2. «Diliges Proximum Tuum Tamquam Teipsum»

Iesus, respondens quaestioni positae circa primum ex mandatis, dixit: « Primum est: "Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus Unus est, et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua". Secundum est illud: "Diliges proximum tuum tamquam teipsum". Maius horum aliud mandatum non est » (Mc 12,29-31). Sanctus apostolus Paulus id in memoriam revocat: « Qui [...] diligit proximum, Legem implevit. Nam: Non adulterabis, Non occides, Non furaberis, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Dilectio proximo malum non operatur; plenitudo ergo Legis est dilectio » (Rom 13,8-10).

4.Quartum Praeceptum

Quartum praeceptum secundam aperit tabulam. Caritatis indicat ordinem. Deus voluit ut, post Eum, nostros honoremus parentes quibus vitam debemus et qui nobis Dei transmiserunt cognitionem. Honorare et revereri tenemur omnes quos Deus, pro nostro bono, Sua induit auctoritate.

Hoc praeceptum in positiva officiorum adimplendorum exprimitur forma. Praecepta annuntiat quae illud sequuntur et quae ad particularem vitae, matrimonii, bonorum terrestrium, verbi referuntur observantiam. Unum constituit ex fundamentis doctrinae socialis Ecclesiae.

Quartum praeceptum ad filios expresse dirigitur in eorum cum patre et matre relationibus, quia haec relatio omnium est universalissima. Eodem modo ad relationes refertur propinquitatis cum membris familiaris coetus. Postulat honorem, affectum et gratitudinem avis et maioribus tribuere. Extenditur denique ad alumnorum officia erga magistrum, operariorum conductorum erga laboris locatores, subordinatorum erga eorum praefectos, civium erga eorum patriam et illos qui illam administrant et gubernant. Hoc praeceptum implicat et subintelligit officia parentum, tutorum, magistrorum, moderatorum, magistratuum, gubernatorum et omnium eorum qui auctoritatem in alium vel in communitatem exercent personarum.

Quarti praecepti oboedientia suam retributionem secum fert: « Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi » (Ex 20,12). Cf Dt 5,16. Observantia huius mandati, cum fructibus spiritualibus, fructus praebet temporales pacis et prosperitatis. E contra, huius mandati inobservantia damna infert magna communitatibus et personis humanis.

I.Familia in Dei consilio

Familiae natura

Coniugalis communitas consensu stabilitur coniugum. Matrimonium et familia ad bonum coniugum ordinantur, ad procreationem et ad filiorum educationem. Coniugum amor et filiorum generatio inter eiusdem familiae membra relationes personales et primordiales instituunt responsabilitates.

Vir et mulier matrimonio coniuncti cum suis filiis familiam constituunt. Haec institutio omnem praecedit agnitionem a publica auctoritate; insuper eam imponitur. Tamquam normalis considerabitur respectus iuxta quem diversae formae cognationis debent aestimari.

Deus, virum et mulierem creans, humanam instituit familiam eamque eius fundamentali dotavit constitutione. Eius membra personae sunt aequalis dignitatis. Familia, ad commune membrorum suorum et societatis bonum, diversitatem implicat responsabilitatum, iurium et officiorum.

Familia christiana

« Communionis ecclesialis ostensionem et effectionem christiana familia exhibet, quae hac quoque de causa "Ecclesia domestica" appellari [...] debet ». Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 21: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 74 (1982) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1982) 105; cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 16. Ipsa est communitas fidei, spei et caritatis; momentum in Ecclesia induit singulare, sicut in Novo Testamento apparet. Cf Eph 5,21–6,4; Col 3,18-21; 1 Pe 3,1-7.

Christiana familia communio est personarum, vestigium et imago communionis Patris et Filii in Spiritu Sancto. Eius procreatrix et educatrix activitas repercussio est operis creatoris Patris. Vocatur ad orationem et sacrificium Christi participandum. Quotidiana oratio et Verbi Dei lectio eam in caritate roborant. Familia christiana evangelizatrix est et missionaria.

Relationes intra familiam affinitatem inferunt sensuum, affectuum et consortionum, quae praecipue e mutua personarum provenit observantia. Familia est communitas praestans vocata ad commune coniugum consilium necnon sedulam parentum cooperationem in filiorum educatione conferendum. Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 52: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1073.

II.Familia et societas

Familia est vitae socialis cellula originalis. Societas est naturalis in qua vir et mulier ad donum vocantur sui in amore et in vitae dono. Auctoritas, stabilitas et vita relationum intra familiam fundamenta constituunt libertatis, securitatis, fraternitatis intra societatem. Familia est communitas in qua, inde ab infantia, valores morales disci possunt, incipitur Deum honorare et libertate bene uti. Familiae vita initiatio est vitae in societate.

Familia sic vivere debet ut eius membra sollicitudinem discant et susceptionem curae erga iuvenes et senes, personas aegrotas vel incapacitate (handicap) laborantes et pauperes. Plures sunt familiae quae, quibusdam temporibus, in condicionibus non inveniuntur hoc adiutorium praestandi. Tunc ad alias personas pertinet, ad alias familias et, subsidiaria ratione, ad societatem, his providere necessitatibus: « Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, immaculatum se custodire ab hoc saeculo » (Iac 1,27).

Familia idoneis socialibus provisionibus adiuvari et defendi debet. Ubi familiae in condicionibus non sunt sua implendi munera, alia socialia corpora officium habent eas adiuvandi et institutionem sustinendi familiarem. Secundum subsidiarietatis principium, communitates ampliores curabunt ne earum usurpent potestates neve se in earum immisceant vita.

Momentum familiae pro vita et salute societatis Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 47: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1067. implicat huius peculiarem in matrimonio et familia sustinendis et affirmandis responsabilitatem. Potestas civilis consideret oportet, tamquam grave officium, « veram eorumdem indolem agnoscere, protegere et provehere, moralitatem publicam tueri atque prosperitati domesticae favere ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 52: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1073.

Communitas politica officium habet familiam honorandi, ei assistendi eique praecipue praestandi: — libertatem familiam fundandi, filios habendi eosque educandi secundum proprias morales et religiosas persuasiones; — protectionem stabilitatis vinculi coniugalis et institutionis familiaris; — libertatem fidem profitendi, eam transmittendi, filios in ea educandi mediis et institutionibus necessariis; — ius privatae proprietatis, libertatem coeptandi, obtinendi laborem, habitationem, ius emigrandi; — secundum nationis institutiones, ius ad curas medicas, ad opitulationem senibus, ad familiaria subsidia; — protectionem securitatis et salubritatis, praesertim relate ad pericula sicut stupefactiva medicamenta, pornographiam, alcoholismum, etc. — libertatem ut consociationes cum aliis familiis creent et ut sic apud auctoritates civiles repraesententur. Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 46: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 74 (1982) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1982) 137-138.

Quartum praeceptum ceteras illustrat relationes in societate. In nostris fratribus et sororibus filios perspicimus nostrorum parentum; in nostris patruelibus, prognatos e nostris avis; in nostris concivibus, filios nostrae patriae; in baptizatis, filios nostrae Matris, Ecclesiae; in omni persona humana, filium vel filiam Illius qui « Pater noster » appellari vult. Hac de causa, nostrae relationes cum proximo nostro agnoscuntur ut ordinis personalis relationes. Proximus non est aliquod « individuum » humanae consortionis; ipse est « aliquis » qui, ob suas notas origines, attentionem et observantiam meretur singulares.

Humanae communitates personis componuntur. Earum bona gubernatio iurium non circumscribitur cautione et officiorum impletione, neque etiam fidelitate ad pacta. Iustae relationes inter laboris locatores et operarios conductos, gubernantes et cives, naturalem supponunt benevolentiam congruentem cum dignitate personarum humanarum, quae de iustitia et fraternitate sunt sollicitae.

III.Officia membrorum familiae

Officia filiorum

Paternitas divina humanae paternitatis est fons; Cf Eph 3,15. ipsa honorem fundat parentum. Filiorum, minorum vel adultorum, observantia erga eorum patrem et matrem Cf Prv 1,8; Tb 4,3-4. naturali alitur affectu qui oritur e vinculo quod eos coniungit. Illa praecepto postulatur divino. Cf Ex 20,12.

Parentum observantia (pietas filialis) in gratitudine constat erga eos qui, dono vitae, suo amore suoque labore, suos filios huic genuerunt mundo eisque effecerunt possibile ut aetate, sapientia crescerent et gratia. « In toto corde tuo honora patrem tuum et gemitus matris tuae ne obliviscaris. Memento quoniam, nisi per illos, natus non fuisses; et quid retribues illis, quomodo et illi tibi? » (Eccli 7,28-30).

Filialis observantia vera docilitate veraque ostenditur oboedientia. « Conserva, fili mi, praecepta patris tui et ne reiicias legem matris tuae [...]. Cum ambulaveris, dirigent te, cum dormieris, custodient te et, cum vigilaveris, colloquentur tecum » (Prv 6,20-22). « Filius sapiens disciplina patris; qui autem illusor est, non audit, cum arguitur » (Prv 13,1).

Quamdiu filius in parentum habitat domicilio, omni parentum debet oboedire postulationi quae suum bonum vel illud familiae quaerit. « Filii, oboedite parentibus per omnia, hoc enim placitum est in Domino » (Col 3,20). Cf Eph 6,1. Filii etiam rationabilibus praescriptionibus suorum educatorum oboedire tenentur atque illorum omnium quibus parentes eos concrediderunt. Sed si filius est in conscientia persuasus, moraliter malum esse tali oboedire praecepto, ne illud sequatur. Filii, cum crescunt, suos parentes observare pergent. Eorum praevenient optata, eorum consilia libenter postulabunt eorumque iustificatas accipient animadversiones. Oboedientia erga parentes filiorum desinit emancipatione, non tamen observantia quae semper manet debita. Re quidem vera, haec suam radicem in Dei invenit timore qui inter dona est Spiritus Sancti.

Quartum praeceptum filiis, cum adultae fiunt aetatis, revocat in memoriam, suas erga parentes responsabilitates. Eis, annis senectutis vel perdurante tempore aegritudinis, solitudinis vel indigentiae, adiutorium materiale et morale praestare debent, quatenus ipsis est possibile. Iesus hoc gratitudinis commemorat officium. Cf Mc 7,10-12.

« Deus enim honoravit patrem in filiis et iudicium matris firmavit in filios. Qui honorat patrem, exorabit pro peccatis et continebit se ab illis et in oratione dierum exaudietur. Et, sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam. Qui honorat patrem suum, iucundabitur in filiis et in die orationis suae exaudietur; qui honorat patrem suum, vita vivet longiore, et, qui oboedit Patri, refrigerabit matrem » (Eccli 3,3-7). « Fili, suscipe senectam patris tui et non contristes eum in vita illius et si defecerit sensu, veniam da et ne spernas eum omnibus diebus vitae eius. [...] Quam malae famae est, qui derelinquit patrem; et maledictus a Deo, qui exasperat matrem » (Eccli 3,14-15.18).

Filialis observantia favet totius vitae familiaris harmoniae, ad relationes inter fratres et sorores etiam refertur. Observantia erga parentes totum familiae irradiat ambitum. « Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum » (Prv 17,6). « Cum omni humilitate et mansuetudine, cum longanimitate, [...] [supportate] invicem in caritate » (Eph 4,2).

Christiani specialem debent gratitudinem illis a quibus donum fidei, gratiam Baptismi et vitam in Ecclesia acceperunt. Potest de parentibus, de aliis familiae membris, de avis, de Pastoribus, de catechistis, de aliis magistris agi vel amicis. « Recordationem [...] [accipio] eius fidei, quae est in te non ficta, quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice, certus sum quod et in te » (2 Tim 1,5).

Officia parentum

Coniugalis amoris fecunditas ad solam filiorum procreationem non circumscribitur, sed ad eorum moralem educationem extendi debet atque ad eorum spiritualem formationem. Parentum « munus educationis tanti ponderis est ut, ubi desit, aegre suppleri potest ». Concilium Vaticanum II, Decl. Gravissimum educationis, 3: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 731. Educationis ius et officium primordialia sunt pro parentibus et non alienanda. Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 36: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 74 (1982) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1982) 126.

Parentes suos filios tamquam filios Dei respicere debent eosque tamquam personas humanas observare. Suos filios educent ut Legem Dei impleant, se ipsos ostendendo voluntati Patris coelestis oboedientes.

Parentes educationis suorum filiorum primi sunt responsabiles. Hanc testantur responsabilitatem imprimis creatione familiae, in qua teneritudo, indulgentia, observantia, fidelitas et servitium gratuitum sint normalia. Familia est locus ad virtutum educationem idoneus. Haec requirit tirocinium abnegationis, sani iudicii, dominii sui ipsius, quae omnis verae libertatis sunt condiciones. Parentes filios docebunt subordinare « materialia et naturalia interioribus et spiritualibus ». Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 36: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 83 (1991) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1991) 838. Gravis est parentibus responsabilitas, suis filiis bona praebere exempla. Ipsi, suos proprios defectus coram eis agnoscere scientes, eos etiam melius regere et corrigere poterunt:

« Qui diligit filium suum, assiduat illi flagella [...]. Qui docet filium suum, fructum habebit in illo » (Eccli 30,1-2). « Et, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini » (Eph 6,4).

Familia ambitum constituit naturalem ad initiationem personae humanae in solidarietatem et in communitarias responsabilitates. Parentes filios docebunt se a periculis custodire et abiectionibus quae societatibus minantur humanis.

Parentes, per sacramenti Matrimonii gratiam, responsabilitatem receperunt et privilegium suos filios evangelizandi. Eos, inde a prima aetate, mysteriis initiabunt fidei, cuius ipsi pro suis filiis sunt « primi [...] praecones ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 16; cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 1136. Eos, ab eorum tenerrima infantia, vitae sociabunt Ecclesiae. Modi familiares vivendi affectivas nutrire possunt dispositiones, quae per totam vitam authentica fidei viventis permanent praeambula et firmamenta.

Educatio ad fidem, ex parte parentum, inde a tenerrima incipere debet aetate. Iam praebetur, cum familiae membra ad crescendum in fide se adiuvant testimonio vitae christianae secundum Evangelium. Familiaris catechesis alias formas instructionis in fide praecedit, comitatur et ditat. Parentes missionem habent suos filios docendi orare et suam detegere vocationem filiorum Dei. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 16. Paroecia communitas est eucharistica et cor vitae liturgicae familiarum christianarum; locus est privilegiatus catechesis filiorum et parentum.

Filii, e parte sua, ad eorum parentum conferunt augmentum in sanctitate. Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 48: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1069. Omnes et singuli sibi generose et indefesse veniam concedent mutuam quae ab offensis, litibus, iniustitiis et derelictionibus exigitur. Mutua affectio id suggerit. Christi caritas id postulat. Cf Mt 18,21-22; Lc 17,4.

Pueritiae tempore, parentum observantia et affectio imprimis manifestantur cura et attentione, quas iidem dedicant ut filios suos educent, ut eorum necessitatibus physicis provideant et spiritualibus. Dum crescunt, eadem observantia et eadem dedicatio parentes movent ad filios educandos suos ut recte sua ratione utantur suaque libertate.

Parentes, ut primi responsabiles educationis suorum filiorum, ius habent eligendi pro illis scholam quae eorum propriis correspondeat persuasionibus. Hoc ius fundamentale est. Parentes habent officium, in quantum possibile est, eligendi scholas quae eis, in eorum munere educatorum christianorum, quam optime assistent. Cf Concilium Vaticanum II, Decl. Gravissimum educationis, 6: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 733. Publicae potestates officium habent hoc parentum ius praestandi et condiciones reales eius exercitii faciendi ratas.

Filii, cum adulti fiunt, officium habent et ius suam eligendi professionem suumque vitae statum. Has novas responsabilitates in fiduciali relatione ad parentes assument suos, a quibus ipsi libenter petent et accipient opiniones atque consilia. Parentes curam habebunt ne filios cogant suos in professione vel coniuge eligendis. Hoc moderationis officium eos non impedit, immo e contra, quominus prudentibus illos adiuvent consiliis, praesertim cum illi intendunt fundare familiam.

Quidam matrimonium non contrahunt ut de suis parentibus vel de suis fratribus et sororibus curam assumant, ut se modo magis exclusivo cuidam dedicent professioni vel aliis ex honestis motivis. Ipsi magnopere ad familiae humanae bonum possunt conferre.

IV.Familia et Regnum

Vincula familiaria magni sunt momenti, sed non absoluta. Sicut infans in suam crescit maturitatem in suamque autonomiam humanas et spirituales, sic eius singularis vocatio, quae a Deo venit, clarius et fortius comprobatur. Parentes hanc observabunt vocationem et suorum filiorum favebunt responsioni ad illam sequendam. Oportet persuaderi primam christiani vocationem esse Iesu sequelam: Cf Mt 16,25. « Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et, qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus » (Mt 10,37).

Discipulum fieri Iesu est invitationem accipere ad Dei familiam pertinendi, vivendi secundum Eius vivendi modum: « Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater et soror et mater est » (Mt 12,50). Parentes accipient et cum gaudio observabunt atque gratiarum actione vocationem Domini ad quemdam ex suis filiis ut Eum in virginitate sequantur propter Regnum, in vita consecrata vel in sacerdotali ministerio.

V.Auctoritates in societate civili

Quartum praeceptum nobis etiam iubet ut omnes illos honoremus qui, ad bonum nostrum, auctoritatem in societate acceperunt a Deo. Ipsum officia illuminat eorum qui auctoritatem exercent, sicut etiam eorum qui eius beneficio fruuntur.

Civilium auctoritatum officia

Qui quamdam exercent auctoritatem, eam tamquam servitium debent exercere. « Quicumque voluerit inter vos magnus fieri, erit vester minister » (Mt 20,26). Auctoritatis exercitium eius origine divina, eius natura rationabili et eius obiecto specifico moraliter regulatur. Nemo potest id praecipere vel instituere, quod personarum dignitati et legi naturali est contrarium.

Auctoritatis exercitium tendit ad iustam manifestandam valorum hierarchiam ut libertatis et responsabilitatis omnium exercitium facilius reddatur. Superiores iustitiam distributivam sapienter exercent, rationem habentes necessitatum et collatae operae uniuscuiusque, et concordiam atque pacem quaerentes. Vigilabunt ne normae et dispositiones quas statuunt, in tentationem inducant, commodum personale illi communitatis opponendo. Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 25: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 83 (1991) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1991) 823.

Politicae potestates tenentur iura observare fundamentalia personae humanae. Cum humanitate iustitiam impertient, uniuscuiusque, praesertim familiarum et opibus destitutorum, observantes ius. Iura politica civitati inhaerentia tribui possunt et debent secundum boni communis exigentias. A publicis potestatibus non possunt suspendi sine legitimo et proportionato motivo. Iurium politicorum exercitium ad commune nationis et communitatis humanae bonum destinatur.

Civium officia

Illi, qui auctoritati sunt subiecti, suos aspicient superiores tamquam repraesentantes Dei qui eos ministros Suorum instituit donorum: Cf Rom 13,1-2. « Subiecti estote omni humanae creaturae propter Deum [...], quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei » (1 Pe 2,13.16). Eorum fidelis cooperatio implicat ius, quandoque officium iustam exercendi exprobrationem circa id quod ipsis dignitati personarum et bono communi videretur nocivum.

Civium officium est cum potestatibus civilibus ad bonum societatis collaborare spiritu veritatis, iustitiae, solidarietatis et libertatis. Amor et servitium patriae ex officio oriuntur gratitudinis et ex ordine caritatis. Submissio auctoritatibus legitimis et servitium boni communis exigunt a civibus ut suum in communitatis politicae vita exerceant munus.

Submissio auctoritati et corresponsabilitas boni communis moraliter exigunt tributorum solutionem, exercitium iuris suffragii, defensionem nationis:

« Reddite omnibus debita: cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, cui timorem timorem, cui honorem honorem » (Rom 13,7). Christiani « patrias habitant proprias, sed tamquam inquilini; omnia cum aliis habent communia, tamquam cives, et omnia patiuntur tamquam peregrini [...]. Obsequuntur legibus constitutis, et suo vitae genere superant leges. [...] In tanta eos statione posuit Deus, quam nefas est iis defugere ». Epistula ad Diognetum, 5, 5; 5, 10; 6, 10: SC — Sources chrétiennes (Funk — F.X. Funk, Patres apostolici).

Apostolus nos hortatur ut orationes et gratiarum actiones faciamus pro regibus et pro omnibus qui auctoritatem exercent, « ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate » (1 Tim 2,2).

Nationes ditiores accipere tenentur, in quantum fieri potest, alienigenam, qui securitatem quaerit et opes necessarias pro vita, quas in sua originis regione nequit invenire. Publicae potestates observantiam curabunt iuris naturalis quod hospitem ponit sub protectionem eorum qui eum accipiunt. Politicae auctoritates possunt ratione boni communis, cuius suscipiunt munus, exercitium iuris emigrationis diversis condicionibus subiicere iuridicis, praesertim observantiae officiorum emigrantis erga nationem adoptionis. Immigrans tenetur cum gratitudine patrimonium observare materiale et spirituale nationis eum accipientis, eius oboedire legibus et ad eius conferre onera.

Civis conscientia tenetur ne praescriptiones auctoritatum civilium sequatur, cum haec praecepta exigentiis ordinis moralis, iuribus fundamentalibus personarum vel doctrinis Evangelii contraria sunt. Recusatio oboedientiae auctoritatibus civilibus, cum earum exigentiae illis rectae conscientiae sunt contrariae, suam invenit iustificationem in distinctione inter servitium Dei et servitium politicae communitatis. « Reddite [...], quae sunt Caesaris, Caesari et, quae sunt Dei, Deo » (Mt 22,21). « Oboedire oportet Deo magis quam hominibus » (Act 5,29):

« Ubi autem a publica auctoritate, suam competentiam excedente, cives premuntur, ipsi, quae a bono communi obiective postulantur, ne recusent; fas vero sit eis contra abusum huius auctoritatis sua conciviumque suorum iura defendere, illis servatis limitibus, quos Lex naturalis et evangelica delineat ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 74: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1096.

Actio resistendi oppressioni potestatis politicae ad arma legitime non recurret, nisi simul inveniantur condiciones quae sequuntur: 1. in casu in quo certo, graviter et continuo iura violantur fundamentalia; 2. postquam omnes alii recursus exhausti sunt; 3. dummodo ne peiores provocentur inordinationes; 4. cum spes fundata habetur prosperi exitus; 5. si impossibile est meliores solutiones rationabiliter praevidere.

Communitas politica et Ecclesia

Omnis institutio inspiratur, saltem implicite, quadam hominis eiusque destinationis visione ex qua illa suas iudicii trahit relationes, suam valorum hierarchiam, suam agendi normam. Pleraeque societates suas institutiones ad quamdam retulerunt praeeminentiam hominis super res. Sola divinitus revelata Religio in Deo, Creatore et Redemptore, originem et destinationem hominis clare agnovit. Ecclesia politicas invitat potestates ut sua iudicia suasque decisiones huic referant inspirationi veritatis de Deo et de homine.

Societates quae hanc inspirationem ignorant vel eam, nomine suae independentiae relate ad Deum, reiiciunt, ducuntur ad quaerendam in se ipsis vel commodato assumendam ideologiam suarum relationum et suae destinationis et, non admittentes ut criterium boni et mali defendatur obiectivum, sibi totalitariam tribuunt potestatem super hominem et eius destinationem, modo manifesto vel occulto, sicut historia id ostendit. Cf Ioannes Paulus II, 13, 1997 Litt. enc. Centesimus annus, 45-46: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 83 (1991) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1991) 849-851.

« Ecclesia, quae, ratione sui muneris et competentiae, nullo modo cum communitate politica confunditur, [...] simul signum est et tutamentum transcendentiae personae humanae ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 76: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1099. Ecclesia « politicam civium libertatem et responsabilitatem reveretur atque promovet ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 76: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1099.

Ad missionem pertinet Ecclesiae « iudicium morale ferre, etiam de rebus quae ad ordinem politicum respiciunt, quando personae iura fundamentalia aut animarum salus id exigant, omnia et sola subsidia adhibens, quae Evangelio et omnium bono secundum temporum et condicionum diversitatem congruant ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 76: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1100.

« Honora patrem tuum et matrem » (Dt 5,16; Mc 7,10).

Iuxta quartum praeceptum, voluit Deus, ut post Ipsum nostros honoremus parentes illosque quos Ipse, pro nostro bono, induit auctoritate.

Coniugalis communitas super foedus et consensum stabilitur coniugum. Matrimonium et familia ad coniugum ordinantur bonum, ad filiorum procreationem et educationem.

« Salus personae et societatis humanae ac christianae arcte cum fausta condicione communitatis coniugalis et familiaris connectitur ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 47: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1067.

Filii suis parentibus reverentiam debent, gratitudinem, iustam oboedientiam et adiutorium. Filialis reverentia harmoniam fovet totius vitae familiaris.

Parentes primi sunt responsabiles educationis suorum filiorum in fide, in orationibus atque in omnibus virtutibus. Officium habent providendi, quoad possunt, necessitatibus physicis et spiritualibus suorum filiorum.

Parentes suorum filiorum observare debent vocationem eique favere. Memores erunt atque docebunt, Iesum sequi, primam christiani esse vocationem.

Publica auctoritas iura fundamentalia personae humanae et condiciones exercitii eius libertatis observare tenetur.

Civium est officium cum potestatibus civilibus in societate aedificanda adlaborare spiritu veritatis, iustitiae, solidarietatis et libertatis.

Civis conscientia obligatur ad praescriptiones auctoritatum civilium non sequendas, cum haec praecepta postulatis ordinis moralis sunt contraria. « Oboedire oportet Deo magis quam hominibus » (Act 5,29).

Omnis societas sua iudicia et suum agendi modum ad quamdam hominis eiusque finis refert visionem. Extra Evangelii lumen de Deo et de homine, societates facile efficiuntur « totalitariae ».

5.Quintum Praeceptum

« Humana vita pro re sacra habenda est, quippe quae inde a suo exordio ‘Creatoris actionem postulet' ac semper peculiari necessitudine cum Creatore, unico fine suo, perstet conexa. Solus Deus vitae Dominus est ab exordio usque ad exitum: nemo in nullis rerum adiunctis, sibi vindicare potest ius mortem humanae creaturae innocenti directe afferendi ». Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. Donum vitae, Introductio, 5: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 80 (1988) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1988) 76-77.

I.Vitae humanae observantia

Historiae sacrae testimonium

Scriptura, in narratione occisionis Abel per Cain fratrem eius, Cf Gn 4,8-12. revelat, inde ab historiae humanae initiis, praesentiam, in homine, irae et cupiditatis, quae peccati originalis sunt consequentiae. Homo sui paris factus est inimicus. Deus declarat huius fratricidii nequitiam: « Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de agro. Nunc igitur maledictus eris procul ab agro, qui aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua! » (Gn 4,10-11).

Foedus inter Deum et humanitatem iteratis doni divini vitae humanae et mortiferae violentiae hominis recordationibus est intextum:

« Sanguinem enim animarum vestrarum requiram [...]. Quicumque effuderit humanum sanguinem, per hominem fundetur sanguis illius; ad imaginem quippe Dei factus est homo » (Gn 9,5-6).

Vetus Testamentum semper sanguinem habuit tamquam sacrum vitae signum. Cf Lv 17,14. Huius doctrinae necessitas pro omnibus est temporibus.

Scriptura prohibitionem determinat quinti praecepti: « Insontem et iustum non occides » (Ex 23,7). Innocentis occisio voluntaria dignitati creaturae humanae, regulae aureae et Creatoris sanctitati est graviter contraria. Lex quae illam proscribit, universaliter est valida: omnes et singulos, semper obligat et ubique.

Dominus, in sermone montano, praeceptum recolit: « Non occides » (Mt 5,21), eique proscriptionem addit irae, odii et vindictae. Immo etiam Christus a Suo discipulo etiam postulat ut alteram praebeat maxillam, Cf Mt 5,22-26.38-39. suos diligat inimicos. Cf Mt 5,44. Ipse Se non defendit dixitque Petro ut gladium suum relinqueret in vagina. Cf Mt 26,52.

Defensio legitima

Personarum et societatum legitima defensio exceptio non est prohibitionis occisionis innocentis quae homicidium constituit voluntarium. « Ex actu [...] alicuius seipsum defendentis duplex effectus sequi potest: unus quidem conservatio propriae vitae; alius autem occisio invadentis ». Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 64, a. 7, c: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina. « Nihil prohibet unius actus esse duos effectus, quorum alter solum sit in intentione, alius vero sit praeter intentionem ». Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 64, a. 7, c: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina.

Amor erga se ipsum fundamentale moralitatis permanet principium. Est igitur legitimum efficere ut proprium ad vitam observetur ius. Qui suam vitam defendit, homicidii non est reus etiamsi cogatur aggressori suo ictum ferre mortalem:

« Si aliquis ad defendendum propriam vitam utatur maiori violentia quam oporteat, erit illicitum. Si vero moderate violentiam repellat, erit licita defensio [...]. Nec est necessarium ad salutem ut homo actum moderatae tutelae praetermittat ad evitandum occisionem alterius: quia plus tenetur homo vitae suae providere quam vitae alienae ». Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 64, a. 7, c: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina.

Legitima defensio potest esse non solum ius, sed grave officium ei, qui vitam aliorum praestare debet. Defendere commune bonum poscit ut iniustus aggressor extra possibilitatem nocendi collocetur. Hoc titulo, qui legitime auctoritatem detinent, ius habent etiam armis utendi ad repellendos aggressores civilis communitatis concreditae ipsorum responsabilitati.

Exigentiae bonum commune tuendi correspondet nixus Status ut propagationem coerceat modorum agendi qui hominis iura atque civilis commercii normas fundamentales laedunt. Legitimae publicae auctoritatis ius est et officium ut poenas gravitati delicti proportionatas infligat. Poena tamquam primum habet scopum inordinationem a culpa introductam reparare. Cum poena voluntarie a culpabili accipitur, valorem acquirit expiationis. Poena deinde, praeter ordinis publici defensionem atque securitatis personarum tutelam, scopum intendit medicinalem, ipsa debet, quantum fieri potest, ad culpabilis emendationem conferre.

Quod auctoritas legitima, processu ordinario peracto, recurrere posset ad poenam mortis, diu habitum est utpote responsum nonnullorum delictorum gravitati aptum instrumentumque idoneum, quamvis extremum, ad bonum commune tuendum. His autem temporibus magis magisque agnoscitur dignitatem personae nullius amitti posse, nec quidem illius qui scelera fecit gravissima. Novus insuper sanctionis poenalis sensus, quoad Statum attinet, magis in dies percipitur. Denique rationes efficientioris custodiae excogitatae sunt quae in tuto collocent debitam civium defensionem, verum nullo modo imminuant reorum potestatem sui ipsius redimendi. Quapropter Ecclesia, sub Evangelii luce, docet “poenam capitalem non posse admitti quippe quae repugnet inviolabili personae humanae dignitati” atque Ipsa devovet se eidemque per omnem orbem abolendae.

Homicidium voluntarium

Quintum praeceptum tamquam peccato graviter obnoxium proscribit homicidium directum et voluntarium. Homicida illique qui voluntarie cooperantur occisioni, committunt peccatum quod ad coelum clamat vindictam postulans. Cf Gn 4,10.

Infanticidium, Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 51: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1072. fratricidium, parricidium et coniugis occisio crimina sunt speciatim gravia, propter naturalia vincula quae rumpunt. Sollicitudo pro eugenismo vel pro curanda publica valetudine nullam possunt iustificare occisionem, licet haec a publicis praecipiatur potestatibus.

Quintum praeceptum prohibet aliquid facere cum intentione mortem cuiusdam personae indirecte provocandi. Lex moralis vetat quemdam periculo mortis exponere sine causa gravi, et etiam auxilium recusare personae in discrimine constitutae. A societate humana condiciones famis tolerari, quae mortem afferunt, quin nisus fiat ut eisdem remedium afferatur, scandalosa est iniustitia et gravis culpa. Negotiatores, quorum usurarii et mercatorii usus, suorum in humanitate fratrum famem et mortem provocant, indirecte committunt homicidium. Hoc illis est imputabile. Cf Am 8,4-10. Homicidium involuntarium moraliter imputabile non est. Sed si quis, sine rationibus proportionatis, ita agit ut mortem adducat, etiam sine intentione illam apportandi, de gravi non excusatur culpa.

Abortus

Vita humana, a momento conceptionis, debet absolute observari et protegi. Creaturae humanae, inde a primo eius exsistentiae momento, agnosci debent personae iura, inter quae ius inviolabile omnis creaturae innocentis ad vitam. Cf Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. Donum vitae, 1, 1: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 80 (1988) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1988) 79.

« Priusquam te formarem in utero, novi te et, antequam exires de vulva, sanctificavi te » (Ier 1,5). « Non sunt abscondita ossa mea a Te, cum factus sum in occulto, contextus in inferioribus terrae » (Ps 139,15).

Ecclesia, a saeculo primo, moralem affirmavit malitiam omnis abortus provocati. Haec doctrina mutata non est. Permanet immutabilis. Abortus directus, id est, tamquam finis vel tamquam medium volitus, legi morali est graviter contrarius:

« Non interficies foetum in abortione neque interimes infantem natum ». Didaché 2, 2: SC — Sources chrétiennes (Funk — F.X. Funk, Patres apostolici); cf Epistula Pseudo Barnabae 19, 5: SC — Sources chrétiennes (Funk — F.X. Funk, Patres apostolici); Epistula ad Diognetum 5, 6: SC — Sources chrétiennes (Funk — F.X. Funk, Patres apostolici); Tertullianus, Apologeticum, 9, 8: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)). « Deus [...], Dominus vitae, praecellens servandi vitam ministerium hominibus commisit, modo homine digno adimplendum. Vita igitur inde a conceptione, maxima cura tuenda est; abortus necnon infanticidium nefanda sunt crimina ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 51: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1072.

Formalis cooperatio ad abortum culpam constituit gravem. Ecclesia hoc contra vitam humanam delictum poena canonica punit excommunicationis. « Qui abortum procurat, effectu secuto, in excommunicationem latae sententiae incurrit », CIC — Codex Iuris Canonici canon 1398. « ipso facto commissi delicti », CIC — Codex Iuris Canonici canon 1314. condicionibus a iure praevisis. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canones 1323-1324. Ecclesia sic misericordiae campum restringere non intendit. Commissi criminis manifestat gravitatem, damnum irreparabile innocenti, qui morte afficitur, illatum, eius parentibus totique societati.

Ius inalienabile ad vitam uniuscuiusque hominis innocentis est elementum societatis civilis et eius legislationis constitutivum: « Inalienabilia personae iura agnosci atque observari debent a civili societate et a publicis auctoritatibus. Quae iura neque a singulis hominibus pendent, neque a parentibus, ac ne sunt quidem concessio a societate et a Civitate facta: verum ea pertinent ad humanam naturam, atque personae inhaerent vi creatricis actionis, a qua persona ipsa originem duxit. Inter haec fundamentalia iura, ad rem quod attinet, recolere oportet: ius ad vitam et ad corporis integritatem, quo unaquaeque creatura humana gaudet a conceptionis momento usque ad mortem ». Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. Donum vitae, 3: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 80 (1988) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1988) 98-99. « Cum lex civilis cuidam hominum coetui praesidium aufert, quod lex praebere debet, eo ipso tunc respublica negat omnium civium aequalitatem coram lege. Cum respublica vim suam non adhibet ad iura uniuscuiusque tuenda, maxime debiliorum, tunc labefiunt ipsa fundamenta Civitatis legitime constitutae. [...] Ex observantia atque tutela quae nascituro debentur, inde a conceptionis momento, consequitur ut lex congruas poenas praevideat contra quamlibet deliberatam violationem iurium ipsius ». Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. Donum vitae, 3: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 80 (1988) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1988) 99.

Embryo, quippe qui tamquam persona, inde a conceptione, est tractandus, in sua integritate est defendendus, curandus et sanandus, quantum fieri potest, sicut quaelibet alia humana creatura. Praenatalis diagnosis est moraliter licita, si « tuetur vitam et integritatem embryonis et fetus humani atque spectat ad singulum embryonem servandum vel curandum [...]. Ea tamen graviter legi morali adversatur, si, prout erit eius exitus, admittat abortum fieri posse: diagnosis [...] aequiparanda non est damnationi ad mortem ». Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. Donum vitae, 1, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 80 (1988) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1988) 79-80.

« Interventus in humano embryone liciti habendi sunt hac condicione, ut embryonis vitam integritatemque observent, ne secumferant pericula haud proportionata sed spectent ad morbi curationem, ad salutis statum in melius mutandum vel ad ipsius singularis fetus superstitem vitam in tuto ponendam ». Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. Donum vitae, 1, 3: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 80 (1988) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1988) 80-81. « Morum [...] honestati contrarium est embryones humanos gignere ad abutendum, scilicet ut efficiantur "materia biologica", quae praesto sit ad usum ». Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. Donum vitae, 1, 5: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 80 (1988) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1988) 83. « Nonnulli conatus interveniendi in patrimonio cromosomico vel generativo non sunt therapeutici, sed spectant ad viventes humanos gignendos, selectos secundum sexum vel alias proprietates iam antea praestitutas. Huiusmodi artificiosae tractationes adversantur personali humanae creaturae dignitati eiusque integritati atque identitati » Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. Donum vitae, 1, 6: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 80 (1988) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1988) 85. unicae, non iterabili.

Euthanasia

Illi, quorum vita impedita est vel infirmata, specialem postulant observantiam. Personae aegrotae vel aliqua incapacitate (handicap) laborantes sustineri debent ut vitam degant ita normalem, quantum fieri potest.

Euthanasia directa, quaecumque sunt eius motiva vel media, consistit in fine imponendo vitae personarum aliqua incapacitate (handicap) laborantium, aegrotarum vel morientium. Moraliter inacceptabilis est. Sic actio vel omissio quae, ex se vel in intentione, mortem causat ad dolorem supprimendum, occisionem constituit dignitati personae humanae et observantiae erga Deum viventem, eius Creatorem, graviter contrariam. Iudicii error, in quem quis bona fide incidere potest, naturam non mutat huius interficientis actus qui semper proscribendus est et excludendus. Cf Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei, Decl. Iura et bona: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 72 (1980) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1980) 542-552.

Cessatio a mediis medicinalibus, onerosis, periculosis, extraordinariis vel talibus quae cum effectibus obtentis proportionata non sunt, legitima esse potest. Haec est recusatio « saevitiae therapeuticae ». Hoc modo, non intenditur mortem inferre; accipitur non posse eam impedire. Decisiones suscipiendae sunt ab aegroto, si ad id competentiam habeat et capacitatem, secus autem ab illis qui ad id, secundum legem, habent iura, rationabilem aegroti voluntatem et legitimum commodum semper observantes.

Etiamsi mors imminere consideretur, curae, quae ordinario personae aegrotae debentur, nequeunt legitime interrumpi. Analgesicorum medicamentorum usus ad moribundi dolores sublevandos, etiam cum periculo eius dies breviandi, potest esse dignitati humanae moraliter conformis, si mors neque ut finis neque ut medium est volita, sed solummodo praevisa et, tamquam inevitabilis, tolerata. Curae lenientes formam constituunt excellentem caritatis gratuitae. Hac ratione foveri debent.

Suicidium

Unusquisque suae vitae est responsabilis coram Deo qui illam ei donavit. Ipse eius Dominus permanet summus. Tenemur eam cum gratitudine accipere et ad Ipsius honorem praeservare atque ad animarum nostrarum salutem. Vitae, quam Deus nobis concredidit, administratores sumus et non domini. De illa non disponimus.

Suicidium naturali creaturae humanae contradicit inclinationi ad eius vitam conservandam et perpetuandam. Graviter iusto sui ipsius amori contrarium est. Pariter amorem offendit proximi, quia iniuste solidarietatis frangit vincula cum societatibus familiari, nationali et humanae, erga quas obligati permanemus. Suicidium amori Dei viventis est contrarium.

Suicidium, si intentione committitur ut exemplo sit, praesertim iuvenibus, gravitatem etiam sumit scandali. Cooperatio voluntaria ad suicidium est legi morali contraria. Graves perturbationes psychicae, angustia vel gravis timor probationis, doloris vel cruciatus responsabilitatem se ipsum interficientis possunt imminuere.

De salute aeterna personarum, quae sibi ipsis mortem intulerunt, desperari non debet. Deus potest, viis, quas solus Ipse noscit, occasionem illis praebere salutaris poenitentiae. Ecclesia orat pro personis quae vitae suae intulerunt vim.

II.Observantia dignitatis personarum

Observantia animae alius: scandalum

Scandalum habitudo est vel agendi modus qui alium ducunt ad malum faciendum. Qui scandalizat, proximi sui fit tentator. Virtuti et rectitudini damnum affert; fratrem suum in mortem potest trahere spiritualem. Scandalum culpam constituit gravem si actione vel omissione alium deliberate ad culpam gravem trahit.

Scandalum particularem induit gravitatem ratione auctoritatis eorum qui illud causant vel debilitatis eorum qui illud patiuntur. Id Domino nostro hanc suggessit maledictionem: « Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, [...] expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris » (Mt 18,6). Cf 1 Cor 8,10-13. Grave est scandalum, cum ab illis efficitur qui, natura vel munere, tenentur ad alios docendos et educandos. Iesus de eo scribas obiurgat et Phariseos: eos cum lupis agnos specie simulantibus comparat. Cf Mt 7,15.

Scandalum potest lege vel institutionibus provocari, usu vel opinione. Sic scandali efficiuntur culpabiles illi qui leges instituunt vel sociales structuras quae ducunt ad mores pervertendos et ad vitam religiosam corrumpendam, vel ad « sociales condiciones quae, voluntarie vel non, arduam vel fere impossibilem reddunt vitae rationem christianam, praeceptis summi Legislatoris congruentem ». Pius XII, Nuntius radiophonicus (1 iunii 1941): AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 33 (1941) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1941) 197. Idem valet de societatum ad bona gignenda moderatoribus qui dispositiones efferunt ad fraudem incitantes, de magistris qui suos pueros « exasperant » Cf Eph 6,4; Col 3,21. vel de illis qui publicam opinionem arte mutant, eam a valoribus moralibus avertentes.

Ille, qui potestatibus, quibus gaudet, utitur in condicionibus quae ad male agendum inducunt, culpabilis est scandali et responsabilis mali cui directe vel indirecte favit. « Impossibile est ut non veniant scandala; vae autem illi, per quem veniunt » (Lc 17,1).

Valetudinis observantia

Vita et physica valetudo bona sunt magni pretii, concredita a Deo. Earum curam rationabiliter sumere debemus, ratione habita necessitatum aliorum et boni communis. Cura valetudinis civium requirit adiutorium societatis ad exsistentiae obtinendas condiciones quae permittunt crescere et ad maturitatem pervenire: alimentum et vestitum, habitationem, valetudinis curas, fundamentalem institutionem, occupationem, socialem assistentiam.

Etsi doctrina moralis ad observantiam appellet vitae corporalis, huic non tribuit valorem absolutum. Contra mentalitatem neo-paganam insurgit, quae tendit ad cultum corporis promovendum, ad omnia ei sacrificanda, ad idololatriam perfectionis physicae et victoriae in ludicris exercitationibus. Talis mentalitas, propter electionem selectivam, quam inter fortes facit et debiles, ad relationum humanarum potest ducere perversionem.

Temperantiae virtus ad omne genus excessuum vitandum disponit, abusum mensae, vinolentiae, tabaci et medicamentorum. Qui in ebrietatis statu vel propter immoderatam velocitatis voluptatem, securitati aliorum vel suae propriae periculum afferunt in viis, in mari vel in aere, graviter fiunt culpabiles.

Stupefactivorum medicamentorum usus gravissimas infligit valetudini et vitae humanae destructiones. Extra indicationes stricte therapeuticas, gravis est culpa. Clandestina stupefactivorum medicamentorum productio et mercatura operationes sunt scandalosae; cooperationem constituunt directam, quoniam ad usus legi morali incitant graviter contrarios.

Observantia personae et scientifica investigatio

Scientifica, medicinalia vel psychologica in personis vel coetibus humanis experimenta conferre possunt ad aegrotorum sanationem et ad publicae valetudinis progressum.

Investigatio scientifica fundamentalis et etiam investigatio applicata expressionem constituunt significativam dominatus hominis in creationem. Scientia et technica ars subsidia sunt magni pretii, cum in servitium adhibentur hominis et eius integralem promovent progressum in omnium beneficium; ipsae tamen, per se solas, exsistentiae et progressus humani nequeunt indicare sensum. Scientia et technica ars homini ordinantur, a quo ipsae originem sumunt et incrementum; in persona igitur et in eius valoribus moralibus indicatio finalitatis earum et conscientia earum limitum inveniuntur.

Fallax est moralem investigationis scientificae et eius applicationum neutralitatem vindicare. Altera ex parte, criteria viam indicantia neque ex mera technica efficacia possunt deduci neque ex utilitate quae inde quibusdam in aliorum detrimentum possunt provenire, neque, id quod esset peius, ex ideologiis praevalentibus. Scientia et technica ars requirunt, e sua propria intrinseca significatione, absolutam criteriorum moralitatis fundamentalium observantiam; illae esse debent in servitium personae humanae, eius iurium non alienabilium, eius boni veri et integralis, secundum Dei propositum et voluntatem.

Investigationes vel experimenta in creatura humana non possunt legitimos reddere actus qui in se ipsis dignitati personarum et legi morali sunt contrarii. Subiectorum consensus, si forte detur, tales actus non iustificat. Experimentum in creatura humana moraliter legitimum non est, si vitam vel physicam et psychicam integritatem subiecti subire facit discrimina non proportionata vel evitabilia. Experimentum in hominibus dignitati personae conforme non est, si, praeterea, fit sine conscio consensu subiecti vel eorum qui ius in ipsum habent.

Organorum transplantatio legi morali est conformis, si pericula et discrimina physica atque psychica quae donans subit, bono sunt proportionata quod pro eo quaeritur cui illa destinatur. Donatio organorum post mortem est actus nobilis et meritorius atque alliciendus tamquam generosae solidarietatis manifestatio. Moraliter acceptabilis non est, si donans vel eius propinqui ius ad id habentes suum explicitum non dederint consensum. Praeterea nequit moraliter admitti, mutilationem, quae invalidum reddit, vel mortem directe provocare, etiamsi id fiat pro aliarum personarum retardanda morte.

Observantia integritatis corporalis

Violenta retentio et obsidum captus spargunt terrorem atque, minis, intolerabiles in victimas exercent coactiones. Ipsa moraliter sunt illegitima. Terrorismus indiscriminatim minatur, vulnerat et interficit; ipse graviter iustitiae et caritati est contrarius. Cruciatus, qui physica vel morali utitur violentia ad confessiones extorquendas, ad culpabiles puniendos, ad adversarios terrendos, ad odium satiandum, observantiae personae et dignitati humanae est contrarius. Nisi praescriptiones habeantur medicae ordinis stricte therapeutici, amputationes, mutilationes vel sterilizationes directe voluntariae personarum innocentium legi morali sunt contrariae. Cf Pius XI, Litt. enc. Casti connubii: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.

Temporibus anteactis, crudeles usus a gubernationibus legitimis sunt communiter exerciti, ad legem et ordinem servandum, saepe sine protestatione Pastorum Ecclesiae, qui et ipsi in suis propriis tribunalibus praescriptiones iuris Romani assumpserunt de cruciatu. Praeter haec dolenda facta, Ecclesia semper docuit clementiae officium et misericordiae; clericos prohibuit ne sanguinem funderent. Temporibus recentioribus, evidens est effectum, hos crudeles usus ordini publico necessarios non esse neque legitimis personae humanae iuribus esse conformes. E contra, hi usus ad pessimas ducunt depravationes. Oportet contendere ad eas abolendas. Pro victimis et eorum carnificibus orandum est.

Mortuorum observantia

Attentio et cura morientibus tribuentur ad eos adiuvandos ut in suis ultimis momentis dignitate vivant et pace. Oratione adiuvabuntur suorum propinquorum. Hi curabunt ut aegroti tempore opportuno recipiant sacramenta quae ad occursum praeparant cum Deo viventi.

Defunctorum corpora cum observantia et caritate tractanda sunt in resurrectionis fide et spe. Mortuorum sepultura misericordiae corporalis est opus; Cf Tb 1,16-18. eadem Dei honorat filios, Spiritus Sancti templa.

Cadaverum sectio et inspectio (autopsia) moraliter potest admitti legalis indagationis et scientificae investigationis causa. Gratuita organorum post mortem donatio legitima est et potest esse meritoria. Ecclesia cremationem permittit nisi haec dubium fidei in corporum resurrectionem manifestet. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 1176, § 3.

III.Pacis tutela

Pax

Dominus noster, praeceptum commemorans: « Non occides » (Mt 5,21), cordis postulat pacem et irae interfectricis atque odii immoralitatem denuntiat: Ira est vindictae optatum. « Appetere vindictam propter malum eius qui puniendus est, illicitum est »: sed est laudabile reparationem imponere « propter vitiorum correctionem et bonum iustitiae conservandum ». Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 158, a. 1, ad 3: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina. Si ira usque ad deliberatum perveniat optatum proximum occidendi vel serio vulnerandi, graviter contra caritatem offendit; peccatum est mortale. Dominus dicit: « Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio » (Mt 5,22).

Odium voluntarium caritati est contrarium. Odium proximi peccatum est, cum homo illi malum vult deliberate. Odium proximi grave est peccatum, cum quis illi damnum grave deliberate exoptat. « Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros et orate pro persequentibus vos; ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est... » (Mt 5,44-45).

Vitae humanae observantia et progressus pacem postulant. Pax non est tantum belli absentia et ad virium adversarum servandum aequilibrium non reducitur. Pax nequit super terram obtineri sine tutela bonorum personarum, libera inter homines communicatione, observantia dignitatis personarum et populorum, assiduo fraternitatis exercitio. Eadem est « tranquillitas ordinis ». Sanctus Augustinus, De civitate Dei, 19, 13: CSEL — Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)). Ea « opus iustitiae » (Is 32,17) est et caritatis effectus. Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 78: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1101.

Terrena pax imago et fructus est pacis Christi, qui est « Princeps pacis » (Is 9,5) messianicae. Per sanguinem crucis Suae interfecit inimicitiam in Semetipso, Cf Eph 2,16; Col 1,20-22. homines reconciliavit cum Deo et Ecclesiam Suam sacramentum effecit unitatis generis humani eiusque unionis cum Deo. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 1: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 5. « Ipse est enim pax nostra » (Eph 2,14). Et declarat: « Beati pacifici » (Mt 5,9).

Qui actioni violentae renuntiant et cruentae, et pro iurium hominis tutela ad defensionis recurrunt media quae debilioribus praesto sunt, caritati evangelicae reddunt testimonium, dummodo hoc sine iurium atque officiorum aliorum hominum et societatum fiat detrimento. Legitime gravitatem testantur periculorum physicorum et moralium recursus ad violentiam cum eius ruinis et eius mortuis. Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 78: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1101-1102.

Bellum vitare

Quintum praeceptum voluntariam vitae humanae prohibet destructionem. Ecclesia, propter mala et iniustitias quae omne bellum secum fert, singulos instanter adhortatur ad orandum et operandum, ut bonitas divina nos ab antiqua belli liberet servitute. Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 81: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1105.

Singuli cives et gubernantes agere tenentur ad bella vitanda. « Quamdiu autem periculum belli aderit, auctoritasque internationalis competens congruisque viribus munita defuerit, tamdiu, exhaustis quidem omnibus pacificae tractationis subsidiis, ius legitimae defensionis guberniis denegari non poterit ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 79: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1103.

Strictas condiciones legitimae defensionis vi militari oportet severe considerare. Talis decisionis gravitas eam condicionibus legitimitatis moralis subigit rigorosis. Requiritur simul: — damnum ab aggressore nationi vel nationum communitati inflictum esse diuturnum, grave et certum; — omnia alia media ad illi imponendum finem manifestata esse impossibilia vel inefficacia; — serias ad exitum prosperum simul haberi condiciones; — armorum usum mala non implicare et perturbationes graviora quam malum supprimendum. Modernorum destructionis mediorum potentia in hac condicione aestimanda gravissimum habet pondus. Haec sunt elementa traditionalia quae enumerantur in doctrina « belli iusti » appellata. Aestimatio harum condicionum pro morali legitimitate ad prudens pertinet iudicium eorum qui boni communis habent officium.

Publicae potestates hoc in casu habent ius et officium civibus imponendi necessaria officia ad nationem defendendam. Qui sese, in vita militari, patriae dedunt servitio, securitatis et libertatis populorum sunt ministri. Si suum munus recte peragunt, vere ad bonum commune conferunt et ad pacem servandam. Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 79: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1103.

Publicae potestates cum aequitate casibus providebunt eorum qui, ob conscientiae motiva, armorum recusant usum, dum humanae communitati servire alia forma teneantur. Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 79: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1103.

Ecclesia et humana ratio permanentem declarant validitatem legis moralis, perdurantibus armatis conflictionibus. « Nec bello infeliciter iam exorto, eo ipso omnia inter partes adversas licita fiunt ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 79: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1103.

Non-praeliantes, vulneratos milites et bello captos oportet observare et humaniter tractare. Actiones iuri gentium et eius universalibus principiis deliberate contrariae, et etiam iussiones quae illas praecipiunt, sunt crimina. Caeca quaedam oboedientia non sufficit ut ii, qui se illis submittunt, excusentur. Sic cuiusdam populi, nationis vel minoris ethnicae partis exterminium tamquam peccatum mortale damnandum est. Moralis adest obligatio iussionibus resistendi quae praecipiunt « genocidium ».

« Omnis actio bellica quae in urbium integrarum vel amplarum regionum cum earum incolis destructionem indiscriminatim tendit, est crimen contra Deum et ipsum hominem, quod firmiter et incunctanter damnandum est ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 80: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1104. Periculum belli moderni est ne illis, qui arma possident scientifica, praesertim atomica, biologica vel chimica, praebeatur occasio, talia committendi crimina.

Armorum accumulatio multis quasi modus videtur inopinatus ad possibiles adversarios a bello dissuadendos. In illa medium perspiciunt efficacissimum capax praestandi pacem inter nationes. Hic dissuassionis modus graves morales exigit exceptiones. Ad congerenda arma certatio pacem non confirmat. Illa non solum belli non excludit causas, sed in discrimine est ne eas aggravet. Ingentium divitiarum dispendium in armis semper novis praeparandis impedit quominus indigentibus incolis afferatur remedium; Cf Paulus VI, Litt. enc. Populorum progressio, 53: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 59 (1967) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1967) 283. populorum progressioni obstaculum imponit. Armis sese excessivo modo munire rationes multiplicat conflictuum et periculum auget propagationis eorum.

Armorum productio et commercium bonum nationum et communitatis internationalis afficiunt commune. Proinde publicae auctoritates ius habent et officium ea ordinandi. Commodorum privatorum vel publicorum brevi tempore quaestus legitima non efficit incepta quae violentiam et conflictiones excitant inter nationes quaeque ordinem iuridicum internationalem in discrimen adducunt.

Iniustitiae et excessivae in re oeconomica et sociali inaequalitates, invidia, diffidentia et superbia quae inter homines pullulant et nationes, constanter paci minantur bellaque causant. Quidquid fit ad has perturbationes superandas, confert ad pacem aedificandam et ad bellum vitandum:

« Quatenus homines peccatores sunt, eis imminet periculum belli, et usque ad Adventum Christi imminebit; quatenus autem, caritate coniuncti, peccatum superant, superabuntur et violentiae, donec impleatur verbum: "Conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad praelium" (Is 2,4) ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 78: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1102.

« In [...] [Dei] manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis » (Iob 12,10).

Omnis vita humana, inde a conceptionis momento usque ad mortem, sacra est, quia persona humana est propter se ipsam volitam ad imaginem et similitudinem Dei vivi et sancti.

Creaturae humanae occisio dignitati personae et sanctitati Creatoris graviter est contraria.

Occisionis prohibitio ius non abrogat ut iniustus aggressor extra nocendi possibilitatem ponatur. Legitima defensio grave est officium illi qui aliorum vitae vel boni communis est responsabilis.

Infans, inde a conceptione sua, ius habet ad vitam. Abortus directus, id est, tamquam finis vel tamquam medium volitus, est « probrum » Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 27: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1048. legi morali graviter contrarium. Ecclesia poena canonica excommunicationis hoc contra vitam humanam punit delictum.

Embryo, quippe qui tamquam persona, inde a sua conceptione, est tractandus, in sua integritate est defendendus, curandus et sanandus, sicut quaelibet alia humana creatura.

Euthanasia voluntaria, quaecumque eius sunt formae et motiva, occisionem constituit. Ipsa est dignitati personae humanae et observantiae erga Deum viventem, Creatorem eius, graviter contraria.

Suicidium iustitiae, spei et caritati graviter est contrarium. Quinto praecepto prohibetur.

Scandalum culpam constituit gravem cum alium, actione vel omissione, deliberate inducit ad graviter peccandum.

Propter mala et iniustitias, quae omne bellum secum fert, debemus facere quidquid rationabiliter possibile est, ad illud vitandum. Ecclesia orat: « A peste, fame et bello, libera nos Domine ».

Ecclesia et humana ratio permanentem legis moralis declarant validitatem, perdurantibus armatis conflictionibus. Actiones iuri gentium et eius universalibus principiis deliberate contrariae sunt crimina.

Cursus ad arma apparanda gravissima plaga humanitatis est, ac pauperes intolerabiliter laedit. Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 81: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1105.

« Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur » (Mt 5,9).

6.Sextum Praeceptum

I.« Masculum et feminam creavit eos... »

« Deus est amor in Seque vivit Ipse ex mysterio personalis amoris communionis. Ad Suam imaginem creans [...] humanam naturam viri et mulieris, Deus indidit ei vocationem ac propterea potestatem et officium, cum conscientia coniunctum, amoris atque communionis ». Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 74 (1982) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1982) 91-92. « Et creavit Deus hominem ad imaginem Suam; [...] masculum et feminam creavit eos » (Gn 1,27); « Crescite et multiplicamini » (Gn 1,28); « In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum. Masculum et feminam creavit eos et benedixit illis; et vocavit nomen eorum Adam in die, quo creati sunt » (Gn 5,1-2).

Sexualitas omnes personae humanae afficit rationes, in unitate corporis eius eiusque animae. Speciatim ad vim affectivam spectat, ad capacitatem amandi et procreandi et, generaliore modo, ad aptitudinem vincula communionis cum alio nectendi.

Ad unumquemque, virum et mulierem, pertinet suam sexualem identitatem agnoscere et accipere. Differentia et complementaritas physicae, morales et spirituales ad bona matrimonii ordinantur et ad vitae familiaris progressum. Utriusque coniugis et societatis harmonia partim dependet e modo quo complementaritas inter sexus, necessitas mutua et mutuum adiutorium deducuntur in vitam.

« Deus, homines creans "masculum et feminam", pari donavit personali dignitate virum et mulierem ». Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 22: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 74 (1982) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1982) 107; cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 49: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1070. « Homo persona est, pariter vir et mulier: ambo namque ad imaginem et similitudinem Dei personalis creati sunt ». Ioannes Paulus II, Ep. ap. Mulieris dignitatem, 6: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 80 (1988) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1988) 1663.

Uterque sexus, pari dignitate, licet modo diverso, imago est potentiae et teneritatis Dei. Viri et mulieris unio in matrimonio quidam est modus, in carne, imitandi generositatem et fecunditatem Creatoris: « Relinquet vir patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt in carnem unam » (Gn 2,24). Ab hac unione omnes humanae generationes procedunt. Cf Gn 4,1-2.25-26; 5,1.

Iesus venit ut creationem in puritate eius originis restauraret. In sermone montano, propositum Dei modo interpretatur rigoroso: « Audistis quia dictum est: "Non moechaberis". Ego autem dico vobis: Omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo » (Mt 5,27-28). Homo non debet separare quod Deus coniunxit. Cf Mt 19,6. Ecclesiae Traditio sextum intellexit praeceptum sicut sexualitatis humanae comprehendens complexum.

II.Vocatio ad castitatem

Castitas integrationem sexualitatis in persona significat obtentam atque ideo interiorem hominis unitatem in eius corporali et spirituali realitate. Sexualitas, in qua exprimitur hominem ad mundum corporalem et biologicum pertinere, personalis et vere humana fit, cum in relatione inseritur personae ad personam, in dono mutuo integro et temporaliter illimitato viri et mulieris. Castitatis igitur virtus integritatem implicat personae et totalitatem doni.

Personae integritas

Persona casta integritatem servat virium vitae et amoris, quae in ea sunt positae. Haec integritas unitatem personae praestat, ea omni procedendi opponitur modo qui illam vulneraret. Nec duplicem vitam nec duplicem tolerat sermonem. Cf Mt 5,37.

Castitas implicat dominii sui tirocinium, quod libertatis humanae est paedagogia. Optio est clara: homo aut suas regit passiones et pacem obtinet, aut se in servitutem redigi permittit per eas et miser fit. Cf Eccli 1,22. « Dignitas igitur hominis requirit ut secundum consciam et liberam electionem agat, personaliter scilicet ab intra motus et inductus, et non sub caeco impulsu interno vel sub mera externa coactione. Talem vero dignitatem obtinet homo cum, sese ab omni passionum captivitate liberans, finem suum in boni libera electione persequitur et apta subsidia efficaciter ac sollerti industria sibi procurat ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 17: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1037-1038.

Qui sui Baptismi promissionibus fidelis vult permanere et tentationibus resistere, incumbet ut ad id adhibeat media: sui cognitionem, exercitium ascesis aptatae condicionibus in quibus versatur, oboedientiam praeceptis divinis, virtutum moralium operationem et fidelitatem orationi. « Per continentiam quippe colligimur et redigimur in unum, a quo in multa defluximus ». Sanctus Augustinus, Confessiones, 10, 29, 40: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).

Virtus castitatis dependet ex virtute cardinali temperantiae, quae sensibilitatis humanae passiones et appetitus intendit ratione imbuere.

Dominium sui est longae constantiae opus. Numquam considerandum est tamquam in perpetuum iam adquisitum. Nisum implicat in omnibus vitae aetatibus iterum atque iterum suscipiendum. Cf Tit 2,1-6. Requisitus nisus quibusdam temporibus potest esse intensior, ut cum personalitas formatur, in pueritia et adulescentia.

Castitas cognoscit incrementi leges, quae per gradus procedunt imperfectione signatos et nimis frequenter peccato. Homo castus et virtutis studiosus « de die in diem quasi exstruitur pluribus cum suis optionibus: ergo cognoscit, diligit, perficit morale bonum secundum incrementi eius gradus ». Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 34: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 74 (1982) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1982) 123.

Castitas laborem constituit quam maxime personalem, ea nisum culturalem etiam implicat, quia revera « apparet humanae personae profectum et ipsius societatis incrementum ab invicem pendere ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 25: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1045. Castitas observantiam praesupponit iurium personae, praesertim iuris ad informationem et educationem recipiendas, quae morales et spirituales vitae humanae observent rationes.

Castitas virtus moralis est. Est etiam donum Dei, gratia, fructus operis spiritualis. Cf Gal 5,22-23. Spiritus Sanctus puritatem Christi ei concedit imitari Cf 1 Io 3,3. quem Baptismi regeneravit aqua.

Totalitas doni sui ipsius

Caritas est omnium virtutum forma. Sub eius influxu, castitas tamquam schola apparet doni personae. Dominium sui ad sui ordinatur donum. Castitas ducit eum, qui eam exercitat, ut coram proximo testis fiat fidelitatis et teneritatis Dei.

Castitatis virtus in amicitia expanditur. Discipulo indicat quomodo sequatur et imitetur Illum qui nos tamquam Suos proprios elegit amicos, Cf Io 15,15. Se nobis totaliter donavit nosque participes effecit Suae divinae condicionis. Castitas immortalitatis est promissio. Castitas praesertim in amicitia erga proximum exprimitur. Amicitia, inter personas eiusdem sexus vel diversorum sexuum exculta, magnum pro omnibus bonum constituit. Ad spiritualem perducit communionem.

Diversa castitatis genera

Omnis baptizatus ad castitatem vocatur. Christianus Christum induit, Cf Gal 3,27. omnis castitatis exemplar. Omnes christifideles vocantur ut vitam castam ducant secundum suum peculiarem vitae statum. Christianus, in sui Baptismi momento, se obligavit ad suam affectivam vim in castitate regendam.

Castitate « pro variis vitae suae statibus homines ornari debent: alteri virginitatem aut coelibatum Deo sacrum profitentes, qua quidem eminenti ratione ipsi facilius uni Deo vacare indiviso corde possunt; alteri vero vitam agentes ea forma, quae omnibus lege morali statuitur, prout matrimonio iunguntur aut sunt caelibes ». Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei, Decl. Persona humana, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 68 (1976) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1976) 90-91. Personae matrimonio coniunctae vocantur ut in castitate coniugali vivant; ceterae castitatem colunt in continentia:

« Docemur itaque triplicem castitatis esse virtutem: unam coniugalem, aliam viduitatis, tertiam virginitatis; non enim sic aliam praedicamus, ut excludamus alias. [...] In hoc Ecclesiae est opulens disciplina ». Sanctus Ambrosius, De viduis 23: Sancti Ambrosii Episcopi Mediolanensis opera, v. 141 (Milano-Roma 1989) p. 266 (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).

Sponsi vocantur ut castitatem colant in continentia. In hac subiectione ad probationem videbunt detegi mutuam observantiam, tirocinium fidelitatis et spei se a Deo mutuo recipiendi. Ad matrimonii tempus servabunt manifestationes teneritudinis, quae amoris coniugalis sunt specificae. Se mutuo adiuvabunt ut in castitate crescant.

Contra castitatem offensae

Luxuria est inordinata cupiditas vel intemperans delectatio voluptatis venereae. Voluptas sexualis moraliter est inordinata, cum per se ipsam quaeritur, a procreationis et unionis dissociata finibus.

Masturbationis nomine intelligere oportet voluntariam organorum genitalium excitationem, ad obtinendam ex ea veneream voluptatem. « Revera tum Ecclesiae Magisterium — per decursum constantis traditionis — tum moralis christifidelium sensus sine dubitatione firmiter tenent masturbationem esse actum intrinsece graviterque inordinatum ». « Quaecumque est ipsa agendi causa, deliberatus usus facultatis sexualis extra rectum coniugale commercium essentialiter eius fini contradicit ». Delectatio sexualis tunc quaeritur extra relationem sexualem, « quae ordine morali postulatur, quae nempe ad effectum deducit integrum sensum mutuae donationis ac humanae procreationis in contextu veri amoris ». Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei, Decl. Persona humana, 9: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 68 (1976) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1976) 86. Ad aequum iudicium de responsabilitate morali subiectorum efformandum et ad pastoralem actionem recte ducendam, perpendentur immaturitas affectiva, vis habituum contractorum, angustiae status vel alia elementa psychica vel socialia, quae possunt moralem minuere, fortasse etiam ad minimum reducere, culpabilitatem.

Fornicatio unio est carnalis extra matrimonium inter virum et mulierem liberos. Ea est personarum dignitati graviter contraria atque sexualitati humanae ad bonum coniugum et ad filiorum generationem et educationem naturaliter ordinatae. Est praeterea grave scandalum, cum iuvenum habetur corruptio.

Pornographia consistit in actibus sexualibus, realibus vel simulatis, ab agentium intimitate substrahendis, ad eosdem deliberate aliis personis exhibendos. Castitatem offendit quia actum coniugalem, intimum coniugum mutuum donum, pervertit. Graviter dignitatem attentat eorum qui se ei tradunt (actores, negotiatores, spectatores), siquidem alius pro alio obiectum efficitur vulgaris voluptatis et illiciti lucri. Alios et alios in illusionem submergit mundi fictitii. Culpa gravis est. Auctoritates civiles debent productionem et distributionem prohibere rerum pornographicarum.

Prostitutio attentat personae, quae prostituitur, dignitatem, redactam ad voluptatem veneream, quae ab illa obtinetur. Qui pecunia retribuit, graviter contra se ipsum peccat: castitatem frangit, ad quam eius Baptismus obligat, et corpus inquinat suum, Spiritus Sancti templum. Cf 1 Cor 6,15-20. Prostitutio sociale constituit flagellum. Generatim mulieres afficit, sed etiam viros, pueros vel adulescentes (in his duobus ultimis casibus, peccatum scandalo duplicatur). Etsi semper graviter peccato obnoxium sit se tradere prostitutioni, miseria, minaciae et socialis sollicitatio imputabilitatem culpae attenuare possunt.

Stuprum ingressum indicat per vim, cum violentia, in sexualem alicuius personae intimitatem. Iustitiam attentat et caritatem. Stuprum profunde uniuscuiusque violat ius ad observantiam, ad libertatem, ad physicam et moralem integritatem. Damnum causat grave, quod victimam per totam eius vitam potest signare. Actus est semper intrinsece malus. Adhuc gravius est stuprum a propinquis commissum (cf incestus) vel ab educatoribus erga pueros ipsis concreditos.

Castitas et homosexualitas

Homosexualitas relationes designat inter viros vel mulieres qui sexualem experiuntur allectationem exclusive vel praevalenter erga eiusdem sexus personas. Per saecula et culturas, formas induit valde diversas. Eius psychica origo manet magna ex parte non explicata. Traditio, sacra nitens Scriptura, quae eos tamquam graves depravationes praesentat, Cf Gn 19,1-29; Rom 1,24-27; 1 Cor 6,9-10; 1 Tim 1,10. semper declaravit « actus homosexualitatis suapte intrinseca natura esse inordinatos ». Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei, Decl. Persona humana, 8: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 68 (1976) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1976) 85. Legi naturali sunt contrarii. Actum sexualem dono praecludunt vitae. E vera complementaritate affectiva et sexuali non procedunt. Nullo in casu possent accipere approbationem.

Virorum et mulierum numerus non exiguus tendentias homosexuales praesentat profunde radicatas. Haec propensio, obiective inordinata, pro maiore eorum parte constituit probationem. Excipiendi sunt observantia, compassione et suavitate. Relate ad eos vitandum est quodlibet iniustae discriminationis signum. Hae personae vocantur ad voluntatem Dei in sua vita efficiendam, et, si ipsae christianae sunt, ad coniungendas cum Sacrificio crucis Domini difficultates quas in facto suae condicionis possunt invenire.

Personae homosexuales ad castitatem vocantur. Ipsae, dominii virtutibus quae libertatem educant interiorem, quandoque amicitiae gratuitae auxilio, oratione et gratia sacramentali, possunt et debent ad perfectionem christianam gradatim et obfirmate appropinquare.

III.Coniugum amor

Sexualitas ad coniugalem ordinatur amorem viri et mulieris. In matrimonio, corporalis coniugum intimitas signum et pignus fit spiritualis communionis. Inter baptizatos, matrimonii vincula sacramento sanctificantur.

« Sexualitas [...], per quam vir ac femina se dedunt vicissim actibus coniugum propriis sibi ac peculiaribus, minime quiddam est dumtaxat biologicum, sed tangit personae humanae ut talis veluti nucleum intimum. Sexualitas modo vere humano expletur tantummodo, si est pars complens amoris, quo vir et femina sese totos mutuo usque ad mortem obstringunt »: Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 74 (1982) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1982) 92.

« Exsurrexit Thobias de lecto et dixit [...] [Sarae]: "Surge, soror! Oremus et deprecemur Dominum nostrum, ut faciat super nos misericordiam et sanitatem". Et surrexit, et coeperunt orare et deprecari Dominum, ut daretur illis sanitas. Et coeperunt dicere: "Benedictus es, Deus patrum nostrorum [...]. Tu fecisti Adam et dedisti illi adiutorium firmum Evam, et ex ambobus factum est semen hominum. Et dixisti non esse bonum hominem solum: Faciamus ei adiutorium simile sibi. Et nunc non luxuriae causa accipio hanc sororem meam, sed in veritate. Praecipe, ut miserearis mei et illius, et consenescamus pariter sani". Et dixerunt: "Amen, amen!". Et dormierunt per noctem » (Tb 8,4-9).

« Actus [...], quibus coniuges intime et caste inter se uniuntur, honesti ac digni sunt et, modo vere humano exerciti, donationem mutuam significant et fovent, qua sese invicem laeto gratoque animo locupletant ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 49: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1070. Sexualitas fons est gaudii et delectationis:

« Idem Creator [...] etiam disposuit coniuges, pro hoc munere [generationis], in corpore et in spiritu delectationem invenire et felicitatem. Coniuges igitur, hanc delectationem quaerentes istaque fruentes, nihil operantur mali. Ipsi id accipiunt quod Creator eis destinavit. Tamen etiam coniuges scire debent, se intra limites iustae moderationis tenere ». Pius XII, Allocutio iis quae interfuerunt Conventui Unionis Catholicae Italicae inter Ostetrices, (29 octobris 1951): AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 43 (1951) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1951) 851.

Coniugum unione, duplex matrimonii finis ducitur in rem: ipsorum coniugum bonum et vitae transmissio. Hae duae significationes seu valores matrimonii separari non possunt, quin vita spiritualis coniugum alteretur et matrimonii bona atque familiae futurum in discrimen adducantur. Sic amor coniugalis viri et mulieris sub duplici exigentia fidelitatis et fecunditatis est positus.

Coniugalis fidelitas

Ab utroque coniugum constituitur « intima communitas vitae et amoris coniugalis, [quae] a Creatore condita suisque legibus instructa, foedere coniugii seu irrevocabili consensu personali instauratur ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 48: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1067. Uterque, alter alteri, se donat definitive et totaliter. Amplius duo non sunt, sed unam iam constituunt carnem. Foedus libere a coniugibus contractum eis imponit obligationem illud unum et indissolubile conservandi. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 1056. « Quod [...] Deus coniunxit, homo non separet » (Mc 10,9). Cf Mt 19,1-12; 1 Cor 7,10-11.

Fidelitas constantiam exprimit in verbo dato servando. Deus fidelis est. Matrimonii sacramentum virum et mulierem introducit in fidelitatem Christi erga Eius Ecclesiam. Castitate coniugali coram mundo testimonium praebent huius mysterii.

Sanctus Ioannes Chrysostomus iuvenibus uxoratis suggerit ut suis uxoribus hos proferant sermones: « Te sum amplexus et te diligo, et meae etiam animae praefero. Nihil est enim vita praesens, oroque et hortor et omnia facio, ut nos ita digni habeamur qui praesentem agamus vitam, ut illic etiam possimus in futuro saeculo cum magna securitate simul versari. [...] Ego dilectionem tuam praefero omnibus; neque est quidquam mihi aeque molestum quam a te umquam dissidere ». Sanctus Ioannes Chrysostomus, In epistulam ad Ephesios, homilia 20, 8: PG — Patrologia graeca (J.P. Migne).

Matrimonii fecunditas

Fecunditas quoddam est donum, quidam matrimonii finis, quia amor coniugalis naturaliter ad id tendit ut fecundus sit. Filius mutuo coniugum amori extrinsece addendus non accedit; surgit in ipso corde huius mutui doni, cuius ipse fructus est et adimpletio. Sic Ecclesia, quae « a vitae parte consistit », Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 30: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 74 (1982) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1982) 116. docet « necessarium esse, ut quilibet matrimonii usus ad vitam humanam procreandam per se destinatus permaneat ». Paulus VI, Litt. enc. Humanae vitae, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 60 (1968) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1968) 488. « Huiusmodi doctrina, quae ab Ecclesiae Magisterio saepe exposita est, in nexu indissolubili nititur, a Deo statuto, quem homini sua sponte infringere non licet, inter significationem unitatis et significationem procreationis, quae ambae in actu coniugali insunt ». Paulus VI, Litt. enc. Humanae vitae, 12: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 60 (1968) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1968) 488; cf Pius XI, Litt. enc. Casti connubii: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.

Coniuges, ad vitam dandam vocati, potentiam creatricem et paternitatem participant Dei. Cf Eph 3,14-15; Mt 23,9. « In officio humanam vitam transmittendi atque educandi, quod tamquam propria eorum missio considerandum est, coniuges sciunt se cooperatores esse amoris Dei Eiusque veluti interpretes. Ideo humana et christiana responsabilitate suum munus adimplebunt ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 50: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1071.

Peculiaris huius responsabilitatis ratio ad procreationem regulandam refertur. Coniuges, iustis de causis, Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 50: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1071. possunt suorum filiorum procreationes intervallis separare velle. Ad eos pertinet comprobare eorum optatum ex caeco sui amore (ex « egoismo ») non promanare, sed illud iustae generositati paternitatis responsabilis esse conformem. Praeterea suum agendi modum secundum criteria moralitatis regulabunt obiectiva:

« Moralis [...] indoles rationis agendi, ubi de componendo amore coniugali cum responsabili vitae transmissione agitur, non a sola sincera intentione et aestimatione motivorum pendet, sed obiectivis criteriis, ex personae eiusdemque actuum natura desumptis, determinari debet, quae integrum sensum mutuae donationis ac humanae procreationis in contextu veri amoris observant; quod fieri nequit nisi virtus castitatis coniugalis sincero animo colatur ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 51: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1072.

« Quodsi utraque eiusmodi essentialis ratio, unitatis videlicet et procreationis, servatur, usus matrimonii sensum mutui verique amoris suumque ordinem ad celsissimum paternitatis munus omnino retinet ». Paulus VI, Litt. enc. Humanae vitae, 12: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 60 (1968) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1968) 489.

Continentia periodica, methodi ad procreationem regulandam fundatae super auto-observationem et recursum ad periodos infecundas, Cf Paulus VI, Litt. enc. Humanae vitae, 16: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 60 (1968) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1968) 491-492. sunt criteriis obiectivis moralitatis conformes. Hae methodi corpus verentur coniugum, teneritudinem promovent inter eos et educationi favent authenticae libertatis. E contra, est intrinsece malus quivis « actus qui, cum coniugale commercium vel praevidetur vel efficitur vel ad suos naturales exitus ducit, id tamquam finem obtinendum aut viam adhibendam intendat, ut procreatio impediatur »: Paulus VI, Litt. enc. Humanae vitae, 14: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 60 (1968) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1968) 490.

« Naturali verbo, quod reciprocam plenamque coniugum donationem declarat, conceptuum impeditio verbum opponit obiectivae contradictionis, videlicet nullius plenae sui donationis alteri factae: hinc procedit non sola recusatio certa ac definita mentis ad vitam apertae, verum simulatio etiam interioris veritatis ipsius amoris coniugalis, qui secundum totam personam dirigitur ad sese donandum. [...] Discrimen anthropologicum simulque morale, quod inter conceptuum impeditionem et observationem intervallorum temporis intercedit [...], implicat duas personae ac sexualitatis species, quae inter se nequeunt conciliari ». Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 32: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 74 (1982) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1982) 119-120.

« Omnibus vero compertum sit vitam hominum et munus eam transmittendi non ad hoc saeculum tantum restringi neque eo tantum commensurari et intelligi posse, sed ad aeternam hominum destinationem semper respicere ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 51: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1073.

Status responsabilis est prosperitatis civium. Hoc titulo, legitimum est eum intervenire ad incolarum incrementum ordinandum. Id obiectiva et observanti informatione facere potest, sed nequaquam via imperiosa et constringenti. Legitime non potest se substituere pro incepto coniugum, qui primi sunt responsabiles procreationis et educationis suorum filiorum. Cf Paulus VI, Litt. enc. Populorum progressio, 37: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 59 (1967) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1967) 275-276; Id., Litt. enc. Humanae vitae, 23: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 60 (1968) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1968) 497-498. In hoc dominio, auctoritate caret ut mediis interveniat quae legi morali sunt contraria.

Donum filii

Sacra Scriptura et traditionalis praxis Ecclesiae in familiis numerosis signum vident benedictionis divinae et generositatis parentum. Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 50: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1071.

Magnus est dolor matrimonio coniunctorum qui se steriles detegunt. « Quid dabis mihi? », quaerit Abram a Deo. « Ego vadam absque liberis... » (Gn 15,2). « Da mihi liberos, alioquin moriar », clamat Rachel ad suum maritum Iacob (Gn 30,1).

Investigationes quae humanam minuere intendunt sterilitatem, fovendae sunt, si deserviant « personae humanae, eius iuribus inalienabilibus eiusque vero atque integro bono, secundum Dei consilium ac voluntatem ». Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. Donum vitae, Introductio, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 80 (1988) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1988) 73.

Technicae artes, quae parentum provocant dissociationem per interventum personae a matrimonio alienae (spermatis vel ovocyti donum, uteri commodatum) graviter sunt inhonestae. Hae technicae artes (inseminatio vel fecundatio artificiales heterologae) filii laedunt ius nascendi e patre et matre ab ipso cognitis et inter se matrimonio coniunctis. Ius produnt « ad hoc ut alter pater aut mater fiat solummodo per alterum ». Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. Donum vitae, 2, 1: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 80 (1988) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1988) 87.

Hae technicae artes intra matrimonium exercitae (inseminatio et fecundatio artificiales homologae) fortasse minus sunt damnosae, sed moraliter manent inacceptabiles. Actum sexualem ab actu dissociant procreativo. Actus, filii fundans exsistentiam, iam non est actus quo duae personae se mutuo donant, ipse « vitam identitatemque embryonum humanorum in potestatem redegit medicorum atque biologorum, sicque rei technicae dominatum quemdam in personae humanae originem et sortem instaurat. Huiusmodi dominatus suapte natura contradicit dignitati et aequalitati, quae parentibus et filiis communes esse debent ». Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. Donum vitae, 2, 5: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 80 (1988) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1988) 93. « Eadem vero procreatio tunc debita sua perfectione destituitur sub aspectu morali, cum animo non intenditur ut fructus coniugalis actus seu illius gestus qui est proprius unionis coniugum. [...] Praeterea solummodo observantia erga vinculum quod inter significationes actus coniugalis intercedit, et observantia erga viventis humani unitatem id efficiunt, ut procreatio habeatur, quae congruat cum humanae personae dignitate ». Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. Donum vitae, 2, 4: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 80 (1988) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1988) 91.

Filius non est quid debitum, sed donum. « Donum [...] praestantissimum [...] matrimonii » est persona humana. Filius nequit considerari quasi proprietatis obiectum, ad quod induceret agnoscere ambitum « ius ad filium ». In hoc campo, solummodo filius vera possidet iura: illud « ad exsistendum tamquam fructus proveniens ex actu coniugalis amoris proprio suorum parentum, idemque ius habet ad observantiam sibi tamquam personae tribuendam inde a momento conceptionis ». Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. Donum vitae, 2, 8: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 80 (1988) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1988) 97.

Evangelium ostendit physicam sterilitatem malum absolutum non esse. Coniuges, qui, exhaustis legitimis ad medicinam recursibus, infecunditatem patiuntur, se Domini sociabunt cruci, quae omnis fecunditatis spiritualis est fons. Suam significare possunt generositatem, filios relictos adoptando et aspera pro aliis adimplendo servitia.

IV.Offensae contra matrimonii dignitatem

Adulterium. Hoc verbum infidelitatem designat coniugalem. Cum duo, quorum saltem alter est matrimonio coniunctus, relationem sexualem, etiam fugacem, nectunt inter se, adulterium committunt. Christus adulterium damnat, etiam illud simplicis optati. Cf Mt 5,27-28. Sextum praeceptum et Novum Testamentum absolute adulterium proscribunt. Cf Mt 5,32; 19,6; Mc 10,11-12; 1 Cor 6,9-10. Prophetae eius denuntiant gravitatem. In adulterio perspiciunt figuram peccati idololatriae. Cf Os 2,7; Ier 5,7; 13,27.

Adulterium quaedam est iniustitia. Qui illud committit, a suis deficit obligationibus. Foederis frangit signum quod vinculum est matrimoniale, alterius coniugis laedit ius et matrimonii attentat institutionem, contractum violans qui illam fundat. Bonum generationis humanae adducit in discrimen atque filiorum qui unione parentum egent stabili.

Divortium

Dominus Iesus originali institit intentioni Creatoris qui matrimonium volebat indissolubile. Cf Mt 5,31-32; 19,3-9; Mc 10,9; Lc 16,18; 1 Cor 7,10-11. Abrogat tolerantias quae in Legem veterem irrepserant. Cf Mt 19,7-9. Inter baptizatos, « Matrimonium ratum et consummatum nulla humana potestate nullaque causa, praeterquam morte, dissolvi potest ». CIC — Codex Iuris Canonici canon 1141.

Coniugum separatio, vinculo matrimoniali permanente, quibusdam in casibus iure canonico praevisis, potest esse legitima. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canones 1151-1155. Si divortium civile unus restat modus ad quaedam iura legitima praestanda, filiorum curam vel patrimonii defensionem, potest tolerari quin culpam constituat moralem.

Divortium gravis est contra legem naturalem offensa. Contractum simul usque ad mortem vivendi, libere a coniugibus initum, frangere conatur. Divortium iniuriam infert salutis Foederi, cuius sacramentale Matrimonium est signum. Novam contrahere unionem, etiamsi haec a lege civili agnoscatur, rupturae addit gravitatem: coniux iterum matrimonio iunctus tunc in statu versatur publici et permanentis adulterii:

« Non licet viro, uxore dimissa, aliam ducere: neque fas est repudiatam a marito, ab alio duci uxorem ». Sanctus Basilius Magnus, Moralia, regula 73: PG — Patrologia graeca (J.P. Migne).

Divortium suam indolem pravam etiam habet ex inordinatione quam in familiarem cellulam introducit et in societatem. Haec inordinatio damna gravia secum fert: pro coniuge, qui se derelictum invenit; pro filiis, parentum separatione profunde vulneratis, et saepe subiectis contentione inter eosdem; propter suum contagionis effectum, qui ex eo veram plagam efficit socialem.

Fieri potest ut alter ex coniugibus victima sit innocens divortii lege civili declarati; hic tunc praeceptum morale non infringit. Notabilis est differentia inter coniugem qui cum sinceritate nisus est ut Matrimonii sacramento esset fidelis et se iniuste videt derelictum, et illum qui, gravi culpa e parte sua, canonice validum destruit Matrimonium. Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 84: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 74 (1982) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1982) 185.

Aliae contra dignitatem matrimonii offensae

Tragoedia intelligitur illius qui, ad Evangelium volens converti, se perspicit obligatum ad unam vel plures repudiandas mulieres, cum quibus vitae coniugalis particeps fuit per annos. Attamen polygamia cum lege morali non concordat. Coniugali « communioni funditus polygamia adversatur: haec enim directe recusat Dei propositum, sicut ipsis initiis revelatur, quoniam pari personalique dignitati viri et mulieris repugnat, qui in matrimonio alter alteri se dant amore integro ideoque ex se unico et exclusorio ». Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 19: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 74 (1982) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1982) 102; cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 47: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1067. Christianus, qui prius fuit polygamus, graviter iustitia tenetur ad obligationes relate ad suas antiquas uxores et suos filios contractas honorandas.

Incestus relationes indicat intimas inter consanguineos et propinquos, in gradu qui matrimonium vetat inter illos. Cf Lv 18,7-20. Sanctus Paulus huic culpae speciatim gravi inurit notam: « Omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio [...] ut uxorem patris aliquis habeat. [...] Iam iudicavi [...], in nomine Domini nostri Iesu, [...] tradere huiusmodi Satanae in interitionem carnis... » (1 Cor 5,1.3-5). Incestus relationes corrumpit familiares et ad animalitatem obsignat regressionem.

Ad incestum referri possunt abusus sexuales ab adultis patrati in pueros et adulescentes eorum custodiae concreditos. Culpa tunc duplicatur scandaloso facinore peracto contra psychicam et moralem integritatem iuvenum, qui illo, sua vita perdurante, manebunt signati, et violatione responsabilitatis educativae.

Libera iunctio habetur, cum vir et mulier recusant iuridicam et publicam dare formam relationi intimitatem sexualem implicanti. Locutio fallax est: quidnam potest significare iunctio in qua personae invicem non obligantur et sic defectum testantur fiduciae in alteram, in se ipsam vel in futurum? Locutio ad diversas extenditur condiciones: concubinatum, reiectionem matrimonii qua talis, incapacitatem se obligationibus vinculandi ad longum tempus. Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 81: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 74 (1982) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1982) 181-182. Omnes hae condiciones dignitatem offendunt matrimonii; ipsam familiae destruunt ideam; sensum fidelitatis debilitant. Eaedem contrariae sunt legi morali: actus sexualis locum habere debet solummodo in matrimonio; extra illud, grave semper constituit peccatum et a communione excludit sacramentali.

Plures hodie speciem quamdam « iuris ad experimentum » tunc postulant, cum intentio habetur matrimonium contrahendi. Quaecumque est propositi firmitas eorum qui se his praematuris vinciuntur relationibus sexualibus, « hae iunctiones non sinunt, ut sinceritas ac fidelitas mutuae necessitudinis inter viri et mulieris personas in tuto ponantur, nec praesertim ut haec necessitudo a cupiditatum et arbitrii mobilitate protegatur ». Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei, Decl. Persona humana, 7: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 68 (1976) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1976) 82. Unio carnalis moraliter est solummodo legitima, cum vitae definitivae inter virum et mulierem instaurata est communitas. Amor humanus « experimentum » non tolerat. Totale et definitivum exigit donum personarum inter se. Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 80: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 74 (1982) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1982) 180-181.

« Amor est princeps et naturalis cuiusque hominis vocatio ». Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 74 (1982) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1982) 92.

Deus, creaturam humanam virum creans et mulierem, utrumque pari donavit personali dignitate. Ad unumquemque pertinet, ad virum et mulierem, suam sexualem agnoscere et acceptare identitatem.

Christus est castitatis exemplar. Omnis baptizatus vocatur ad vitam castam ducendam, unusquisque secundum suum proprium vitae statum.

Castitas integrationem sexualitatis significat in persona. Dominii personalis secum fert tirocinium.

Inter peccata graviter castitati contraria, notare oportet masturbationem, fornicationem, pornographiam et homosexuales usus.

Foedus, quod coniuges libere contraxerunt, amorem implicat fidelem. Ipsum eis obligationem infert matrimonium suum custodire indissolubile.

Fecunditas quoddam est matrimonii bonum, donum, finis. Coniuges, vitam donantes, Dei participant paternitatem.

Nativitatum regulatio quemdam responsabilium paternitatis et maternitatis repraesentat aspectum. Legitimitas intentionum coniugum recursum non iustificat ad media moraliter inacceptabilia (exempli gratia ad sterilizationem directam vel ad contraconceptionem).

Adulterium et divortium, polygamia et libera iunctio graves sunt offensae contra matrimonii dignitatem.

7.Septimum Praeceptum

Septimum praeceptum vetat bonum proximi iniuste sumere vel retinere atque proximo damnum in suis bonis inferre, quocumque modo id fiat. In bonis terrestribus fructibusque laboris hominum gerendis iustitiam praescribit et caritatem. Propter bonum commune, observantiam et destinationem universalem postulat bonorum atque ius ad proprietatem privatam. Vita christiana nititur ut huius mundi bona ad Deum et ad caritatem dirigat fraternam.

I.Destinatio universalis et proprietas privata bonorum

Initio, Deus terram eiusque opes concredidit humano generi communiter gerendas ut ipsum de ea adhiberet curam, ei per suum laborem dominaretur et eius frueretur fructibus. Cf Gn 1,26-29. Creationis bona toti generi destinantur humano. Tamen terra inter homines distribuitur ad praestandam eorum vitae securitatem, positae in discrimen penuriae et minis subiectae per violentiam. Bonorum appropriatio legitima est ad libertatem praestandam et dignitatem personarum, ad iuvandos singulos ut suis necessitatibus subveniant fundamentalibus et necessitatibus eorum erga quos habent officium. Illa permittere debet ut solidarietas inter homines manifestetur naturalis.

Ius ad proprietatem privatam, aequo modo acquisitam aut acceptam, originalem terrae donationem ad generis humani complexum non abolet. Bonorum universalis destinatio permanet primordialis, licet boni communis promotio observantiam exigat proprietatis privatae, iuris ad eam atque exercitii eiusdem.

« Homo, illis bonis utens, res exteriores quas legitime possidet non tantum tamquam sibi proprias, sed etiam tamquam communes habere debet, eo sensu ut non sibi tantum sed etiam aliis prodesse queant ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 69: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1090. Proprietas cuiusdam boni possessorem eius efficit providentiae administratorem ut id fructificare faciat et eius beneficia communicet aliis, imprimis suis proximis.

Productionis bona — materialia vel immaterialia — sicut agri vel fabricae, competentiae vel artes, curas requirunt suorum possessorum ut eorum fecunditas quam plurimis proficiat. Qui usus et consumptionis possident bona, illis cum temperantia uti debent, optimam partem hospiti, aegroto vel pauperi reservantes.

Auctoritas politica ius habet et officium moderandi, bonum commune perspiciendo, legitimum exercitium iuris proprietatis. Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 71: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1093; Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis, 42: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 80 (1988) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1988) 572-574; Id., Litt. enc. Centesimus annus, 40: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 83 (1991) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1991) 843; Ibid., 48: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 83 (1991) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1991) 852-854.

II.Personarum et earum bonorum observantia

In re oeconomica, dignitatis humanae observantia exercitium exigit virtutis temperantiae, ad studium bonorum huius mundi moderandum; virtutis iustitiae, ad iura praeservanda proximi ipsique tribuendum quod ei debetur; et solidarietatis, secundum regulam auream et secundum liberalitatem Domini qui propter nos egenus factus est, cum esset dives, ut Illius inopia nos divites essemus. Cf 2 Cor 8,9.

Observantia bonorum alienorum

Septimum praeceptum prohibet furtum, id est, usurpationem boni alieni contra rationabilem domini voluntatem. Furtum non habetur, si consensus potest praesumi vel si recusatio est rationi contraria et universali bonorum destinationi. Talis est casus evidentis et urgentis necessitatis in qua solum medium necessitatibus subveniendi immediatis et essentialibus (nutrimento, habitationi, indumento...) est de bonis alienis decernere eisque uti. Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 69: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1090-1091.

Omnis modus iniuste sumendi vel retinendi bonum alienum, licet legis civilis non contradicat dispositionibus, septimo praecepto est contrarius. Sic bona commodata deliberate retinere vel res amissas; in commercio fraudare; Cf Dt 25,13-16. iniusta solvere salaria; Cf Dt 24,14-15; Iac 5,4. pretia augere ex ignorantia vel indigentia alienis lucra faciendo. Cf Am 8,4-6. Moraliter illicita sunt etiam: lucrosa negotiatio qua quis agit ad aestimationem bonorum modo artificiali mutandam, ut commodum obtineat in alius detrimentum; corruptio qua iudicium amovetur eorum qui iuxta ius decisiones sumere debent; appropriatio et usus privatus bonorum socialium cuiusdam negotii; opera male peracta, fiscalis fraus, mandatorum nummariorum et rationum mercium adulteratio, immodica dispendia, nimius sumptus. Proprietatibus privatis vel publicis voluntarie damnum infligere est legi morali contrarium et reparationem exigit.

Promissiones sunt tenendae et contractus stricte servandi quatenus obligatio sumpta est moraliter iusta. Magna vitae socialis et oeconomicae pars a contractuum inter physicas et morales personas dependet valore. Sic mercatorii contractus venditionis et emptionis; contractus locationis et laboris. Omnis contractus bona fide est contrahendus et exsequendus.

Contractus submittuntur iustitiae commutativae quae commercia regulat inter personas et inter institutiones, exacta eorum iurium observantia. Iustitia commutativa stricte obligat; tutelam exigit iurium proprietatis, solutionis debitorum et praestationis obligationum libere contractarum. Sine iustitia commutativa, nulla alia iustitiae forma possibilis est. Iustitia commutativa a iustitia distinguitur legali quae ad id refertur quod civis communitati aequitative debet, et a iustitia distributiva quae id regulat quod communitas civibus debet proportionaliter ad eorum contributiones et ad eorum necessitates.

Propter iustitiam commutativam, commissae iniustitiae reparatio restitutionem exigit boni surrepti ad eius proprietarium: Iesus Zacchaeo propter eius decisionem benedicit: « Si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum » (Lc 19,8). Illi, qui modo directo vel indirecto potiti sunt alieno bono, id restituere tenentur, aut aliud aequivalens in natura vel specie reddere, si res disparuit, et etiam fructus et commoda quae dominus eius legitime ex eo obtinuisset. Pariter restituere tenentur, proportionaliter ad suam responsabilitatem et ad suum lucrum, omnes qui furtum quolibet participaverunt modo aut ex eo conscienter utilitatem perceperunt; exempli gratia, illi qui id mandaverint, vel ad id adiuvaverint, vel id celaverint.

Fortunae ludi (chartularum ludus, etc.) vel sponsiones in se ipsis iustitiae non sunt contrariae. Moraliter efficiuntur non accipiendae, cum personam eo privant quod ipsi est necessarium ad eius necessitatibus subveniendum atque illis aliorum. Lusionis passio in discrimine versatur ne gravis efficiatur servitus. Iniuste facere sponsionem vel in ludis fraudare materiam constituit gravem, nisi damnum inflictum ita leve sit ut is qui illud subit, illud tamquam magni ponderis non possit rationabiliter considerare.

Septimum praeceptum actus vetat et incepta quae, quacumque ex causa, a caeco sui amore mota (« egoistica ») vel ideologica, mercatoria vel totalitaria, ad creaturas humanas subiiciendas ducunt, ad earum dignitatem personalem non agnoscendam, ad illas emendas, vendendas et permutandas sicut mercimonia. Easdem per violentiam ad valorem usus vel ad fontem lucri reducere peccatum est contra personarum dignitatem earumque iura fundamentalia. Sanctus Paulus cuidam domino christiano mandabat ut suum christianum servum tractaret « iam non ut servum sed [...] carissimum fratrem [...] et in carne et in Domino » (Philm 16).

Observantia integritatis creationis

Septimum praeceptum observantiam postulat integritatis creationis. Animalia, et etiam plantae atque entia inanimata bono communi destinantur generis humani praeteriti, praesentis et futuri. Cf Gn 1,28-31. Opum mineralium, vegetalium et animalium mundi universi usus ab exigentiarum moralium observantia nequit disiungi. Concessus homini a Creatore dominatus super entia inanimata et alia viventia absolutus non est; is a cura qualitatis vitae proximi, generationibus futuris inclusis, debet mensurari; integritatis creationis religiosam postulat observantiam. Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 37-38: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 83 (1991) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1991) 840-841.

Animalia creaturae sunt Dei. Ipse ea Sua providentiali amplectitur sollicitudine. Cf Mt 6,26. Ea, sua mera exsistentia, Illi benedicunt Illumque glorificant. Cf Dn 3,79-81. Etiam homines eis debent benevolentiam. In memoriam revocare oportet qua accurata consideratione sancti, sicut sanctus Franciscus Assisiensis vel sanctus Philippus Neri, animalia tractabant.

Deus animalia procurationi concredidit illius quem Ipse ad Suam creavit imaginem. Cf Gn 2,19-20; 9,1-4. Legitimum igitur est animalibus uti ad nutrimentum vel ad vestes conficiendas. Ea mansuefacere licet ut homini in eius laboribus vel in eius otiis assistant. Medica et scientifica experimenta in animalibus sunt exercitia moraliter acceptabilia, si intra rationabiles permaneant limites et ad vitas humanas curandas conferant vel salvandas.

Humanae dignitati est contrarium animalibus inutiliter dolores inferre et eorum dilapidare vitas. Indignum pariter est pro illis pecuniae expendere summas quae potius hominum miserias deberent sublevare. Animalia amare licet; affectio solis personis debita ad ea averti non deberet.

III.Socialis doctrina Ecclesiae

« Revelatio christiana [...] ad altiorem vitae socialis legum intelligentiam nos perducit ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 23: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1044. Ecclesia ab Evangelio plenam accipit revelationem veritatis de homine. Ipsa, cum suam implet missionem nuntiandi Evangelium, homini, nomine Christi, eius propriam testatur dignitatem eiusque vocationem ad personarum communionem; eum docet exigentias iustitiae et pacis, secundum divinam sapientiam.

Ecclesia iudicium fert morale in re oeconomica et sociali, « quando personae iura fundamentalia aut animarum salus id exigant ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 76: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1100. Ipsa in ordine moralitatis e missione agit diversa ab illa auctoritatum politicarum: Ecclesia curam habet de boni communis aspectibus temporalibus ratione eorum ordinationis ad Bonum excelsum, nostrum ultimum finem. Ipsa nititur habitudines inspirare iustas relate ad bona terrestria et in relationibus socialibus-oeconomicis.

Socialis doctrina Ecclesiae saeculo XIX est explicata in occursu Evangelii cum societate moderna machinalis industriae, cum eius novis structuris pro productione bonorum consumendorum, cum eius novo societatis, Status et auctoritatis conceptu, cum eius novis formis laboris et proprietatis. Explicatio doctrinae Ecclesiae, in re oeconomica et sociali, valorem permanentem doctrinae testatur Ecclesiae, insimul sensum verum eius Traditionis semper vivae et activae. Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 3: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 83 (1991) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1991) 794-796.

Socialis doctrina Ecclesiae implicat doctrinae corpus quod contexitur prout Ecclesia eventus decursu historiae interpretatur, sub lumine totius verbi a Christo Iesu revelati, cum assistentia Spiritus Sancti. Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis, 1: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 80 (1988) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1988) 513-514; Ibid., 41: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 80 (1988) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1988) 570-572. Haec doctrina eo acceptabilior pro bonae voluntatis fit hominibus, quo magis modum agendi inspirat fidelium.

Socialis doctrina Ecclesiae principia proponit reflexionis; deducit criteria pro iudicio; consilia praebet pro actione: Omne systema, secundum quod relationes sociales elementis oeconomicis prorsus determinarentur, naturae personae humanae et eius actuum est contrarium. Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 24: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 83 (1991) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1991) 821-822.

Theoria quae e lucro regulam efficit exclusivam et finem ultimum activitatis oeconomicae, moraliter acceptabilis non est. Inordinatus pecuniae appetitus suos effectus perversos producere non desinit. Ipse est una inter causas plurimorum conflictuum qui ordinem socialem perturbant. Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 63: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1085; Ioannes Paulus II, Litt. enc. Laborem exercens, 7: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 73 (1981) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1981) 592-594; Id., Litt. enc. Centesimus annus, 35: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 83 (1991) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1991) 836-838. Systema quod « iura fundamentalia personarum singularum et coetuum organizationi productionis collectivae » postponit Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 65: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1087. dignitati hominis est contrarium. Omnis actio quae personas reducit ita ut pura sint media ad lucrum obtinendum, hominem subiicit, ducit ad pecuniae idololatriam et confert ad atheismum propagandum. « Non potestis Deo servire et mammonae » (Mt 6,24; Lc 16,13).

Ecclesia ideologias totalitarias reiecit et atheas, temporibus modernis, « communismo » vel « socialismo » sociatas. Ceterum, in « capitalismi » exercitio individualismum recusavit et absolutum primatum legis mercatus super laborem humanum. Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 10: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 83 (1991) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1991) 804-806; Ibid., 13: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 83 (1991) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1991) 809-810; Ibid., 44: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 83 (1991) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1991) 848-849. Oeconomiae moderatio per solam praestitutam ordinationem in unum conglobatam fundamentum pervertit vinculorum socialium; eius moderatio per solam mercatus legem iustitiam offendit socialem, quia « quaedam exsistunt postulata humana quae ad mercaturam non attinent ». Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 34: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 83 (1991) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1991) 836. Moderationem mercatus rationabilem et incepta oeconomica, secundum iustam valorum hierarchiam atque ad bonum commune attendendo, oportet propugnare.

IV.Activitas oeconomica et iustitia socialis

Activitatum oeconomicarum progressus et productionis augmentum destinantur ad creaturarum humanarum subveniendum necessitatibus. Vita oeconomica non dirigitur solummodo ad bona producta multiplicanda et ad lucrum augendum vel potentiam; ea imprimis ad servitium ordinatur personarum, totius integri hominis et totius communitatis humanae. Navitas oeconomica, secundum methodos et leges proprias ducenda, intra limites ordinis moralis, iustitiam socialem sequendo, debet exerceri, ut consilio Dei de homine correspondeat. Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 64: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1086.

Labor humanus immediate provenit a personis, quae ad imaginem Dei sunt creatae quaeque vocantur ut aliae cum aliis et pro aliis opus creationis prorogent terrae dominando. Cf Gn 1,28; Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 34: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1052-1053; Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 31: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 83 (1991) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1991) 831-832. Labor igitur est officium: « Si quis non vult operari, nec manducet » (2 Thess 3,10). Cf 1 Thess 4,11. Labor dona honorat Creatoris et accepta talenta. Potest etiam redemptivus esse. Homo, poenam sustinens Cf Gn 3,14-19. laboris in unione cum Iesu, operario ex Nazareth et crucifixo in Calvario, quodammodo cum Filio Dei collaborat in Eius opere redemptivo. Sese Christi manifestat discipulum, crucem quotidie gestans in activitate ad quam vocatur adimplendam. Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Laborem exercens, 27: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 73 (1981) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1981) 644-647. Labor esse potest sanctificationis medium et realitatum terrestrium animatio in Christi Spiritu.

Persona, in labore, exercet et perficit partem facultatum in sua natura inscriptarum. Valor primordialis laboris pertinet ad hominem, qui eius auctor est et scopus. Labor est pro homine, non homo pro labore. Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Laborem exercens, 6: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 73 (1981) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1981) 589-592. Unusquisque in labore debet media haurire posse ad subveniendum suae vitae eique suorum, et ad reddendum communitati humanae servitium.

Unusquisque ius ad oeconomicum inceptum habet, unusquisque suis legitime utetur talentis ut conferat ad abundantiam omnibus proficuam et ut suorum nisuum iustos fructus colligat. Curabit ut se conformet ordinationibus prolatis ab auctoritatibus legitimis propter bonum commune. Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 32: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 83 (1991) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1991) 832-833; Ibid., 34: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 83 (1991) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1991) 835-836.

Vita oeconomica diversas movet utilitates, saepe oppositas inter se. Ex hoc intelligitur enasci dimicationes quae eius sunt propriae. Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Laborem exercens, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 73 (1981) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1981) 602-605. Niti oportet ut hae dimicationes reducantur per negotiationem quae iura observet et officia uniuscuiusque partis socialis: illorum qui sunt officinarum responsabiles, illorum qui mercede conductos repraesentant, exempli gratia consociationes operariorum et, si res ferat, publicae potestates.

Responsabilitas Status. « Oeconomica [...] actio, potissimum quae mercatum respicit, deficientibus institutionum legibus ac iudicialibus normis et politicis, explicari non potest. Contra ipsa fiduciam praeponit de libertate singulorum et rerum possessione praeter rem nummariam stabilem et publica ministeria valida. Itaque Civitatis praecipuum munus in securitate ponitur ita praestanda ut opifex aeque ac rerum confector sui fructibus operis frui possint atque inde ad opus efficaciter honesteque faciendum concitentur. [...] Civitas porro vigilare debet et exercitium humanorum iurium in oeconomica provincia moderari; sed primum munus hac de re non ad Civitatem spectat, verum ad singulos variasque consociationes et numeros, quibus coagmentatur societas ». Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 48: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 83 (1991) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1991) 852-853.

Officinae responsabiles oeconomicam et oecologicam suarum operationum coram societate sustinent responsabilitatem. Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 37: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 83 (1991) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1991) 840. Tenentur bonum personarum considerare et non solum incrementum lucrorum. Haec tamen necessaria sunt. Ipsa permittunt impendere pecuniam quae officinarum futurum spondet. Ipsa occupationem praestant.

Accessus ad laborem et ad muneris professionem sine iniusta discriminatione esse debet omnibus apertus, viris et mulieribus, sanis et infirmitate laborantibus, autochthonibus et advenis. Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Laborem exercens, 19: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 73 (1981) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1981) 625-629; Ibid., 22-23: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 73 (1981) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1981) 634-637. Societas, e parte sua, cives, secundum adiuncta, debet adiuvare ut laborem sibi et officium comparent. Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 48: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 83 (1991) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1991) 852-854.

Iustum salarium legitimus laboris est fructus. Illud recusare vel retinere gravem potest iniustitiam constituere. Cf Lv 19,13; Dt 24,14-15; Iac 5,4. Ut remuneratio iuste aestimetur, simul attendendum est ad necessitates et ad contributiones uniuscuiusque. « Ita remunerandus est labor ut homini facultates praebeantur suam suorumque vitam materialem, socialem, culturalem spiritualemque digne excolendi, spectatis uniuscuiusque munere et productivitate necnon officinae condicionibus et bono communi ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 67: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1088-1089. Partium consensio non sufficit ad salarii summam moraliter iustificandam.

Ab opere cessatio moraliter est legitima, cum tamquam recursus praesentatur inevitabilis, vel etiam necessarius, propter beneficium proportionatum. Moraliter fit non acceptabilis cum eam violentiae comitantur vel etiam si ei adscribuntur scopi non directe cum condicionibus laboris coniuncti vel bono communi contrarii.

Iniustum est organismis securitatis socialis stipes non solvere ab auctoritatibus legitimis statutas. Occupationis privatio propter laboris carentiam fere semper, pro illo qui eius est victima, est eius dignitati vulnus et vitae aequilibrio minitatio. Praeter damnum personaliter toleratum, plura pericula ex ea pro eius promanant familia. Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Laborem exercens, 18: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 73 (1981) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1981) 622625.

V.Iustitia et solidarietas inter populos

In ambitu internationali, inaequalitas subsidiorum et mediorum oeconomicorum talis est ut ipsa inter populos verum provocet « hiatum ». Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis, 14: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 80 (1988) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1988) 526-528. Ex altera parte sunt illi qui progressionis media retinent et augent, ex alia vero illi qui debita accumulant.

Causae diversae indolis religiosae, politicae, oeconomicae et nummariae efficiunt « socialem quaestionem nunc ad universam coniunctionem inter homines [...] pertinere ». Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis, 9: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 80 (1988) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1988) 520521. Solidarietas necessaria est inter populos, quorum actiones politicae iam inter se dependentes sunt. Eadem fit etiam pernecessaria cum agitur de « machinationibus perversis » intercludendis qui progressionem obstruunt populorum qui minus sunt promoti. Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis, 17: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 80 (1988) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1988) 532-533; Ibid., 45: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 80 (1988) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1988) 577-578. Opus est systemata nummaria abusiva vel etiam usuraria, Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 35: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 83 (1991) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1991) 836-838. iniquas commercii relationes inter populos, cursum ad arma apparanda, substituere nisu communi ad subsidia impellenda versus scopos moralis, culturalis et oeconomicae progressionis « illustratis prius potioribus rebus necnon bonorum gradibus secundum quos [...] capienda sunt consilia ». Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 28: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 83 (1991) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1991) 828.

Nationes divites gravem habent moralem responsabilitatem erga illas quae per se ipsas suam progressionem nequeunt praestare vel ab ea tragicis historicis eventibus sunt impeditae. Officium est solidarietatis et caritatis; est etiam iustitiae obligatio si prosper nationum divitum status ex subsidiis provenit quae aequo modo soluta non sunt.

Directum adiutorium apta est responsio necessitatibus immediatis, extraordinariis, causatis exempli gratia naturalibus ruinis, pestilentiis etc. Sed ipsum non sufficit ad gravia reparanda damna quae a statibus procedunt indigentiae neque ad providendum necessitatibus modo durabili. Oportet etiam reformare institutiones oeconomicas et nummarias internationales ut ipsae aequas relationes melius promoveant cum populis qui minus sunt progressi. Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis, 16: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 80 (1988) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1988) 531. Nisus sustinendus est pauperum populorum qui ad suum incrementum et ad suam adlaborant liberationem. Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 26: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 83 (1991) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1991) 824-826. Haec doctrina postulat ut applicetur modo valde particulari in ambitu laboris agricolarum. Agricolae, maxime in tertio mundo, pauperum praevalentem constituunt multitudinem.

Dei augere sensum et sui ipsius cognitionem ad fundamentum pertinet totius integrae progressionis societatis humanae. Haec progressio bona multiplicat materialia eaque ad servitium collocat personae eiusque libertatis. Miseriam minuit et oeconomicum abusum. Facit ut identitatum culturalium et apertionis ad transcendentiam crescat observantia. Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis, 32: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 80 (1988) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1988) 556-557; Id., Litt. enc. Centesimus annus, 51: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 83 (1991) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1991) 856-857.

Ad Ecclesiae Pastores non pertinet in constructione politica et in vita sociali organizanda directe intervenire. Hoc munus pars est vocationis fidelium laicorum, qui suo proprio incepto cum suis concivibus agunt. Actio socialis pluralitatem viarum concretarum potest implicare. Illa semper ad bonum commune ordinata esse debet et nuntio evangelico conformis atque Ecclesiae doctrinae. Ad fideles laicos pertinet « cum christiani officii diligentia res temporales veluti animare in iisque ostendere se testes esse et operatores pacis atque iustitiae ». Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis, 47: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 80 (1988) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1988) 582; cf Ibid., 42: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 80 (1988) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1988) 572-574.

VI.Amor pauperum

Deus benedicit illis qui in pauperum veniunt adiutorium reprobatque illos qui ab hoc avertuntur: « Qui petit a te, da ei; et volenti mutuari a te, ne avertaris » (Mt 5,42). « Gratis accepistis, gratis date » (Mt 10,8). Iesus Christus Suos agnoscet electos in eo quod pro pauperibus fecerint. Cf Mt 25,31-36. Cum « pauperes evangelizantur » (Mt 11,5), Cf Lc 4,18. signum est praesentiae Christi.

« Ecclesiae in pauperes studium [...] in eiusdem translaticiis consuetudinibus usque continuatur ». Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 57: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 83 (1991) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1991) 862-863. Idem inspiratur beatitudinum Evangelio, Cf Lc 6,20-22. Iesu paupertate Cf Mt 8,20. et Eius erga pauperes sollicitudine. Cf Mc 12,41-44. Pauperum studium inter motiva etiam est officii laborandi ad habendum unde tribuatur necessitatem patienti. Cf Eph 4,28. Illud ad paupertatem materialem non extenditur solummodo, sed etiam ad plures paupertatis culturalis et religiosae formas. Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 57: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 83 (1991) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1991) 863.

Pauperum amor cum immoderato amore divitiarum vel cum earum usu ad se solum spectanti (« egoistico ») componi nequit:

« Age nunc, divites, plorate ululantes in miseriis, quae advenient vobis. Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt, aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis: thesaurizastis in novissimis diebus. Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat et clamores eorum, qui messuerunt, in aures Domini Sabaoth introierunt. Epulati estis super terram et in luxuriis fuistis, enutristis corda vestra in die occisionis. Addixistis, occidistis iustum. Non resistit vobis » (Iac 5,1-6).

Sanctus Ioannes Chrysostomus id fortiter commemorat: « Non erogare pauperibus, est rapinam in illos exercere, illorumque fraudare vitam; [...] non nostras, sed illorum res detinemus ». Sanctus Ioannes Chrysostomus, In Lazarum, concio 2, 6: PG — Patrologia graeca (J.P. Migne). « Exigentiis iustitiae praeprimis satisfiat, ne tamquam caritatis dona offerantur quae iustitiae titulo iam debentur »: 3 Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, 8: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 845.

« Cum quaelibet necessaria indigentibus ministramus, sua illis reddimus, non nostra largimur; iustitiae potius debitum solvimus, quam misericordiae opera implemus ». Sanctus Gregorius Magnus, Regula pastoralis, 3, 21, 45: SC — Sources chrétiennes (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).

Opera misericordiae actiones sunt caritativae per quas in auxilium nostri proximi venimus in eius necessitatibus corporalibus et spiritualibus. Cf Is 58,6-7; Heb 13,3. Instruere, consilia dare, consolari, confortare opera sunt spiritualis misericordiae, sicut dimittere et cum patientia tolerare. Opera corporalis misericordiae speciatim consistunt in esurientibus nutriendis, in hospitio carentibus hospitandis, in pannosis vestiendis, in aegrotis et captivis visitandis, in mortuis sepeliendis. Cf Mt 25,31-46. Inter haec opera, eleemosyna pauperibus facta Cf Tb 4,5-11; Eccli 17,18. unum ex praecipuis testimoniis est fraternae caritatis: eadem est etiam iustitiae exercitium quod Deo placet: Cf Mt 6,2-4.

« Qui habet duas tunicas, det non habenti; et qui habet escas, similiter faciat » (Lc 3,11). « Verumtamen, quae insunt, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis » (Lc 11,41). « Si frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano, dicat autem aliquis de vobis illis: "Ite in pace, calefacimini et saturamini", non dederit autem eis, quae necessaria sunt corporis, quid proderit? » (Iac 2,15-16). Cf 1 Io 3,17.

« Extrema inopia bonorum materialium, iniusta oppressio, physicae et psychicae aegritudines, demum mors, humanae nempe miseriae omnes signum sunt manifestum originalis condicionis infirmitatis qua, post primum Adae peccatum, homo versatur, itemque sunt signum necessitatis salutis; quae miseriae ideo misericordiam Christi Salvatoris attraxerunt, qui voluit eas portare, Seipsum assimulans "fratribus Suis minimis" (Mt 25,40.45). Propterea, in eos quos percutit miseria, potiore dilectione fertur Ecclesia quae iam ab initio, non obstantibus peccatis multorum membrorum, nunquam ab officio suo destitit eos consolandi, defendendi et liberandi. Id fecit quidem innumeris beneficentiae subsidiis, quae semper et ubique sunt necessaria ». Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. Libertatis conscientia, 68: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 79 (1987) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1987) 583.

Inde a Vetere Testamento, iuridicae omnis generis ordinationes (annus remissionis, prohibitio fenerandi et retinendi pignus, obligatio decimam dandi, quotidiana solutio stipendii mercenario, ius racemationis et spicilegii) adhortationi respondent Deuteronomii: « Non deerunt pauperes in terra habitationis tuae; idcirco ego praecipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra tua » (Dt 15,11). Iesus hoc verbum facit Suum: « Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper habetis » (Io 12,8). Ipse vehementiam veterum oraculorum non ideo reddit caducam: « ut possideamus in argento egenos et pauperem pro calceamentis [...] vendamus...? » (Am 8,6), sed nos invitat ad Eius praesentiam agnoscendam in pauperibus qui Eius sunt fratres: Cf Mt 25,40.

Sancta Rosa de Lima, die qua eius mater eam reprendit quia pauperes et aegrotos domum accipiebat, illi respondit: « Christi bonus odor sumus dum ministramus infirmis ». P. Hansen, Vita mirabilis [...] venerabilis sororis Rosae de sancta Maria Limensis (Romae 1664) p. 200.

« Furtum non facies » (Dt 5,19). « Neque fures neque avari [...] non rapaces Regnum Dei possidebunt » (1 Cor 6,10).

Septimum praeceptum iustitiae et caritatis praescribit exercitium in bonis terrestribus et fructibus laboris hominum gerendis.

Bona creationis generi humano destinantur universo. Ius ad privatam proprietatem destinationem bonorum universalem non abolet.

Septimum praeceptum furtum vetat. Furtum est usurpatio boni alieni contra rationabilem domini voluntatem.

Omnis modus iniuste sumendi bonum alienum vel eo utendi est septimo praecepto contrarius. Iniustitia commissa reparationem exigit. Iustitia commutativa restitutionem exigit boni subrepti.

Lex moralis actus vetat qui, propter mercatorios vel totalitarios fines, ad creaturas humanas in servitutem redigendas ducunt, ad illas emendas, vendendas et permutandas sicut mercimonia.

Dominatus subsidiorum mineralium, vegetalium et animalium universi mundi a Creatore concessus ab observantia separari nequit moralium obligationum, illis inclusis erga futuras generationes.

Animalia curae concreduntur hominis, qui eis benevolentiam debet. Illa iustae satisfactioni necessitatum hominis inservire possunt.

Ecclesia in re oeconomica et sociali fert iudicium, cum iura fundamentalia personae vel salus animarum id exigunt. Ipsa de hominum bono communi temporali adhibet curam propter eius ordinationem ad supremum Bonum, nostrum ultimum finem.

Ipse homo auctor, centrum est et scopus totius vitae oeconomicae et socialis. Caput maximi momenti in quaestione sociali est ut bona a Deo pro omnibus creata ad omnes revera perveniant, secundum iustitiam et cum caritatis adiutorio.

Valor primordialis laboris pendet ab homine, qui eius auctor est et scopus. Homo per suum laborem opus creationis participat. Labor, Christo coniunctus, potest esse redemptivus.

Vera progressio est illa totius hominis integri. Agitur de augenda uniuscuiusque personae capacitate respondendi vocationi eius, nempe Deo vocanti. Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 29: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 83 (1991) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1991) 828-830.

Eleemosyna pauperibus facta caritatis christianae est testimonium: ea est etiam iustitiae exercitium quod Deo placet.

Quomodo, in multitudine creaturarum humanarum sine pane, sine tecto, sine loco, Lazarus parabolae mendicus esuriens non agnoscatur? Cf Lc 16,19-31. Quomodo Iesus non audiatur: « Nec mihi fecistis » (Mt 25,45)?

8.Octavum Praeceptum

Octavum praeceptum veritatem in relationibus cum aliis prohibet deturpare. Haec moralis praescriptio ex vocatione provenit populi sancti, ut testis sit Dei sui qui est veritas et qui veritatem vult. Offensae contra veritatem exprimunt, verbis vel actibus, reiectionem se in rectitudine morali obligandi: fundamentales sunt infidelitates Deo et, hoc sensu, Foederis suffodiunt fundamenta.

I.Vivere in veritate

Vetus Testamentum testatur: Deus est omnis veritatis fons. Eius Verbum est veritas. Cf Prv 8,7; 2 Sam 7,28. Eius Lex est veritas. Cf Ps 119,142. « In generationem et generationem veritas Tua » (Ps 119,90). Cf Lc 1,50. Quia Deus est « Verax » (Rom 3,4), membra populi Eius vocantur ut in veritate vivant. Cf Ps 119,30.

Veritas Dei in Iesu Christo est integre manifestata. Ipse, plenus gratiae et veritatis, Cf Io 1,14. est « lux mundi » (Io 8,12). Ipse est veritas. Cf Io 14,6. Omnis qui credit in Eum, in tenebris non manet. Cf Io 12,46. Iesu discipulus manet in sermone Eius, ut cognoscat veritatem quae liberat Cf Io 8,31-32. et sanctificat. Cf Io 17,17. Iesum sequi est de Spiritu veritatis vivere Cf Io 14,17. quem Pater mittit in nomine Eius Cf Io 14,26. et qui deducit « in omnem veritatem » (Io 16,13). Iesus Suos discipulos docet amorem absolutum veritatis: « Sit autem sermo vester: "Est, est" "Non, non" » (Mt 5,37).

Homo naturaliter ad veritatem tendit. Illam honorare et testari tenetur. « Secundum dignitatem suam homines cuncti, quia personae sunt, [...] sua ipsorum natura impelluntur necnon morali tenentur obligatione ad veritatem quaerendam, illam imprimis quae religionem spectat. Tenentur quoque veritati cognitae adhaerere atque totam vitam suam iuxta exigentias veritatis ordinare ». Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 931.

Veritas, tamquam rectitudo in modo agendi et in sermone humano nomen habet veracitatis, sinceritatis vel aperti animi. Veritas seu veracitas virtus est quae in eo consistit ut quis se verum suis actibus ostendat et verum suis dicat verbis, duplicitatem, simulationem et hypocrisim vitando.

« Non [...] possent homines ad invicem convivere nisi sibi invicem crederent, tamquam sibi invicem veritatem manifestantibus ». Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 109, a. 3, ad 1: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina. Virtus veritatis alteri iuste reddit quod ei debetur. Veritas iustum medium tenet inter id quod exprimi debet, et secretum quod servandum est: honestatem implicat et discretionem. In iustitia, « ex honestate unus homo alteri debet veritatis manifestationem ». Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 109, a. 3, c: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina.

Christi discipulus « vivere in veritate » acceptat, id est, in simplicitate vitae conformis exemplo Domini et permanentis in Eius veritate. « Si dixerimus quoniam communionem habemus cum Eo et in tenebris ambulamus, mentimur et non facimus veritatem » (1 Io 1,6).

II.« Testimonium perhibere veritati »

Christus, coram Pilato, proclamat Se ad hoc venisse in mundum, ut testimonium perhibeat veritati. Cf Io 18,37. Christianus non debet « erubescere testimonium Domini » (2 Tim 1,8). Christianus, in casibus qui testimonium exigunt fidei, illam debet sine ambiguitate profiteri, secundum exemplum sancti Pauli coram iudicibus. Oportet eum « sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines » (Act 24,16).

Officium christianorum vitam Ecclesiae participandi, eo impellit ut agant tamquam testes Evangelii atque obligationum quae ex hoc proveniunt. Hoc testimonium transmissio fidei est verbis et actibus. Testimonium actus est iustitiae qui stabilit veritatem vel efficit ut ipsa cognoscatur: Cf Mt 18,16.

« Omnes [...] christifideles ubicumque vivunt, exemplo vitae et testimonio verbi novum hominem, quem per Baptismum induerunt, et virtutem Spiritus Sancti, a quo per Confirmationem roborati sunt, [...] manifestare tenentur ». Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 959.

Martyrium testimonium est supremum veritati fidei perhibitum; ipsum denotat testimonium quod usque ad mortem procedit. Martyr testimonium perhibet Christo, mortuo et resuscitato, cui ipse caritate est coniunctus. Testimonium perhibet veritati fidei et doctrinae christianae. Mortem tolerat per fortitudinis actum. « Sinite me ferarum cibum esse, per quas Deum consequi licet ». Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Romanos, 4, 1: SC — Sources chrétiennesbis, p. 110 (Funk — F.X. Funk, Patres apostolici).

Ecclesia, maxima cura, memorias collegit eorum qui usque ad finem ad suam fidem testandam processerunt. Haec sunt martyrum acta. Veritatis constituunt archiva litteris scripta sanguinis:

« Nihil mihi proderunt mundi fines neque huius saeculi regna. Praestat mihi in Christo Iesu mori, quam finibus terrae imperare. Illum quaero, qui pro nobis mortuus est; Illum volo, qui propter nos resurrexit. Partus mihi instat... ». Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Romanos, 6, 1: SC — Sources chrétiennesbis, p. 114 (Funk — F.X. Funk, Patres apostolici). « Benedico Tibi, quoniam me hac die et hac hora dignatus es, ut in numero martyrum acciperem partem [...]. Adimplevisti, Deus, mendacii nescius ac verax. Quapropter de omnibus Te laudo, Tibi benedico, Te glorifico per sempiternum et caelestem Pontificem Iesum Christum, dilectum Tuum Filium, per quem Tibi cum Ipso et in Spiritu Sancto gloria et nunc et in futura saecula. Amen ». Martyrium Polycarpi, 14, 2-3: SC — Sources chrétiennesbis, p. 228 (Funk — F.X. Funk, Patres apostolici).

III.Contra veritatem offensae

Discipuli Christi induerunt « novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis » (Eph 4,24). « Deponentes mendacium » (Eph 4,25), reiicere debent « omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones » (1 Pe 2,1).

Falsum testimonium et periurium. Assertio veritati contraria, cum publice emittitur, peculiarem induit gravitatem. Id, coram tribunali, falsum testimonium fit. Cf Prv 19,9. Cum id iureiurando fit, agitur de periurio. Hi agendi modi conferunt sive ad innocentem damnandum sive ad culpabilem excusandum sive ad augendam sanctionem quam accusatus incurrit. Cf Prv 18,5. Graviter in discrimen ducunt exercitium iustitiae et aequitatem sententiae a iudicibus prolatae.

Observantia existimationis personarum omnem vetat habitudinem omneque verbum quae iniustum damnum possunt illis inferre. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 220. Culpabilis fit: — iudicii temerarii, qui, etiam tacite, defectum moralem in proximo, tamquam verum, sine sufficienti admittit fundamento; — detractionis, qui sine ratione obiective valida defectus aliorum vel culpas personis ea ignorantibus manifestat; Cf Eccli 21,28. — calumniae, qui assertionibus veritati contrariis existimationi nocet aliorum et occasionem praebet falsis iudiciis de illis.

Ad iudicium vitandum temerarium, unusquisque, quantum fieri potest, sensu favorabili, cogitationes, verba et actiones proximi sui curabit interpretari:

« Supponendum est, christianum unumquemque pium debere promptiore animo sententiam seu propositionem obscuram alterius in bonam trahere partem, quam damnare. Si vero nulla eam ratione tutari possit, exquirat dicentis mentem; et si minus recte sentiat vel intelligat, corripiat benigne; hoc nisi sufficit, vias omnes opportunas tentet, quibus illum sanum intellectu, ac securum reddat ab errore ». Sanctus Ignatius de Loyola, Exercitia spiritualia, 22: MHSI — Monumenta historica Societatis Iesu.

Detractio et calumnia existimationem et honorem proximi destruunt. Honor autem est sociale testimonium dignitati humanae praestitum, et unusquisque iure gaudet naturali ad sui nominis honorem, ad suam existimationem et ad observantiam. Sic detractio et calumnia virtutes laedunt iustitiae et caritatis.

Omne verbum omnisque habitudo sunt vetanda quae, assentatione, adulatione vel obsequentia alium excitant et confirmant in malitia actuum eius et in perversitate eius agendi modi. Adulatio culpa est gravis, si complex vitiorum et peccatorum gravium efficiatur. Optatum reddendi servitium vel amicitia duplicitatem sermonis non iustificant. Adulatio peccatum est veniale cum ipsa solummodo intendit ut grata sit, ut malum vitet, ut cuidam occurrat necessitati, ut commoda obtineat legitima.

Iactantia vel venditatio culpam constituunt contra veritatem. Idem dicendum est de ironia quae tendit ad aliquem detrectandum, depingendo ridicule, modo malevolo, aliquem aspectum eius agendi modi.

« Enuntiationem falsam cum voluntate ad fallendum prolatam manifestum est esse mendacium ». Sanctus Augustinus, De mendacio, 4, 5: CSEL — Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)). Dominus opus diabolicum denuntiat in medacio: « Vos ex patre Diabolo estis [...]. Non est veritas in eo. Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius » (Io 8,44).

Mendacium est directissima contra veritatem offensa. Mentiri est contra veritatem loqui vel agere ad inducendum in errorem. Mendacium, relationem hominis ad veritatem et ad proximum laedens, fundamentali nocet relationi hominis eiusque verbi ad Dominum.

Mendacii gravitas mensuratur secundum naturam veritatis quam deformat, secundum circumstantias, intentiones illius qui id committit, et damna quae ii patiuntur qui eius sunt victimae. Si mendacium in se peccatum constituit solummodo veniale, efficitur mortale, cum graviter iustitiae et caritatis laedit virtutes.

Mendacium sua natura est damnabile. Profanatio est verbi quod habet tamquam scopum aliis cognitam communicare veritatem. Propositum deliberatum, assertis veritati contrariis, proximum inducendi in errorem constituit iustitiae et caritatis defectum. Maior est culpabilitas, cum intentio decipiendi in periculo versatur ne funestas habeat consequentias illis qui avertuntur a vero.

Mendacium (quia violatio est virtutis veracitatis) est vera violentia alii illata. Illum vulnerat in eius cognoscendi capacitate quae condicio est omnis iudicii omnisque decisionis. In germine continet spirituum divisionem omniaque mala quae illa suscitat. Mendacium funestum est omni societati; inter homines suffodit fiduciam et relationum socialium scindit intextum.

Quaelibet culpa contra iustitiam et veritatem commissa postulat reparationis officium, etiamsi eius auctori tributa sit venia. Cum impossibile est culpam publice reparare, id secreto facere opus est; si illi, qui damnum subiit, id directe non potest rependi, opus est illi moraliter satisfacere, ratione caritatis. Hoc reparationis officium etiam refertur ad culpas contra alius existimationem commissas. Haec moralis et quandoque materialis reparatio aestimanda est secundum mensuram damni quod illatum est. Illa in conscientia obligat.

IV.Veritatis observantia

Ius ad communicationem veritatis absolutum non est. Unusquisque suam vitam ad praeceptum evangelicum amoris fraterni debet conformare. Hoc, in casibus concretis, postulat perpendere utrum oporteat veritatem revelare poscenti illam necne.

Caritas et veritatis observantia debent responsum determinare omni postulationi informationis vel communicationis. Bonum et securitas aliorum, observantia vitae privatae, bonum commune rationes sunt sufficientes ad id tacendum quod non debet cognosci vel ad sermone utendum prudenti. Officium vitandi scandalum saepe strictum ordinat silentium. Nemo tenetur ad veritatem revelandam ei qui ius ad illam cognoscendam non habet. Cf Eccli 27,17; Prv 25,9-10.

Secretum sacramenti Reconciliationis sacrum est, nec sub ullo potest prodi praetextu. « Sacramentale sigillum inviolabile est; quare nefas est confessario verbis vel alio quovis modo et quavis de causa aliquatenus prodere paenitentem ». CIC — Codex Iuris Canonici canon 983, § 1.

Secreta officiosa — illa quae, exempli gratia, ab hominibus politicis, militaribus, medicis, iuristis retinentur — vel quae sub secreti sigillo amicaliter committuntur, servanda sunt, praeter casus exceptionales in quibus secreti custodia damna causaret gravissima ei qui illud concredidit, ei qui illud recepit vel tertiae personae, quaeque solum per veritatis evulgationem possint vitari. Informationes privatae, etiam si sub secreti sigillo non committantur, aliis damnosae evulgari non debent sine motivo gravi et proportionato.

Unusquisque iustam tenere debet circumspectionem quoad vitam privatam personarum. Responsabiles communicationis debent iustam servare proportionem inter boni communis exigentias et iurium particularium observantiam. Informationis invasio in vitam privatam personarum activitati politicae vel publicae deditarum damnabilis est quatenus earum intimitati et libertati insidiatur.

V.Usus mediorum communicationis socialis

In moderna societate, media communicationis socialis maiores habent partes in informatione, in promotione culturali et in formatione. Hae partes augentur propter technicae artis progressiones, propter amplitudinem et diversitatem nuntiorum evulgatorum, propter influxum in opinionem publicam exercitum.

Informatio per media est in servitium boni communis. Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Inter mirifica, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 148-149. Societas ius habet ad informationem fundatam in veritate, libertate, iustitia et solidarietate:

« Huius tamen rectum iuris exercitium expostulat ut, quoad suum obiectum communicatio sit semper vera atque, iustitia et caritate servatis, integra; praeterea quoad modum, sit honesta et conveniens, scilicet leges morales hominisque legitima iura et dignitatem, cum in nuntiis quaeritandis tum in evulgandis, sancte servet ». Concilium Vaticanum II, Decr. Inter mirifica, 5: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 147.

« Necesse est ut omnia societatis membra sua iustitiae et caritatis officia, hac quoque in provincia, adimpleant; itaque, istorum etiam instrumentorum ope, contendant ad rectas publicas opiniones efformandas atque pandendas ». Concilium Vaticanum II, Decr. Inter mirifica, 8: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 148. Solidarietas apparet tamquam consequentia verae et iustae communicationis, atque liberi cursus idearum, quae aliorum cognitioni favent et observantiae.

Communicationis socialis media (praesertim media pro hominum massa) quemdam animum passivum possunt generare in usuariis, eosdem parum vigilantes consumptores efficiendo nuntiorum vel spectaculorum. Usuarii sibi moderationem et disciplinam imponere debent relate ad media pro hominum massa. Conscientiam sibi debent efformare illustratam et rectam quo facilius influxibus minus honestis resistant.

Responsabiles ephemeridum, ratione sui ipsius muneris, obligationem habent, in informatione evulganda, veritati serviendi et caritatem non laedendi. Eadem cura, observare nitentur naturam factorum et limites iudicii critici de personis. Vitare debent diffamationi succumbere.

« Civilis auctoritas hac in re peculiaribus officiis obstringitur ratione boni communis [...]. Eiusdem enim auctoritatis est, pro suo munere, informationis veram iustamque libertatem [...] defendere ac tutari ». Concilium Vaticanum II, Decr. Inter mirifica, 12: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 149. Publicae potestates, leges promulgando et earum applicationi vigilando, praestabunt « ne ex horum instrumentorum pravo usu gravia discrimina publicis moribus et societatis progressui obveniant ». Concilium Vaticanum II, Decr. Inter mirifica, 12: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 149. Violationem punient iurium uniuscuiusque ad existimationem et ad vitae privatae secretum. Opportune et honeste informationes praebebunt quae bonum respiciunt generale vel iustis respondent incolarum inquietudinibus. Nihil potest iustificare recursum ad falsas informationes ut publica opinio artificiose deformetur per media. Hi interventus libertati individuorum et coetuum inferre non debent vulnus.

Sensus moralis plagam denuntiat Statuum totalitariorum qui systematice veritatem adulterant, politicum opinionis exercent dominatum per media, « artificiose deformant » accusatos et testes publicorum processuum et suam tyrannidem firmare arbitrantur praecidendo et reprimendo quidquid ipsi tamquam « opinionis delicta » considerant.

VI.Veritas, pulchritudo et ars sacra

Gratuita spiritualis delectatio et pulchritudo moralis exercitium comitantur boni. Pariter, veritas secum fert gaudium et splendorem pulchritudinis spiritualis. Veritas est per se ipsam pulchra. Verbi veritas, rationalis expressio cognitionis realitatis creatae et increatae, homini intelligentia praedito est necessaria, sed veritas alias etiam formas potest invenire expressionis humanae, ut complementum, maxime cum agitur de suggerendo id quod illa ineffabile implicat, cordis humani profunditates, animae elevationes, Dei mysterium. Deus, etiam priusquam Se homini verbis revelet veritatis, eidem revelatur per universalem sermonem creationis, operis Verbi Sui, Sapientiae Suae: a mundi universi ordine et harmonia — quae et puer et homo scientificus detegunt —, « a magnitudine [...] et pulchritudine creaturarum cognoscibiliter potest Creator horum videri » (Sap 13,5), « speciei enim principium et auctor constituit ea » (Sap 13,3).

« Halitus est enim [Sapientia] virtutis Dei et emanatio claritatis Omnipotentis sincera; ideo nihil inquinatum in eam incurrit: candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula Dei potentiae et imago bonitatis Illius » (Sap 7,25-26). « Est enim haec speciosior sole et super omnem dispositionem stellarum; luci comparata invenitur splendidior: illi enim succedit nox, Sapientiam autem non vincit malitia » (Sap 7,29-30). « Amator factus sum formae illius » (Sap 8,2).

Homo « ad imaginem Dei creatus », Cf Gn 1,26. veritatem suae relationis ad Deum Creatorem per suorum artificiosorum operum etiam exprimit pulchritudinem. Ars, re vera, expressionis proprie humanae est forma; ultra conatum necessitatibus vitalibus satisfaciendi, qui omnibus creaturis viventibus est communis, ipsa est superabundantia gratuita interiorum divitiarum creaturae humanae. Ars, e talento praestito a Creatore et ex ipsius hominis nisu orta, forma est sapientiae practicae, cognitionem et industriam coniungens Cf Sap 7,17. ad formam praebendam veritati realitatis in sermone pervio ad visum et ad auditum. Sic ars quamdam implicat similitudinem cum activitate Dei in creatione, quatenus rerum veritate inspiratur et amore. Ars, sicut quaelibet alia humana activitas, finis in se ipsa non est absolutus, sed ultimo hominis ordinatur fini eoque nobilitatur. Cf Pius XII, Nuntius radiophonicus (24 decembris 1955): AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 48 (1956) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1956) 26-41; Id., Nuntius radiophonicus sociis sodalitatis iuvenum operariorum christianorum (J.O.C.) (3 septembris 1950): AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 42 (1950) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1950) 639-642.

Ars sacra vera est et pulchra, cum per suam formam suae propriae correspondet vocationi: in fide et adoratione, suggerere et glorificare transcendens mysterium Dei, supereminentis invisibilis pulchritudinis veritatis et amoris, quae apparuit in Christo qui est « splendor gloriae et figura substantiae Eius » (Heb 1,3), in quo « inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter » (Col 2,9), qui pulchritudo est spiritualis in beatissima Virgine Maria, angelis et sanctis resplendens. Vera ars sacra hominem ad adorationem ducit, ad orationem et ad amorem Dei Creatoris et Salvatoris, Sancti et Sanctificatoris.

Hac de causa, debent Episcopi, per se ipsos vel per delegatos, vigilare ut ars sacra, antiqua et nova, in omnibus suis promoveatur formis, et, cum eadem cura religiosa, ut a liturgia et a cultus aedificiis removeatur omne quod veritati fidei et authenticae pulchritudini artis sacrae conforme non est. Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 122-127: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 130-132.

« Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium » (Ex 20,16). Christi discipuli induerunt « novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis » (Eph 4,24).

Veritas seu veracitas virtus est quae in eo consistit ut quis se verum suis actibus ostendat et verum suis dicat verbis, duplicitatem, simulationem et hypocrisim vitando.

Christianus non debet « erubescere testimonium Domini » (2 Tim 1,8) opere et verbo. Martyrium supremum est testimonium veritati fidei perhibitum.

Observantia existimationis et honoris personarum omnem habitudinem omneque vetat verbum detractionis vel calumniae.

Mendacium est falsum dicere cum intentione fallendi proximum.

Culpa contra veritatem commissa reparationem postulat.

Regula aurea, in casibus concretis, adiuvat ad discernendum utrum oporteat veritatem revelare poscenti illam necne.

« Sacramentale sigillum inviolabile est ». CIC — Codex Iuris Canonici canon 983, § 1. Secreta officiosa servanda sunt. Informationes secretae aliis damnosae evulgari non debent.

Societas ad informationem fundatam in veritate, libertate, iustitia habet ius. Oportet sibi moderationem imponere et disciplinam in usu mediorum communicationis socialis.

Pulchrae artes, sed praecipue ars sacra « natura sua ad infinitam puchritudinem divinam spectant, humanis operibus aliquomodo exprimendam, et Deo Eiusdemque laudi et gloriae provehendae eo magis addicuntur, quo nihil aliud eis propositum est, quam ut operibus suis ad hominum mentes pie in Deum convertendas maxime conferant ». Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 122: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 130-131.

9.Nonum Praeceptum

Sanctus Ioannes tres cupiditatis seu concupiscentiae distinguit species: concupiscentiam carnis, concupiscentiam oculorum et superbiam vitae. Cf 1 Io 2,16 (Vulgata). Secundum catholicam catecheticam traditionem, nonum praeceptum concupiscentiam vetat carnalem; decimum concupiscentiam prohibet boni alieni.

Sensu etymologico, « concupiscentia » omnem formam potest indicare humani optati. Theologia christiana eidem sensum particularem tribuit motus appetitus sensibilis qui operi rationis humanae adversatur. Sanctus Paulus eam rebellioni comparat quam « caro » ducit adversus « spiritum ». Cf Gal 5,16.17.24; Eph 2,3. Illa ab inoboedientia procedit primi peccati. Cf Gn 3,11. Eadem facultates morales perturbat hominis et, quin culpa sit in se ipsa, hunc ad peccata inclinat committenda. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canon 5: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.

Iam in homine, quia ipse ens compositum est, spiritus et corpus, quaedam inest contentio, quaedam tendentiarum initur pugna inter « spiritum » et « carnem ». Sed, revera, haec lucta ad hereditatem pertinet peccati, eius est consequentia et insimul confirmatio. Ipsa ad quotidianam experientiam dimicationis spiritualis pertinet:

« Liquet Apostolum nec discriminare nec condemnare corpus, quod cum anima spirituali efficit naturam hominis eiusque subiectivam indolem personalem; sed contra tractare de operibus vel potius de stabilibus habitibus — virtutibus et vitiis — moraliter bonis aut malis, quae sunt fructus oboedientiae (in priore casu) aut renisus (in altero casu) quoad actionem salvificam Spiritus Sancti. Quare Apostolus scribit: "Si vivimus Spiritu, Spiritu et ambulemus" (Gal 5,25) ». Ioannes Paulus II, Litt. enc. Dominum et vivificantem, 55: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 78 (1986) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1986) 877-878.

I.Purificatio cordis

Cor sedes est personalitatis moralis: « De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes » (Mt 15,19). Pugna contra concupiscentiam carnalem purificationem implicat cordis et exercitium temperantiae:

« Simplicitatem tene et innocens esto et eris sicut infantes, qui ignorant nequitiam vitam hominum perdentem ». Hermas, Pastor, 27, 1 (mandatum 2, 1): SC — Sources chrétiennes (Funk — F.X. Funk, Patres apostolici).

Sexta beatitudo proclamat: « Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt » (Mt 5,8). « Munda corda » illos indicant qui suum intellectum suamque voluntatem sanctitatis Dei conformant exigentiis, praecipue in tribus ambitibus: in caritate, Cf 1 Thess 4,3-9; 2 Tim 2,22. in castitate seu sexuali rectitudine, Cf 1 Thess 4,7; Col 3,5; Eph 4,19. in amore veritatis et orthodoxiae fidei. Cf Tit 1,15; 1 Tim 1,3-4; 2 Tim 2,23-26. Vinculum est inter puritatem cordis, corporis et fidei:

Fideles Symboli credere debent articulos, « ut credendo subiugentur Deo, subiugati recte vivant, recte vivendo cor mundent, corde mundato quod credunt intellegant ». Sanctus Augustinus, De fide et Symbolo, 10, 25: CSEL — Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).

« Mundis cordibus » promittitur videre Deum facie ad faciem Eique esse similes. Cf 1 Cor 13,12; 1 Io 3,2. Cordis puritas condicio est praevia visioni. Hinc iam nobis praebet ut secundum Deum videamus, alterum accipiamus tamquam « proximum »; nobis permittit ut corpus humanum percipiamus, nostrum et illud proximi, tamquam templum Spiritus Sancti, manifestationem divinae pulchritudinis.

II.Pro puritate dimicatio

Baptismus ei, qui illum recipit, confert gratiam purificationis omnium peccatorum. Sed baptizatus pergere debet contra carnis concupiscentiam et cupiditates inordinatas certare. Cum gratia Dei ad id pervenit: — virtute et dono castitatis, quia castitas corde recto et sine divisione amare permittit; — intentionis puritate, quae consistit in intendendo ad verum hominis finem: baptizatus, oculo simplici, in omnibus voluntatem Dei invenire et adimplere nititur; Cf Rom 12,2; Col 1,10. — puritate intuitus, exterioris et interioris; disciplina sensuum et imaginationis; reiectione omnis obsequentiae in impuris cogitationibus quae inclinant ad se avertendum a mandatorum divinorum via: « Aspectus insensatis in concupiscentiam venit » (Sap 15,5); — oratione:

« Propriarum virium credebam esse continentiam, quarum mihi non eram conscius, cum tam stultus essem, ut nescirem [...] neminem posse esse continentem, nisi Tu dederis. Utique dares, si gemitu interno pulsarem aures Tuas et fide solida in Te iactarem curam meam ». Sanctus Augustinus, Confessiones, 6, 11, 20: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).

Puritas postulat pudorem. Hic temperantiae est pars integralis. Pudor intimitatem praeservat personae. Indicat reiectionem develandi id quod occultum debet manere. Ad castitatem ordinatur, cuius etiam testatur circumspectionem. Intuitus et gestus dirigit dignitati personarum unionisque earum conformes.

Pudor mysterium protegit personarum et amoris earum. Ad patientiam invitat et ad moderationem in amoris relatione; postulat ut condiciones serventur doni et definitivae obligationis viri et mulieris inter se. Pudor est modestia. Vestium inspirat electionem. Silentium vel circumspectionem tenet, cum morbidae curiositatis pellucet periculum. Ipsa fit discretio.

Sensuum exstat pudor sicut etiam corporis. Ipse insurgit, exempli gratia, contra corporis humani exhibitiones quae illud ad insanam curiositatem fovendam in quibusdam pervulgationibus ostentant vel contra sollicitationem quorumdam mediorum communicationis ad nimis longe progrediendum in intimis secretis amicaliter commissis revelandis. Pudor quemdam vivendi modum inspirat qui permittit resistere sollicitationibus hodierni moris et impulsibus ideologiarum dominantium.

Formae, quas pudor induit, ab alia in aliam culturam variant. Ubique tamen ipse dignitatis spiritualis homini propriae permanet praesensio. Nascitur expergefactione conscientiae subiecti. Pueros et adulescentes docere pudorem est personae humanae suscitare observantiam.

Puritas christiana purificationem socialis atmospherae postulat. A communicationis socialis mediis informationem exigit quae observantiae et discretionis habeant curam. Cordis puritas ab erotismo liberat grassante et spectacula amovet quae insanae curiositati et indecoris imaginibus favent.

Id, quod morum permissivus animus appellatur, super erroneum sistit conceptum humanae libertatis; haec, ad se aedificandam, eget ut prius se lege morali educari permittat. Oportet ab educationis responsabilibus postulare ut iuvenibus tribuant institutionem, quae veritatem, qualitates cordis et dignitatem moralem et spiritualem hominis observet.

« Bonum Christi nuntium hominis lapsi vitam et cultum continenter renovat, et errores ac mala, ex semper minaci peccati seductione manantia, impugnat et removet. Mores populorum indesinenter purificat et elevat. Animi ornamenta dotesque cuiuscumque populi vel aetatis supernis divitiis velut ab intra fecundat, communit, complet atque in Christo restaurat ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 58: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1079.

« Omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo » (Mt 5,28).

Nonum praeceptum contra cupiditatem seu concupiscentiam carnalem ad vigilantiam excitat.

Pugna contra concupiscentiam carnalem purificationem implicat cordis et exercitium temperantiae.

Puritas cordis nobis Deum videre praebebit: eadem hinc iam nobis praebet ut omnia secundum Deum videamus.

Cordis purificatio orationem exigit, castitatis exercitium, puritatem intentionis et intuitus.

Puritas cordis postulat pudorem, qui patientia est, modestia et discretio. Pudor intimitatem praeservat personae.

10.Decimum Praeceptum

Decimum praeceptum explicat et complet nonum, quod ad carnis refertur concupiscentiam. Hoc boni alieni prohibet cupiditatem, radicem furti, rapinae et fraudis, quae septimum vetat praeceptum. « Concupiscentia oculorum » (1 Io 2,16) ad violentiam ducit et ad iniustitiam a quinto praecepto vetitas. Cf Mich 2,2. Cupiditas, sicut fornicatio, suam invenit originem in idololatria tribus primis praescriptionibus Legis prohibita. Cf Sap 14,12. Decimum praeceptum ad intentionem refertur cordis; ipsum, cum nono, omnia Legis praecepta compendiat.

I.Cupiditatum inordinatio

Appetitus sensibilis nos ducit ad gratas desiderandas res, quas non habemus. Sic desiderare edere, cum quis fame laborat vel calefieri, cum quis alget. Haec desideria in se ipsis sunt bona; attamen saepe rationis non servant moderationem nosque impellunt ad iniuste cupiendum quod nobis non correspondet quodque ad alios pertinet vel eis debetur.

Decimum praeceptum aviditatem vetat et desiderium appropriationis bonorum terrestrium sine mensura; inordinatam prohibet cupiditatem natam ab immoderata passione divitiarum earumque potentiae. Etiam desiderium interdicit committendi iniustitiam per quam proximo damnum in eius bonis inferretur temporalibus:

« Cum Lege ita caveatur: Non concupisces, haec verba ad eum sensum referuntur, ut nostras cupiditates a rebus alienis cohibeamus. Alienarum enim rerum cupiditatis sitis immensa est atque infinita, neque unquam satiatur, ut scriptum est: Avarus non implebitur pecunia (Eccle 5,9) ». Catechismus Romanus, 3, 10, 13: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 518.

Hoc praeceptum non violatur desiderando res obtinere quae ad proximum pertinent, dummodo id iustis sit mediis. Traditionalis catechesis cum sensu realitatis indicat illos « qui prae ceteris hoc cupiditatis vitio laborant » et quos proinde oportet « ad colendum hoc praeceptum diligentius cohortari »:

« illi sunt [...] mercatores [...], qui rerum penuriam annonaeque caritatem expetunt, atque id aegre ferunt, ut alii praeter ipsos sint qui vendant aut emant, quo carius vendere aut vilius emere ipsi possint; qua in re item peccant, qui alios egere cupiunt, ut aut vendendo aut emendo ipsi lucrentur. [...] Medici item qui morbos desiderant; iure consulti qui causarum litiumque vim copiamque concupiscunt... ». Catechismus Romanus, 3, 10, 23: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 523.

Decimum praeceptum invidiam ex corde humano exigit expellere. Cum propheta Nathan poenitentiam regis David stimulare cupiebat, ei historiam enarravit pauperis, qui nihil habebat praeter unam ovem tamquam suam propriam filiam tractatam, et divitis, qui, non obstante suorum gregum multitudine, ei invidebat suamque ovem est denique furatus. Cf 2 Sam 12,1-4. Invidia ad pessima ducere potest facinora. Cf Gn 4,3-8; 1 Reg 21,1-29. « Invidia autem Diaboli mors introivit in orbem terrarum » (Sap 2,24):

« Nosque adversus nos ipsos mutuo stamus, livore nimirum arma porrigente. [...] Cum omnes id agimus ut diruamus [corpus Christi], quis tandem finis erit? [...] Christi [...] corpus mortuum reddidimus. [...] Cumque membra omnes vocemus, ferarum tamen ritu inter nos dissidemus ». Sanctus Ioannes Chrysostomus, In epistulam II ad Corinthios, homilia 27, 3-4: PG — Patrologia graeca (J.P. Migne).

Invidia vitium est capitale. Indicat tristitiam, quam quis experitur coram bono alieno, et immoderatum desiderium illud faciendi suum, etiam modo indebito. Cum eadem malum grave proximo exoptat, peccatum est mortale:

Sanctus Augustinus in invidia perspiciebat « diabolicum vitium ». Sanctus Augustinus, De disciplina christiana, 7, 7: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)); Id., Epistula 108, 3, 8: CSEL — Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)). « De invidia, odium, susurratio, detractio, exsultatio in adversis proximi, afflictio autem in prosperis nascitur ». Sanctus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, 45, 88: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina)b, 1610 (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).

Invidia est quaedam tristitiae forma et propterea caritatis reiectio; baptizatus adversus illam pugnabit benevolentia. Invidia saepe a superbia provenit; baptizatus se exercebit ad vivendum in humilitate:

« Per me vellem Deum gloria affici. Ergo gaude florente fratre, et per te Deus glorificabitur, omnesque dicent "Benedictus Deus" qui tales habet famulos, invidia omni liberos, qui de aliorum bonis mutuo gaudent ». Sanctus Ioannes Chrysostomus, In epistulam ad Romanos, homilia 7, 5: PG — Patrologia graeca (J.P. Migne).

II.Spiritus desideria

Legis et gratiae Oeconomia a cupiditate et invidia cor hominum avertit; illud excelsi Boni initiat desiderio; illud instruit desideriis Spiritus Sancti qui hominis satiat cor. Deus promissionum semper hominem commonefecit contra seductionem illius quod, inde ab originibus, apparet « bonum [...] ad vescendum et pulchrum oculis et desiderabile [...] ad intelligendum » (Gn 3,6).

Lex Israel collata nunquam sufficiens fuit ad iustificandos eos qui illi erant subiecti; ipsa est etiam « concupiscentiae » instrumentum effecta. Cf Rom 7,7. Adaequationis defectus inter velle et facere Cf Rom 7,15. conflictionem indicat inter Legem Dei, quae est lex mentis, et alteram legem « captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis » (Rom 7,23).

« Nunc autem sine Lege iustitia Dei manifestata est, testificata a Lege et Prophetis, iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi, in omnes qui credunt » (Rom 3,21-22). Exinde christifideles « carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis » (Gal 5,24); ipsi a Spiritu ducuntur Cf Rom 8,14. et Spiritus desideria sequuntur. Cf Rom 8,27.

III.Cordis paupertas

Iesus Suis praecipit discipulis ut Eum omni rei omnibusque praeferant personis et illis proponit ut abrenuntient omnibus quae possident Cf Lc 14,33. propter Eum et propter Evangelium. Cf Mc 8,35. Paulo ante Suam passionem, illis, tamquam exemplum, pauperem Hierosolymorum proposuit viduam, quae, in sua indigentia, dedit quidquid habebat ad vivendum. Cf Lc 21,4. Praeceptum libertatis cordis coram divitiis obligatorium est ad intrandum in Regnum coelorum.

Omnes christifideles curare debent « ut affectus suos recte dirigant, ne usu rerum mundanarum et adhaesione ad divitias contra spiritum paupertatis evangelicae a caritate perfecta prosequenda impediantur ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 42: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 49.

« Beati pauperes spiritu » (Mt 5,3). Beatitudines ordinem revelant felicitatis et gratiae, pulchritudinis et pacis. Iesus gaudium celebrat pauperum, quorum iam est Regnum: Cf Lc 6,20.

« Videtur mihi Verbum paupertatem spiritus nominare voluntariam animi humilitatem, atque huius exemplum Apostolus nobis Dei paupertatem proponit, dum dicit: Qui cum dives sit, propter nos pauper factus est (2 Cor 8,9) ». Sanctus Gregorius Nyssenus, De beatitudinibus, oratio 1: Gregorii Nysseni opera, ed. W. Jaeger, v. 72 (Leiden 1992) p. 83 (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).

Dominus de divitibus lamentatur, quia ipsi in bonorum abundantia suam inveniunt consolationem. Cf Lc 6,24. « Superbi ergo appetant et diligant regna terrarum: Beati autem pauperes spiritu, quoniam ipsorum est Regnum coelorum ». Sanctus Augustinus, De sermone Domini in monte, 1, 1, 3: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)). Se providentiae Patris coeli committere ab inquietudine liberat diei crastini. Fiducia in Deum ad beatitudinem disponit pauperum. Cf Mt 6,25-34. Ipsi Deum videbunt.

IV.« Deum videre cupio »

Verae beatitudinis desiderium hominem separat ab immoderata affectione ad bona huius mundi, ut in visione et beatitudine impleatur Dei. « Promissio quidem [videndi Deum] tanta est, ut superet extremum terminum beatitudinis. [...] Nam videre in usu Scripturae, idem significat quod habere [...]. Ergo qui Deum vidit, quidquid in bonis numeratur, per hoc quod vidit, adeptus est ». Sanctus Gregorius Nyssenus, De beatitudinibus, oratio 6: Gregorii Nysseni opera, ed. W. Jaeger, v. 72 (Leiden 1992) p. 138 (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).

Populo sancto restat, ut pugnet ad obtinenda, cum gratia ex alto, bona quae Deus promittit. Christifideles, ut Deum possideant et contemplentur, suas mortificant cupiditates et, cum gratia Dei, superant seductiones delectationis et potentiae.

In hac perfectionis via, Spiritus et Sponsa vocant eos, qui illos audiunt, Cf Apc 22,17. ad perfectam cum Deo communionem:

« Vera ibi gloria erit, ubi laudantis nec errore quisquam nec adulatione laudabitur; verus honor, qui nulli negabitur digno, nulli deferetur indigno; sed nec ad eum ambiet ullus indignus, ubi nullus permittetur esse nisi dignus; vera pax, ubi nihil adversi nec a se ipso nec ab aliquo quisque patietur. Praemium virtutis erit Ipse, qui virtutem dedit eique Se Ipsum, quo melius et maius nihil possit esse, promisit. [...] "Ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi plebs" (Lv 26,12) [...]. Sic enim et illud recte intellegitur, quod ait Apostolus: "Ut sit Deus omnia in omnibus" (1 Cor 15,28). Ipse finis erit desideriorum nostrorum, qui sine fine videbitur, sine fastidio amabitur, sine fatigatione laudabitur. Hoc munus, hic adfectus, hic actus profecto erit omnibus, sicut ipsa vita aeterna communis ». Sanctus Augustinus, De civitate Dei, 22, 30: CSEL — Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).

« Ubi [...] est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum » (Mt 6,21).

Decimum praeceptum inordinatam prohibet cupiditatem, ab immoderata passione divitiarum earumque potentiae natam.

Invidia tristitia est quam quis experitur coram bono alieno et desiderium immoderatum illud faciendi suum. Ipsa vitium est capitale.

Baptizatus invidiam oppugnat benevolentia, humilitate atque se Dei providentiae committendo.

Christifideles « carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis » (Gal 5,24); ipsi a Spiritu ducuntur et Eius sequuntur desideria.

Superatio affectionis ad divitias est necessaria ad intrandum in Regnum coelorum. « Beati pauperes spiritu » (Mt 5,3).

Homo desiderii dicit: « Deum videre cupio ». Dei sitis aqua vitae aeternae satiatur. Cf Io 4,14.