. Cf Gn 3,19. Mors in historiam ingreditur humanitatis Cf Rom 5,12..
Post primum peccatum, vera « invasio » peccati mundum replet: fratricidium a Cain commissum in Abelem; Cf Gn 4,3-15. universalis corruptio consequenter ad peccatum; Cf Gn 6,5.12; Rom 1,18-32. etiam in historia Israel peccatum saepe manifestatur praesertim tamquam infidelitas erga Deum Foederis et tamquam transgressio Legis Moysis; etiam post Redemptionem Christi, inter christianos, peccatum multipliciter manifestatur. Cf 1 Cor 1-6; Apc 2-3. Scriptura et Traditio Ecclesiae praesentiam et universalitatem peccati in historia hominum memorare non desinunt:
« Quod Revelatione divina nobis innotescit, cum ipsa experientia concordat. Nam homo, cor suum inspiciens, etiam ad malum inclinatum se comperit et in multiplicibus malis demersum, quae a bono suo Creatore provenire non possunt. Deum tamquam principium suum saepe agnoscere renuens, etiam debitum ordinem ad finem suum ultimum, simul ac totam suam sive erga seipsum sive erga alios homines et omnes res creatas ordinationem disrupit ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 13: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1035.
Consequentiae peccati Adami pro humanitate
Omnes homines peccato Adami implicantur. Sanctus Paulus hoc affirmat: « Per inoboeditionem unius hominis peccatores constituti sunt multi » (Rom 5,19), id est omnes homines: « Sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, eo quod omnes peccaverunt... » (Rom 5,12). Universalitati peccati et mortis, contraponit Apostolus universalitatem salutis in Christo: « Sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius [Christi] iustitiam in iustificationem vitae » (Rom 5,18).
Ecclesia, sanctum Paulum sequens, semper docuit immensam miseriam, quae homines opprimit, et eorum inclinationem ad malum et ad mortem comprehensibiles non esse sine earum vinculo cum peccato Adami et cum facto quod ille nobis peccatum transmisit, quo omnes affecti nascimur et quod est « mors animae ». Cf Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canon 2: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Propter hanc fidei certitudinem, Ecclesia Baptismum praebet in remissionem peccatorum etiam infantibus qui peccatum personale non commiserunt. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canon 4: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
Quomodo peccatum Adami est peccatum omnium eius descendentium effectum? Totum genus humanum est in Adamo « sicut unum corpus unius hominis ». Sanctus Thomas Aquinas, Quaestiones disputatae de malo, 4, 1, c.: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina. Propter hanc « generis humani unitatem » omnes homines implicantur peccato Adami, sicut omnes iustitia Christi implicantur. Transmissio tamen peccati originalis est mysterium quod plene comprehendere non possumus. Sed per Revelationem scimus Adamum sanctitatem et iustitiam recepisse originales non pro se tantum, sed pro tota humana natura: Tentatori obsecundantes, Adam et Eva peccatum personale committunt, sed hoc peccatum naturam humanam afficit, quam illi in statu lapso sunt transmissuri. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canones 1-2: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Est peccatum quod toti humanitati per propagationem transmittetur, id est per transmissionem naturae humanae privatae originalibus sanctitate et iustitia. Hac de causa, peccatum originale appellatur « peccatum » modo analogico: est peccatum « contractum » et non commissum, status et non actus.
Peccatum originale, licet unicuique proprium, Cf Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canon 3: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. in nullo descendente Adami indolem habet culpae personalis. Originalium sanctitatis et iustitiae est privatio, sed natura humana totaliter corrupta non est: ea in propriis viribus naturalibus est vulnerata, ignorantiae, dolori et mortis imperio submissa, et ad peccatum inclinata (haec ad malum inclinatio « concupiscentia » appellatur). Baptismus, vitam gratiae Christi donans, peccatum delet originale et hominem ad Deum convertit, sed consequentiae pro natura, debilitata et ad malum inclinata, permanent in homine eumque ad luctam vocant spiritualem.
Doctrina Ecclesiae de peccati originalis transmissione praesertim saeculo V, praecipue sub impulsu considerationis sancti Augustini contra pelagianismum, est determinata, et saeculo XVI in oppositione ad protestantium Reformationem. Pelagius tenebat hominem naturali vi suae liberae voluntatis, sine necessario adiutorio gratiae, posse vitam moraliter ducere bonam; sic culpae Adami reducebat influxum ad illum mali exempli. E contra, priores reformatores protestantes docebant per peccatum originum hominem radicaliter esse perversum et eius libertatem ad nihilum reductam; peccatum hereditate ab unoquoque homine receptum idem putabant ac tendentiam ad malum (concupiscentiam) quae insuperabilis esset. Ecclesia de sensu dati revelati circa peccatum originale specialiter se expressit in Concilio Arausicano II anno 529 Concilium Arausicanum II, Canones 1-2: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. et in Concilio Tridentino anno 1546. Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
Ardua lucta...
Doctrina de peccato originali — conexa cum illa de Redemptione per Christum — intuitum praebet lucidae discretionis circa statum hominis eiusque operationem in mundo. Per protoparentum peccatum Diabolus dominatum quemdam acquisivit super hominem, quamvis hic permaneat liber. Peccatum originale secum fert « captivitatem sub eius potestate, "qui mortis" deinde "habuit imperium", hoc est Diaboli ». Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canon 1: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; cf Heb 2,14. Ignorare hominem naturam habere vulneratam, ad malum inclinatam, gravibus erroribus ansam praebet in campo educationis, rei politicae, actionis socialis Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 25: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 83 (1991) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1991) 823-824. et morum.
Consequentiae peccati originalis et omnium personalium peccatorum hominum conferunt mundo, in eius complexu, peccatricem condicionem, quae sancti Ioannis potest expressione denotari: « peccatum mundi » (Io 1,29). Per hanc expressionem etiam negativus significatur influxus quem condiciones communitariae et structurae sociales, quae peccatorum hominum sunt fructus, super personas exercent. Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Reconciliatio et paenitentia, 16: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 77 (1985) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1985) 213-217.
Hic tragicus status mundi, qui « totus in Maligno positus est » (1 Io 5,19), Cf 1 Pe 5,8. vitam hominis reddit luctam:
« Universam enim hominum historiam ardua colluctatio contra potestates tenebrarum pervadit, quae inde ab origine mundi incepta, usque ad ultimum diem, dicente Domino, perseverabit. In hanc pugnam insertus, homo ut bono adhaereat iugiter certare debet, nec sine magnis laboribus, Dei gratia adiuvante, in seipso unitatem obtinere valet ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 37: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1055.
IV.« Non dereliquisti eum in mortis imperio »
Homo post suum lapsum non est a Deo derelictus. E contra, Deus eum vocat Cf Gn 3,9. et ei, modo arcano, victoriam supra malum annuntiat et elevationem de lapsu. Cf Gn 3,15. Hic locus Genesis est « Protoevangelium » appellatus, quia primus est Messiae Redemptoris nuntius, luctae inter serpentem et Mulierem et finalis victoriae cuiusdam a Muliere descendentis.
Traditio christiana hoc loco nuntium videt « novi Adami », Cf 1 Cor 15,21-22.45. qui propter suam oboedientiam « usque ad mortem [...] crucis » (Phil 2,8), superabundanter inoboedientiam reparat Adami. Cf Rom 5,19-20. Ceterum, plures Patres et Ecclesiae doctores in Muliere annuntiata in « Protoevangelio » Matrem Christi agnoscunt Mariam, tamquam « novam Evam ». Illa fuit quae prima, et modo singulari, victoria a Christo de peccato reportata fruita est: illa ab omni labe peccati originalis praeservata est immunis Cf Pius IX, Bulla Ineffabilis Deus: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. et per totam suam vitam terrenam, propter gratiam Dei specialem, nullum commisit peccati genus. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, canon 23: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
Sed cur Deus primum hominem peccare non impedivit? Sanctus Leo Magnus respondet: sumus « ampliora adepti per ineffabilem Christi gratiam quam per Diaboli amiseramus invidiam ». Sanctus Leo Magnus, Sermo 73, 4: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina)A, 453 (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)). Et sanctus Thomas Aquinas: « Nihil autem prohibet ad aliquid maius humanam naturam productam esse post peccatum: Deus enim permittit mala fieri ut inde aliquid melius eliciat. Unde dicitur Rom 5,20: "Ubi abundavit iniquitas, superabundavit et gratia". Unde et in benedictione Cerei Paschalis dicitur: "O felix culpa, quae talem ac tantum meruit habere Redemptorem!" ». Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 1, a. 3, ad 3: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina; verba a sancto Thoma hic allata in Praeconio Paschali « Exsultet » cantantur.
Satan seu Diabolus ceteraque demonia angeli sunt lapsi quia libere renuerunt Deo Eiusque servire consilio. Eorum contra Deum optio definitiva est. Hominem eorum rebellioni contra Deum sociare conantur.
« In iustitia a Deo constitutus, homo tamen, suadente Maligno, inde ab exordio historiae, libertate sua abusus est, seipsum contra Deum erigens et finem suum extra Deum attingere cupiens ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 13: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1034-1035.
Adam, quatenus primus homo, per peccatum suum, sanctitatem et iustitiam amisit originales quas a Deo receperat, non solum sibi, sed omnibus hominibus.
Adam et Eva posteritati suae naturam humanam per suum primum peccatum transmiserunt vulneratam, et ideo sanctitate et iustitia privatam originalibus. Haec privatio « peccatum originale » appellatur.
Consequenter ad peccatum originale, natura humana est in suis viribus debilitata, ignorantiae, dolori et mortis dominatui submissa, atque ad peccatum inclinata (haec inclinatio appellatur « concupiscentia »).
« Tenemus igitur, Concilium Tridentinum secuti, peccatum originale, una cum natura humana, transfundi "propagatione, non imitatione", idque "inesse unicuique proprium" ». Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 16: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 60 (1968) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1968) 439.
Victoria de peccato a Christo reportata nobis bona donavit meliora illis quae peccatum nobis abstulerat: « Ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia » (Rom 5,20).
« Mundum [...] christifideles credunt ex amore Creatoris conditum et conservatum, sub peccati quidem servitute positum, sed a Christo crucifixo et resurgente, fracta potestate Maligni, liberatum... ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1026.