1. Oratio in Vita Christiana

« Magnum est mysterium fidei ». Ecclesia illud in Symbolo Apostolorum profitetur (pars prima) et in liturgia celebrat sacramentali (pars secunda), ut fidelium vita Christo fiat in Spiritu Sancto conformis ad gloriam Dei Patris (pars tertia). Hoc igitur mysterium exigit ut fideles illud credant, illud celebrent et ex illo vivant in relatione viva et personali cum Deo vivo et vero. Haec relatio est oratio.

« Pro me oratio est impetus cordis, est simplex intuitus ad caelum missus, clamor est gratitudinis et amoris tam in probatione quam in gaudio ». Sancta Theresia a Iesu Infante, Manuscrit C, 25r: Manuscrits autobiographiques (Paris 1992) p. 389-390.

Oratio tamquam donum Dei

« Oratio est ascensus mentis in Deum: aut eorum quae consentanea sunt postulatio a Deo ». Sanctus Ioannes Damascenus, Expositio fidei, 68 [De fide orthodoxa 3, 24]: PTS — Patristische Texte und Studien (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)). Unde loquimur orantes? Utrum de nostrae superbiae et nostrae propriae voluntatis altitudine an « de profundis » (Ps 130,1) cordis humilis et contriti? Qui humiliatur, exaltatur. Cf Lc 18,9-14. Humilitas est orationis fundamentum. « Quid oremus, sicut oportet, nescimus » (Rom 8,26). Humilitas est dispositio ad orationis donum gratuito accipiendum: homo est mendicus Dei. Cf Sanctus Augustinus, Sermo 56, 6, 9: ed. P. Verbraken: Revue Bénédictine 68 (1958) 31 (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).

« Si scires donum Dei! » (Io 4,10). Orationis mirabile ibi praecise revelatur, iuxta puteos ad quos venimus ad nostram quaerendam aquam: ibi Christus in occursum venit omnis creaturae humanae, Ipse primus est qui nos quaerat et bibere petat. Iesus sitit, Eius petitio e profunditatibus venit Dei qui nos desiderat. Oratio, sive id scimus sive nescimus, occursus est sitis Dei et sitis nostrae. Deus sitit nos Ipsum sitire. Cf Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio 40, 25: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)); Sanctus Augustinus, De diversis quaestionibus octoginta tribus, 64, 4: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina)A, 140 (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).

« Tu forsitan petisses ab Eo et dedisset tibi aquam vivam » (Io 4,10). Nostra petitionis oratio, ad paradoxi modum, responsio est. Responsio ad Dei viventis querelam: « Me dereliquerunt fontem aquae vivae, ut foderent sibi cisternas, cisternas dissipatas » (Ier 2,13), fidei responsio ad gratuitam salutis Promissionem, Cf Io 7,37-39; Is 12,3; 51,1. responsio amoris ad unici Filii sitim. Cf Io 19,28; Zach 12,10; 13,1.

Oratio tamquam Foedus

Unde hominis venit oratio? Quicumque est orationis sermo (gestus et verba), totus orat homo. Sed ad locum indicandum unde oratio oritur, Scripturae de anima vel de spiritu quandoque loquuntur, saepissime de corde (plus quam millies). Cor orat. Si idem longe est a Deo, vana est orationis expressio.

Cor mansio est ubi sum, ubi habito (secundum semiticam seu biblicam expressionem: quo « descendo »). Nostrum est occultum centrum, incomprehensibile nostrae vel aliorum rationi; solus Spiritus Dei potest illud perscrutari et cognoscere. Locus est decisionis, in profundissimis nostrarum psychicarum tendentiarum. Veritatis est locus, ubi vitam eligimus vel mortem. Idem locus est occursus, propterea quod, ad Dei imaginem cum simus, in relatione vivimus: locus est Foederis.

Oratio christiana est relatio Foederis inter Deum et hominem in Christo. Dei et hominis est actio; a Spiritu Sancto et a nobis oritur, prorsus ad Patrem directa, in unione cum voluntate humana Filii Dei hominis facti.

Oratio tamquam communio

In Novo Foedere, oratio est viva relatio filiorum Dei cum eorum Patre infinite bono, cum Eius Filio Iesu Christo et cum Spiritu Sancto. Gratia Regni est « Sanctae regiaeque Trinitatis [...] totamque Se cum tota mente miscentis, contemplatio ». Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio 16, 9: PG — Patrologia graeca (J.P. Migne). Sic orationis vita est habitualiter esse in Dei ter Sancti praesentia et in communione cum Eodem. Haec vitae communio semper possibilis est, quia, per Baptismum, unum sumus effecti cum Christo. Cf Rom 6,5. Oratio est christiana quatenus communio est cum Christo et dilatatur in Ecclesia quae Eius est corpus. Eius dimensiones illae sunt amoris Christi. Eph 3,18-21.

Vocatio universalis ad orationem

Homo in Dei est indagatione. Deus omne ens per creationem ex nihilo vocat ad exsistentiam. Homo, gloria et honore coronatus, Cf Ps 8,6. post angelos, capax est agnoscendi quam magnum sit Nomen Domini in universa terra. Cf Ps 8,2. Homo, etiam postquam suam similitudinem cum Deo perdidit per peccatum, ad imaginem permanet Creatoris sui. Desiderium conservat Illius qui eum vocat ad exsistentiam. Omnes religiones hanc hominum indagationem testantur essentialem. Cf Act 17,27.

Prior Deus hominem vocat. Sive homo Creatoris obliviscitur sui sive longe ab Eius absconditur vultu, sive ad sua currit idola sive divinitatem accusat quod eum dereliquerit, Deus vivus et verus infatigabiliter unamquamque personam ad arcanum orationis vocat occursum. Hic gressus amoris Dei fidelis semper est in oratione primus, gressus hominis semper responsio est. Prout Deus revelatur et hominem sibimetipsi revelat, oratio apparet tamquam vocatio reciproca, tamquam Foederis drama. Per verba et actus, hoc drama cor obligat. Illud per totam salutis develatur historiam.

1.In Vetere Testamento

Orationis revelatio in Vetere Testamento inter lapsum inscribitur et hominis allevationem, inter dolorosam Dei primis Eius filiis vocationem: « Ubi es? [...] Quid hoc fecisti? » (Gn 3,9.13), et responsionem unici Filii mundum ingredientis (« Ecce venio, [...] ut faciam, Deus voluntatem Tuam »: Heb 10,7). Cf Heb 10,5-7. Sic oratio coniungitur cum hominum historia, eadem est ad Deum in historiae eventibus relatio.

Creatio – orationis fons

Oratio in vitam ducitur imprimis a creationis realitatibus procedendo. Novem priora Genesis capita hanc ad Deum describunt relationem tamquam oblationem primorum natorum gregis ab Abel, Cf Gn 4,4. tamquam Nominis divini invocationem ab Enos, Cf Gn 4,26. tamquam « ambulationem cum Deo ». Cf Gn 5,24. Oblatio Noe « grata » est Deo qui ei benedicit, et per eum omni creaturae benedicit, Cf Gn 8,20–9,17. quia cor eius iustum est et integrum; etiam ipse « cum Deo ambulavit » (Gn 6,9). Haec orationis qualitas in vitam ducitur a iustorum multitudine in omnibus religionibus. Deus, in Suo indefectibili Foedere cum omnibus animabus viventibus, Cf Gn 9,8-16. homines semper vocat ut Eum orent. Sed praecipue inde a nostro patre Abraham in Vetere Testamento oratio revelatur.

Promissio et oratio fidei

Abraham, statim ac Deus eum vocat, proficiscitur « sicut praeceperat ei Dominus » (Gn 12,4): eius cor est plene « verbo subiectum », oboedit. Auscultatio cordis, quod se secundum Deum determinat, orationi est essentialis, verba ei sunt relativa. Sed oratio Abrahae imprimis exprimitur actibus: silentii homo, singulis stationibus, Domino construit altare. Solummodo serius eius prima verbalis apparet oratio: tecta lamentatio quae Deo Eius commemorat promissiones quae non videntur effici. Cf Gn 15,2-3. Sic, inde ab initio, quaedam apparet ratio dramatis orationis: probatio fidei in Dei fidelitatem.

Patriarcha, cum Deo credidisset, Cf Gn 15,6. coram Eo ambulans et in Foedere cum Eo, Cf Gn 17,1-2. paratus est ut suum arcanum accipiat Hospitem sub tentorium suum: haec est mira in Mambre hospitalitas, praeludium Annuntiationis veri Filii Promissionis. Cf Gn 18,1-15; Lc 1,26-38. Exinde cor Abrahae, cum Deus ei Suum crediderit consilium, compassioni Domini sui erga homines conformatur et audet pro illis intercedere cum audaci fiducia. Cf Gn 18,16-33.

Tamquam ultima purificatio fidei eius, petitur ab eo « qui susceperat promissiones » (Heb 11,17), ut sacrificet filium quem Deus ei donaverat. Eius fides non infirmatur: « Deus providebit Sibi victimam holocausti » (Gn 22,8), propterea quod ipse est « arbitratus quia et a mortuis suscitare potens est Deus » (Heb 11,19). Sic credentium pater conformatus est similitudini Patris qui Suo proprio Filio non parcet, sed pro nobis omnibus tradet Illum. Cf Rom 8,32. Oratio hominem ad similitudinem restaurat Dei et participem efficit potentiae amoris Dei qui multitudinem salvat. Cf Rom 4,16-21.

Deus Suam Promissionem renovat Iacob, duodecim tribuum Israel patri. Cf Gn 28,10-22. Priusquam fratrem Esau aggrediatur suum, tota nocte, luctatur cum « quodam » arcano, qui nomen suum recusat revelare, sed qui ei benedicit antequam eum relinquat ad auroram. Spiritualis traditio Ecclesiae in hac narratione symbolum perspexit orationis tamquam dimicationis fidei et victoriae perseverantiae. Cf Gn 32,25-31; Lc 18,1-8.

Moyses et oratio mediatoris

Cum Promissio impleri incipit (Paschate, Exodo, Legis dono et Foederis conclusione), Moysis oratio est figura commovens orationis intercessionis quae perficietur in Eo qui est « unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus » (1 Tim 2,5).

Etiam hic, Deus venit prior. Moysen vocat de medio rubi ardentis. Cf Ex 3,1-10. Hic eventus, in traditione spirituali Iudaica et christiana, inter primordiales permanebit figuras orationis. Re vera, si « Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob » Moysen servum Suum vocat, Ipse est Deus vivus qui hominum vult vitam. Se revelat ut illos salvet, sed non Ipse prorsus solus neque illis invitis: Ipse Moysen vocat ad illum mittendum, ad illum Suae sociandum compassioni, Suae salutis operi. Quasi imploratio divina in hac inest missione et Moyses, post longam contentionem, suam voluntatem ad illam accommodabit Dei Salvatoris. Sed in hoc dialogo, in quo Deus Se committit, Moyses etiam orare discit: ipse se substrahit, obiicit, praesertim interrogat, et in responsione ad eius interrogationem Dominus ei Suum ineffabile concredit Nomen quod in Suis revelabitur magnalibus.

« Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum » (Ex 33,11). Moysis oratio typus est orationis contemplativae, propter quam servus Dei suae missioni est fidelis. Moyses saepe et longe cum Domino « conversatur », montem scandens ad Eum auscultandum et implorandum, descendens ad populum ut ei verba Dei sui repetat eumque ducat. « In omni domo mea fidelissimus est! Ore enim ad os loquor ei, et palam » (Nm 12,7-8), « erat enim Moyses vir humillimus super omnes homines, qui morabantur in terra » (Nm 12,3).

In hac intimitate cum Deo fideli, lento ad iram et amoris pleno, Cf Ex 34,6. Moyses vim hausit et tenacitatem suae intercessionis. Non pro se orat, sed pro populo quem Deus Sibi acquisivit. Iam in proelio contra Amalec Cf Ex 17,8-13. vel ad obtinendam sanationem Mariae, Cf Nm 12,13-14. Moyses intercedit. Sed praesertim post populi apostasiam « stetit in confractione » in conspectu Dei (Ps 106,23) ad populum salvandum. Cf Ex 32,1–34,9. Eius orationis argumenta (intercessio est etiam arcana dimicatio) audaciam inspirabunt magnorum orantium populi Iudaici, sicut etiam Ecclesiae: Deus amor est, iustus igitur est et fidelis; Ipse Sibi contradicere nequit, mirabilium Suorum debet recordari, de Eius agitur gloria, hunc nequit derelinquere populum qui Eius fert Nomen.

David et oratio regis

Oratio populi Dei sub umbra dilatabitur tabernaculi Dei, Foederis Arcae et posterius Templi. Imprimis populi duces — Pastores et Prophetae — eum docebunt orare. Puer Samuel a matre sua utique didicit quomodo « ante Dominum sisteret » Cf 1 Sam 1,9-18. et ab Heli sacerdote quomodo Eius auscultaret verbum: « Loquere, Domine, quia audit servus Tuus » (1 Sam 3,9-10). Posterius ipse etiam intercessionis cognoscet valorem et momentum: « Absit a me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro vobis et docere vos viam bonam et rectam » (1 Sam 12,23).

David est per excellentiam rex « secundum cor Dei », pastor qui pro populo orat suo et in eius nomine, ille cuius submissio voluntati Dei, laus et poenitentia exemplar erunt orationis populi. Oratio eius, sicut Dei uncti, est fidelis adhaesio Promissioni divinae, Cf 2 Sam 7,18-29. fiducia amans et gaudens in Eum qui solus est Rex et Dominus. In psalmis, David, a Spiritu Sancto inspiratus, primus est Propheta Iudaicae et christianae orationis. Oratio Christi, veri Messiae et Filii David, huius orationis sensum revelabit et adimplebit.

Templum Ierusalem, orationis domus, quam David struere volebat, Salomonis, filii eius, erit opera. Oratio Dedicationis Templi Cf 1 Reg 8,10-61. in Promissione nititur Dei et in Eius Foedere, in actuosa Eius Nominis in medio Eius populi praesentia et in memoria magnalium Exodi. Rex tunc manus elevat in coelum et Dominum pro se precatur, pro toto populo, pro generationibus venturis, pro peccatorum eorum remissione et eorum quotidianis necessitatibus, ut omnes sciant nationes, Eum esse solum Deum et cor Eius populi ad Eum plene pertinere.

Elias, Prophetae et conversio cordis

Templum pro populo Dei locus esse debebat eius ad orationem educationis: peregrinationes, festa, sacrificia, oblatio vespertina, incensum, panes « propositionis », omnia haec sanctitatis et gloriae Dei Altissimi et omnino Propinqui signa, vocationes erant et orationis viae. Sed ritualismus populum saepe ad cultum trahebat nimis externum. Fidei educatio et cordis conversio erant necessariae. Haec Prophetarum fuit missio ante et post Exilium.

Elias est Prophetarum pater, e generatione quaerentium Eum, quaerentium faciem Eius. Cf Ps 24,6. Eius nomen, « Dominus est Deus meus », clamorem annuntiat populi respondentem eius orationi super monte Carmelo. Cf 1 Reg 18,39. Iacobus nos ad eum remittit, ut nos ad orationem stimulet: « Multum enim valet deprecatio iusti operans » (Iac 5,16). Cf Iac 5,16-18.

Postquam misericordiam didicit in recessu suo ad torrentem Charith, viduam Sareptae in verbum Dei docet fidem, quam sua instante confirmat oratione: Deus efficit ut filius viduae redeat in vitam. Cf 1 Reg 17,7-24. Tempore sacrificii super monte Carmelo, probationis definitivae pro fide populi Dei, ad eius supplicationem, ignis Domini holocaustum consumit, « cum [...] iam tempus esset, ut offerretur sacrificium » vespertinum: « Exaudi me, Domine, exaudi me » (1 Reg 18,37), eadem Eliae sunt verba quae liturgiae orientales in Epiclesi eucharistica iterum adhibent. Cf 1 Reg 18,20-39. Denique, Elias, viam deserti iterum faciens ad locum ubi Deus vivus et verus populo Suo est revelatus, se colligit, sicut Moyses, « in spelunca » donec praesentia Dei « transit » arcana. Cf 1 Reg 19,1-14; Ex 33,19-23. Sed solummodo in Transfigurationis monte develabitur Ille, cuius isti faciem sequebantur: Cf Lc 9,30-35. cognitio gloriae Dei in facie est Christi crucifixi et resuscitati. Cf 2 Cor 4,6.

Prophetae, in « solitudine cum Deo », lumen hauriunt et vim pro sua missione. Eorum oratio fuga mundi infidelis non est, sed verbi Dei auscultatio, quandoque certatio vel lamentatio, semper intercessio quae interventum exspectat et praeparat Dei Salvatoris, Domini historiae. Cf Am 7,2.5; Is 6,5.8.11; Ier 1,6; 15,15-18; 20,7-18.

Psalmi, oratio coetus

A David usque ad Messiae Adventum, Libri Sacri orationis continent textus qui profundius perceptam testantur orationem, pro semetipsis et pro aliis. Cf Esd 9,6-15; Ne 1,4-11; Ion 2,3-10; Tb 3,11-16; Idt 9,2-14. Psalmi paulatim in quinque librorum sunt collectionem coniuncti: Psalmi (seu « Laudes ») opus orationis in Vetere Testamento sunt praestantissimum.

Psalmi nutriunt et exprimunt orationem populi Dei tamquam congregationis, occasione magnorum festorum in Ierusalem et uniuscuiusque sabbati in synagogis. Haec oratio inseparabiliter personalis est et communitaria, ad eos attinet, qui orant, et ad omnes homines; e Terra sancta ascendit et e Dispersionis communitatibus, sed totam amplectitur creationem; eventus salvificos commemorat praeteritos et usque ad consummationem extenditur historiae; promissionum Dei iam adimpletarum memor est et Messiam exspectat qui eas definitive adimplebit. Psalmi, recitati a Christo et adimpleti in Eo, essentiales permanent pro Eius Ecclesiae oratione. Cf Institutio generalis de liturgia Horarum, 100-109: Liturgia Horarum, editio typica, v. 1 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 52-56.

Psalterium liber est in quo Dei verbum oratio fit hominis. In ceteris libris Veteris Testamenti accidit ut « verba [...] opera proclament [a Deo pro hominibus patrata] et mysterium in eis contentum elucident ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 818. In Psalterio, verba Psalmistae exprimunt opera salutis Dei, illa Ei cantando. Idem Spiritus opus inspirat Dei et responsionem hominis. Christus utrumque coniunget. In Eo, psalmi nos orare docere non desinunt.

Multiformes orationis psalmorum expressiones formam simul suscipiunt in liturgia Templi et in corde hominis. Psalmi sive de hymno agitur, de oratione angustiae vel de gratiarum actione, de supplicatione individuali vel communitaria, de regio cantico vel de cantico peregrinationis, de meditatione sapientiali, speculum sunt magnalium Dei in historia populi Eius et condicionum humanarum quas Psalmista experitur in vita. Psalmus imaginem potest reddere eventus praeteriti, sed talis est sobrietatis ut possit in veritate recitari ab hominibus omnis condicionis omnisque temporis.

Quaedam lineamenta psalmos constanter percurrunt: orationis simplicitas et spontaneus motus, desiderium Ipsius Dei per omnia et cum omnibus quae in Eius creatione sunt bona, incommoda condicio credentis qui, in suo amore praeferentiali erga Dominum, in discrimine versatur multitudinis inimicorum et tentationum, et, exspectando quod Deus fidelis est facturus, certus est de Eius amore et Eius committitur voluntati. Oratio psalmorum semper laude movetur et propterea huius collectionis titulus ad id bene correspondet quod eadem nobis tradit: « Laudes ». Cum ipsa pro congregationis cultu sit collecta, efficit ut ad orationem audiamus vocationem et responsionem canamus ad eam: « Hallelu-Ia! » (Alleluia), « Laudate Dominum! ».

« Quid igitur psalmo gratius? Unde pulchre ipse David: "Laudate, inquit, Dominum, quoniam bonus est psalmus; Deo nostro sit iocunda decoraque laudatio". Et vere; psalmus enim benedictio populi est, Dei laus, plebis laudatio, plausus omnium, sermo universorum, vox Ecclesiae, fidei canora confessio... ». Sanctus Ambrosius, Enarrationes in Psalmos, 1, 9: CSEL — Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).

« Oratio est ascensus mentis in Deum: aut eorum quae consentanea sunt postulatio a Deo ». Sanctus Ioannes Damascenus, Expositio fidei, 68 [De fide orthodoxa 3, 24]: PTS — Patristische Texte und Studien (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).

Deus infatigabiliter unamquamque personam ad arcanum orationis vocat occursum cum Eo. Oratio totam historiam salutis comitatur tamquam mutua inter Deum et hominem vocatio.

Abrahae et Iacob oratio tamquam dimicatio praesentatur fidei quae in fidelitatem Dei confidit et quae certa est de victoria perseverantiae promissa.

Moysis oratio incepto respondet Dei vivi pro populi Eius salute. Eadem orationem praefigurat intercessionis unius mediatoris, Christi Iesu.

Oratio populi Dei sub umbra dilatatur tabernaculi Dei, Arcae nempe Foederis et Templi, Pastorum, praesertim regis David, et Prophetarum ductu.

Prophetae ad cordis vocant conversionem et, ardenter, sicut Elias, Dei faciem quaerentes, pro populo intercedunt.

Psalmi opus orationis in Vetere Testamento constituunt praestantissimum. Duo inseparabilia exhibent elementa: personale et communitarium. Ad omnes historiae extenduntur dimensiones, Dei commemorant promissiones iam impletas et Messiae sperant Adventum.

Psalmi, recitati a Christo et adimpleti in Eo, essentiale et permanens orationis Ecclesiae Eius sunt elementum. Ipsi hominibus omnis condicionis omnisque temporis sunt aptati.

2.In Plenitudine Temporis

Orationis drama plene nobis revelatur in Verbo quod caro factum est et quod nobiscum manet. Eius orationem intelligere niti per id quod Eius testes nobis in Evangelio de illa annuntiant, est ad sanctum Dominum Iesum nos accedere sicut ad rubum ardentem: Ipsum imprimis in oratione contemplari, deinde auscultare quomodo Ille nos orare doceat, ad cognoscendum, denique, quomodo Ille nostram exaudiat orationem.

Iesus orat

Filius Dei, Filius Virginis effectus, secundum Suum hominis cor, orare etiam didicit. Orationis formulas discit a matre Sua quae « magna » Omnipotentis conservabat omnia et in corde meditabatur suo. Cf Lc 1,49; 2,19.51. Ipse verbis orat et rhythmis orationis populi Sui, in synagoga Nazareth et in Templo. Sed Eius oratio ex secretiore oritur fonte, sicut Ipse id, aetate duodecim annorum, praesentire sinit: « In his, quae Patris mei sunt, oportet me esse » (Lc 2,49). Hic revelari incipit novitas orationis in temporum plenitudine: filialis oratio, quam Pater e filiis exspectabat Suis, denique ducetur in vitam ab Ipso Filio unico in Eius humanitate cum hominibus et pro hominibus.

Evangelium secundum sanctum Lucam actionem effert Spiritus Sancti et sensum orationis in Christi ministerio. Iesus orat ante missionis Suae definitiva momenta: priusquam Pater de Eo testimonium praebeat in Eius Baptismo Cf Lc 3,21. atque in Eius Transfiguratione, Cf Lc 9,28. et priusquam per Suam passionem consilium amoris Patris adimpleat. Cf Lc 22,41-44. Orat etiam ante momenta definitiva quae Apostolorum Eius devincient missionem: antequam Duodecim eligat et vocet, Cf Lc 6,12. antequam Petrus Eum tamquam « Christum Dei » confiteatur Cf Lc 9,18-20. atque ne principis Apostolorum fides deficiat in tentatione. Cf Lc 22,32. Iesu oratio ante salutis eventus, quos Pater ab Eo petit adimplendos, humilis et confidens est deditio Eius humanae voluntatis in voluntatem Patris amore plenam.

« Cum esset [Iesus] in loco quodam orans, ut cessavit, dixit unus e discipulis Eius ad Eum: "Domine, doce nos orare" » (Lc 11,1). Nonne Christi discipulus, suum Magistrum prius contemplans orantem, cupit orare? Tunc potest id discere ab orationis Magistro. Contemplantes et auscultantes Filium, filii discunt Patrem orare.

Iesus saepe in solitudinem discedit, in montem, potissimum noctu, ad orandum. Cf Mc 1,35; 6,46; Lc 5,16. In oratione Sua homines portat, propterea quod Ipse humanitatem in Sua utique sumit Incarnatione, eosque Patri offert Se Ipsum offerendo. Ipse, Verbum quod « carnem assumpsit », in Sua oratione humana totum id participat quod « fratres Eius » Cf Heb 2,12. experiuntur in vita; eorum compatitur infirmitatibus ut eos ab illis liberet. Cf Heb 2,15; 4,15. Ad hoc Pater Eum misit. Eius verba Eiusque opera tunc apparent tamquam visibilis manifestatio Eius orationis « in abscondito ».

Evangelistae duas Christi, perdurante Eius ministerio, orationes retinuerunt explicitiores. Utraque autem earum incipit gratiarum actione. In priore, Cf Mt 11,25-27 et Lc 10,21-22. Iesus Patrem confitetur, Eum agnoscit Eique benedicit quia Ipse Regni mysteria illis abscondit qui se sapientes putabant atque ea prorsus « parvulis » revelavit (pauperibus beatitudinum). Eius commotio « Ita, Pater! » intimum exprimit Eius cordis, Eius adhaesionis « beneplacito » Patris, quasi echo illius « Fiat » Matris Eius in Ipsius conceptione et quasi prolusio illius quem Ipse Patri in Sua dicet agonia. Tota Iesu oratio in hac amore plena est adhaesione Eius cordis humani « mysterio voluntatis » Patris. Cf Eph 1,9.

Altera oratio a sancto Ioanne refertur Cf Io 11,41-42. ante Lazari resurrectionem. Gratiarum actio eventum praecedit: « Pater, gratias ago Tibi quoniam audisti me », quod implicat Patrem Suam petitionem semper exaudire; atque Iesus statim addit: « Ego autem sciebam quia semper me audis », quod implicat Iesum, e parte Sua, constanter petere. Sic Iesu oratio ducta a gratiarum actione nobis revelat quomodo sit petendum: priusquam donetur donum, Iesus Ei adhaeret qui donat quique in donis Suis Se donat. Donator dono largito est pretiosior, Ipse est « Thesaurus » et in Eo est cor Filii Eius; donum donatur « per additionem ». Cf Mt 6,21.33. Iesu « sacerdotalis » oratio Cf Io 17. in Oeconomia salutis locum obtinet singularem. Eadem considerabitur in fine primae sectionis. Ipsa utique semper actualem nostri Summi Sacerdotis revelat orationem atque simul continet quod Ipse nos docet in nostra ad Patrem oratione, quae in secunda explicabitur sectione.

Iesus, cum Hora venit in qua Ipse amoris Patris adimplet consilium, inscrutabilem Suae orationis filialis prospicere sinit profunditatem, non solum priusquam Se libere tradat (« Pater... non mea voluntas, sed Tua »: Lc 22,42), sed usque ad Sua ultima verba in cruce, ubi orare Seseque donare nonnisi unum sunt: « Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt » (Lc 23,34); « Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso » (Lc 23,43); « Mulier, ecce filius tuus. [...] Ecce mater tua » (Io 19,26-27); « Sitio » (Io 19,28); « Deus meus, ut quid dereliquisti me? » (Mc 15,34); Cf Ps 22,2. « Consummatum est » (Io 19,30); « Pater, in manus Tuas commendo spiritum meum » (Lc 23,46), usque ad illam « vocem magnam » qua tradens spiritum exspiravit. Cf Mc 15,37; Io 19,30.

Omnes angustiae humanitatis omnium temporum, servae peccati et mortis, omnes petitiones et intercessiones historiae salutis in hoc Verbi incarnati colliguntur clamore. Ecce Pater illas accipit et, ultra omnem spem, illas exaudit Suum resuscitans Filium. Sic drama orationis in creationis et salutis Oeconomia adimpletur et consummatur. Psalterium nobis clavem huius dramatis praebet in Christo. In hodie Resurrectionis, Pater dicit: « Filius meus est tu; ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae » (Ps 2,7-8). Cf Act 13,33.

Epistula ad Hebraeos locutionibus exprimit dramaticis quomodo Iesu oratio victoriam operetur salutis: « Qui in diebus carnis Suae, preces supplicationesque ad Eum, qui possit salvum Illum a morte facere, cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro Sua reverentia, et quidem cum esset Filius, didicit ex his quae passus est, oboedientiam; et, consummatus, factus est omnibus oboedientibus Sibi auctor salutis aeternae » (Heb 5,7-9).

Iesus orare docet

Cum Iesus orat, nos iam orare docet. Theologalis via nostrae orationis oratio Eius est ad Eius Patrem. Sed Evangelium explicitam Iesu doctrinam nobis tradit de oratione. Tamquam paedagogus, nos ibi assumit, ubi sumus, et modo progressivo nos ad Patrem ducit. Iesus, Se dirigens ad turbas quae Eum sequuntur, ab illo procedit quod eaedem iam de oratione secundum Vetus noscunt Foedus et eas ad Regni venientis aperit novitatem. Deinde illis hanc novitatem revelat parabolis. Denique discipulis, qui orationis in Eius Ecclesia esse debebunt paedagogi, aperte de Patre loquetur et de Spiritu Sancto.

Inde a sermone montano, Iesus de cordis conversione insistit: de reconciliatione cum fratre priusquam oblatio super altare praesentetur, Cf Mt 5,23-24. de amore inimicorum et oratione pro persequentibus, Cf Mt 5,44-45. de orando Patrem « in abscondito » (Mt 6,6), de non repetendo saepius in multiloquio, Cf Mt 6,7. de parcendo ex imo corde in oratione, Cf Mt 6,14-15. de cordis puritate et Regni inquisitione. Cf Mt 6,21.25.33. Haec conversio tota ad Patrem dirigitur, ipsa filialis est.

Cor, sic ad se convertendum paratum, orare discit in fide. Fides adhaesio Deo est filialis, ultra id quod sentimus et intelligimus. Eadem possibilis est effecta quia Filius dilectus nobis ad Patrem aperit accessum. Ipse a nobis petere potest ut « quaeramus » et « pulsemus », quia Ipse porta est et via. Cf Mt 7,7-11.13-14.

Sicut Iesus Patrem orat et gratias agit antequam Eius recipiat dona, ita nos hanc docet audaciam filialem: « Omnia quaecumque orantes petitis, credite quia iam accepistis » (Mc 11,24). Talis est orationis vis, « omnia possibilia credenti » (Mc 9,23), fide quae non haesitat. Cf Mt 21,21. Quo Iesus tristitia afficitur « propter incredulitatem » Suorum propinquorum (Mc 6,6) et propter modicam fidem Suorum discipulorum, Cf Mt 8,26. eo etiam admiratione capitur coram magna fide centurionis romani Cf Mt 8,10. et mulieris Chananaeae. Cf Mt 15,28.

Fidei oratio non in eo solummodo consistit ut dicatur « Domine, Domine », sed in corde componendo ad faciendam voluntatem Patris. Cf Mt 7,21. Iesus Suos vocat discipulos ut hanc cooperandi cum consilio divino sollicitudinem in oratione ferant. Cf Mt 9,38; Lc 10,2; Io 4,34.

In Iesu « appropinquavit Regnum Dei » (Mc 1,15), Ipse ad conversionem vocat et ad fidem, sed etiam ad vigilantiam. Discipulus in oratione attentus vigilat in Eum qui est et qui venit in memoria Ipsius primi Adventus in humilitate carnis et in spe Ipsius secundi reditus in gloria. Cf Mc 13; Lc 21,34-36. Oratio discipulorum, in communione cum eorum Magistro, est dimicatio, atque in oratione vigilando ingressus in tentationem non fit. Cf Lc 22,40.46.

Tres praecipuae parabolae de oratione nobis a sancto Luca traduntur: Prima, « amicus importunus », Cf Lc 11,5-13. ad instantem invitat orationem: « Pulsate, et aperietur vobis ». Sic oranti Pater de caelo dabit, quidquid ille necessarium habet, et maxime Spiritum Sanctum qui omnia continet dona. Secunda, « vidua importuna », Cf Lc 18,1-8. ut centrum habet unam e qualitatibus orationis: « oportet semper orare et non deficere », cum fidei patientia. « Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? ». Tertia, « Pharisaeus et publicanus », Cf Lc 18,9-14. ad cordis orantis respicit humilitatem: « Deus, propitius esto mihi peccatori ». Ecclesia non desinit hanc orationem facere suam: « Kyrie eleison! ».

Cum mysterium orationis ad Patrem Suis discipulis aperte concredit, eis detegit id quod eorum oratio atque nostra esse debebit, cum Ipse in Sua humanitate glorificata ad Patrem redierit. Nunc novum est « petere in nomine Eius ». Cf Io 14,13. Fides in Eum discipulos in cognitionem Patris introducit, quia Iesus est « Via et Veritas et Vita » (Io 14,6). Fides suum fert fructum in amore: Eius verbum servare, Eius praecepta, cum Ipso manere in Patre qui nos in Ipso diligit usque ad manendum in nobis. In hoc Novo Foedere, certitudo nos in nostris exaudiri petitionibus, super Iesu fundatur orationem. Cf Io 14,13-14.

Immo, cum nostra oratio cum illa Iesu coniungitur, Pater nobis praebet « alium Paraclitum [...], ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis » (Io 14,16-17). Haec orationis eiusque condicionum novitas apparet per discessus salutationem. Cf Io 14,23-26; 15,7.16; 16,13-15.23-27. In Spiritu Sancto, oratio christiana est amoris communio cum Patre, non solum per Christum, sed etiam in Ipso: « Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum » (Io 16,24).

Iesus orationem exaudit

Ad Iesum oratio iam a Iesu est tempore Eius ministerii exaudita per signa quae Eius Mortis Eiusque Resurrectionis anticipant vim: Iesus exaudit fidei orationem, verbis expressam (a leproso; Cf Mc 1,40-41. a Iairo; Cf Mc 5,36. a Chananaea; Cf Mc 7,29. a bono latrone Cf Lc 23,39-43.) vel silentio (a ferentibus paralyticum; Cf Mc 2,5. ab haemorrhoissa quae Eius tangit vestimentum; Cf Mc 5,28. lacrimis et unguento mulieris peccatricis Cf Lc 7,37-38.). Instans caecorum petitio: « Miserere nostri, fili David » (Mt 9,27) vel « Fili David Iesu, miserere mei » (Mc 10,47) iterum in traditione sumitur Orationis ad Iesum: « Iesu, Christe, Fili Dei, Domine, miserere mei, peccatoris! ». Aegritudines sanando vel peccata remittendo, Iesus semper respondet orationi quae Eum cum fide deprecatur: « Vade in pace; fides tua te salvum fecit! ».

Sanctus Augustinus tres orationis Iesu dimensiones mirabiliter compendiat: « Orat pro nobis, ut Sacerdos noster; orat in nobis, ut Caput nostrum; oratur a nobis, ut Deus noster. Agnoscamus ergo et in Illo voces nostras, et voces Eius in nobis ». Sanctus Augustinus, Enarratio in Psalmum 85, 1: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)); cf Institutio generalis de liturgia Horarum, 7: Liturgia Horarum, editio typica, v. 1 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 24.

Oratio Virginis Mariae

Oratio Mariae nobis in aurora revelatur plenitudinis temporum. Ante Incarnationem Filii Dei et ante effusionem Spiritus Sancti, eius oratio, modo singulari, Patris consilio benevolenti cooperatur, in Annuntiatione pro Christi conceptione, Cf Lc 1,38. in Pentecoste pro formatione Ecclesiae, corporis Christi. Cf Act 1,14. Donum Dei, in fide Eius humilis ancillae invenit acceptionem quam Ipse a temporum initio exspectabat. Illa, quam Omnipotens « gratia plenam » effecit, respondet totali sui ipsius oblatione: « Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum ». « Fiat » christiana est oratio: esse totaliter Eius quia Ipse totaliter noster est.

Evangelium nobis revelat quomodo Maria orat et intercedit in fide: in Cana, Cf Io 2,1-12. Mater Iesu orat Filium pro necessitatibus convivii nuptiarum, signi alius Convivii, illius nuptiarum Agni qui petitioni Ecclesiae, Sponsae Suae, Suum corpus Suumque donat sanguinem. In Novi Foederis hora, iuxta crucem, Cf Io 19,25-27. exauditur Maria, tamquam Mulier, Nova Eva, vera « Mater viventium ».

Hac de causa, Mariae canticum, Cf Lc 1,46-55. « Magnificat » latinum, Megalynárion Byzantinum, simul est canticum Matris Dei et illud Ecclesiae, canticum Filiae Sion et novi populi Dei, canticum actionis gratiarum ob plenitudinem gratiarum in Oeconomia salutis diffusarum, canticum « pauperum » quorum spes impleta est per adimpletionem promissionum factarum nostris patribus « Abraham et semini eius in saecula ».

In Novo Testamento, perfectum orationis exemplar in filiali Iesu residet oratione. Effecta saepe in solitudine, in abscondito, Iesu oratio plenam amore implicat adhaesionem voluntati Patris usque ad crucem et absolutam fiduciam ut exaudiatur.

Iesus in Sua doctrina discipulos Suos docet orare corde purificato, fide viva et perseveranti, audacia filiali. Illos ad vigilantiam vocat atque invitat ut suas petitiones Deo in Eius praesentent nomine. Ipse Iesus Christus orationes exaudit quae Ei diriguntur.

Virginis Mariae oratio, in eius « Fiat » et in eius Magnificat, generosa insignitur sui ipsius totali oblatione in fide.

3.In Tempore Ecclesiae

Pentecostes die, Spiritus Promissionis effusus est in discipulos qui « erant omnes pariter in eodem loco » (Act 2,1), Eum exspectantes « omnes [...] perseverantes unanimiter in oratione » (Act 1,14). Spiritus qui docet Ecclesiam eique omnia suggerit quae Iesus dixit, Cf Io 14,26. eam etiam ad orationis vitam est formaturus.

In prima Hierosolymitana communitate, credentes « erant [...] perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus » (Act 2,42). Colligatio characteristica est orationis Ecclesiae: fundata in fide apostolica et consignata caritate, ipsa in Eucharistia nutritur.

Hae orationes illae sunt imprimis quas fideles audiunt et legunt in Scripturis, sed eas ad praesentia accommodant, illas praesertim psalmorum, ab earum adimpletione in Christo Cf Lc 24,27.44. procedentes. Spiritus Sanctus, qui sic Christum Eius Ecclesiae commemorat oranti, illam etiam deducit in omnem veritatem novasque suscitat formulas quae inscrutabile Christi expriment mysterium, quod in vita, in sacramentis et in Eius Ecclesiae missione operatur. Hae formulae in magnis traditionibus liturgicis et spiritualibus explicabuntur. Orationis formae, quales Scripturae apostolicae revelant canonicae, normativae permanebunt pro oratione christiana.

I.Benedictio et adoratio

Benedictio imum orationis christianae exprimit motum: eadem Dei et hominis est occursus; in ea Dei donum et hominis acceptio sese vocant seseque coniungunt. Benedictionis oratio est hominis responsum donis Dei: quia Deus benedicit, potest cor hominis retribuendo benedicere Ei qui omnis benedictionis est fons.

Duae formae fundamentales hunc exprimunt motum: tum benedictio ascendit a Spiritu Sancto ducta per Christum ad Patrem (benedicimus Ei quippe qui nobis benedixit); Cf Eph 1,3-14; 2 Cor 1,3-7; 1 Pe 1,3-9. tum gratiam supplicat Spiritus Sancti qui per Christum a Patre descendit (Ipse nobis benedicit). Cf 2 Cor 13,13; Rom 15,5-6.13; Eph 6,23-24.

Adoratio est prima habitudo hominis qui se creaturam coram Creatore agnoscit suo. Magnitudinem extollit Domini qui nos fecit Cf Ps 95,1-6. et omnipotentiam Salvatoris qui nos a malo liberat. Eadem est spiritus prosternatio coram « Rege gloriae » Cf Ps 24,9-10. et silentium obsequiosum coram Deo qui « semper [...] maior est ». Sanctus Augustinus, Enarratio in Psalmum 62, 16: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)). Adoratio Dei ter Sancti et sublimiter amabilis confundit humilitate atque securitatem supplicationibus nostris praebet.

II.Oratio petitionis

Supplicationis lexicon in Novo Testamento dives est in coloris diversitate: petere, expostulare, instanter appellare, invocare, clamare, conclamare et etiam « in oratione concertare ». Cf Rom 15,30; Col 4,12. Sed forma frequentissima, quippe quae maxime spontanea, est petitio. Per petitionis orationem conscientiam patefacimus nostrae relationis cum Deo: ut creaturae, nostra non sumus origo, neque adversitatum domini, neque noster ultimus finis, sed etiam ut peccatores, scimus, utpote christiani, nos a Patre nostro averti. Petitio est iam quidam ad Eum reditus.

Novum Testamentum fere non continet orationes lamentationum quae in Vetere Testamento frequentes erant. Iam in Christo resuscitato, Ecclesiae oratio fertur spe, etiamsi adhuc in exspectatione simus et quotidie convertere nos oporteat. Petitio christiana ab alia oritur profunditate, ab illa quam sanctus Paulus appellat gemitum: est ille creaturae quae « congemiscit et comparturit » (Rom 8,22), est etiam noster qui exspectat « redemptionem corporis nostri. Spe enim salvi facti sumus » (Rom 8,23-24), sunt denique gemitus inenarrabiles Ipsius Spiritus Sancti qui « adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus » (Rom 8,26).

Veniae petitio primus est orationis petitionis motus (cf publicanus: « Deus, propitius esto mihi peccatori », Lc 18,13). Ipsa est orationi iustae et purae praevia. Fidens humilitas nos in lumen remittit communionis cum Patre et Eius Filio Iesu Christo et ad invicem: Cf 1 Io 1,7–2,2. tunc « quodcumque petierimus, accipimus ab Eo » (1 Io 3,22). Veniae petitio praevia est liturgiae eucharisticae, sicut etiam orationi personali.

Petitio christiana habet, ut centrum, optatum et quaesitionem Regni quod venit, secundum Iesu doctrinam. Cf Mt 6,10.33; Lc 11,2.13. Hierarchia in petitionibus habetur: imprimis Regnum, deinde quod necessarium est ad illud accipiendum et ad cooperandum Adventui eius. Haec cum Christi et Spiritus Sancti missione cooperatio, quae nunc est illa Ecclesiae, obiectum est orationis communitatis apostolicae. Cf Act 6,6; 13,3. Oratio Pauli, apostoli per excellentiam, nobis revelat quomodo divina omnium Ecclesiarum sollicitudo orationem christianam debeat animare. Cf Rom 10,1; Eph 1,16-23; Phil 1,9-11; Col 1,3-6; 4,3-4.12. Oratione, omnis baptizatus adlaborat ad Regni Adventum.

Cum Dei amor salutaris sic participatur, intelligitur omnem necessitatem obiectum petitionis effici posse. Christus qui omnia assumpsit, ut omnia redimeret, glorificatur petitionibus quas Patri in Eius offerimus Nomine. Cf Io 14,13. Hac securitate, Iacobus Cf Iac 1,5-8. et Paulus nos hortantur ad orandum in omni occasione. Cf Eph 5,20; Phil 4,6-7; Col 3,16-17; 1 Thess 5,17-18.

III.Oratio intercessionis

Intercessio oratio est petitionis quae nos orationi Iesu prope conformat. Ipse unus est intercessor apud Patrem pro omnibus hominibus, peculiariter pro peccatoribus. Cf Rom 8,34; 1 Io 2,1; 1 Tim 2,5-8. Ipse « salvare in perpetuum potest accedentes per Semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro eis » (Heb 7,25). Ipse Spiritus Sanctus « interpellat [...], quia secundum Deum postulat pro sanctis » (Rom 8,26-27).

Intercedere, petere pro aliis, proprium est, inde ab Abraham, cordis misericordiae Dei conformati. In Ecclesiae tempore, intercessio christiana illam Christi participat: expressio est communionis sanctorum. In intercessione, qui orat, non considerat « quae sua sunt, [...] sed et ea, quae aliorum » (Phil 2,4) usque ad orandum pro eis qui illi malum faciunt. Cf Sanctus Stephanus pro suis orans tortoribus sicut Iesus: cf Act 7,60; Lc 23,28.34.

Priores christianae communitates intense secundum hanc partitionis vixerunt formam. Cf Act 12,5; 20,36; 21,5; 2 Cor 9,14. Apostolus Paulus eas hoc modo suum Evangelii ministerium participare facit, Cf Eph 6,18-20; Col 4,3-4; 1 Thess 5,25. sed etiam pro eis intercedit. Cf 2 Thess 1,11; Col 1,3; Phil 1,3-4. Christianorum intercessio limites non agnoscit: « pro omnibus hominibus, pro [...] omnibus, qui in sublimitate sunt » (1 Tim 2,1), pro persecutoribus, Cf Rom 12,14. pro salute illorum qui Evangelium reiiciunt. Cf Rom 10,1.

IV.Oratio actionis gratiarum

Gratiarum actio orationem insignit Ecclesiae, quae, Eucharistiam celebrans, id manifestat idque magis efficitur quod ipsa est. Revera, in salutis opere, Christus creaturam liberat a peccato et a morte ad illam iterum consecrandam et ad efficiendum ut ad Patrem redeat ad Eius gloriam. Actio gratiarum membrorum Christi illam participat eorum Capitis.

Sicut in oratione petitionis, quilibet eventus et quaelibet necessitas possunt oblatio actionis gratiarum effici. Epistulae sancti Pauli saepe incipiunt et concluduntur actione gratiarum, et Dominus Iesus semper est praesens in illa. « In omnibus gratias agite; haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu erga vos » (1 Thess 5,18). « Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione » (Col 4,2).

V.Laudis oratio

Laus forma est orationis quae omnino immediate agnoscit Deum esse Deum. Ipsa Ei canit propter Se Ipsum, Ei gloriam reddit, non ob id quod facit, sed quia IPSE EST. Beatitudinem participat purorum cordium quae Eum in fide diligunt, priusquam Eum in gloria videant. Per eam, Spiritus cum nostro coniungitur spiritu ut testetur nos filios esse Dei, Cf Rom 8,16. testimonium reddit uni Filio, in quo adoptati sumus et per quem Patrem glorificamus. Laus alias orationis formas componit et eas ducit ad Eum qui earum fons est atque terminus: « Unus Deus Pater, ex quo omnia et nos in Illum » (1 Cor 8,6).

Sanctus Lucas in suo evangelio saepe coram mirabilibus Christi commemorat admirationem et laudem, eas etiam effert propter Spiritus Sancti actiones, quae sunt Actus Apostolorum: communitatis Hierosolymitanae, Cf Act 2,47. claudi a Petro et Ioanne sanati, Cf Act 3,9. turbae quae Deum propterea glorificat, Cf Act 4,21. gentilium Pisidiae qui « gaudebant et glorificabant verbum Domini » (Act 13,48).

« Loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino » (Eph 5,19). Cf Col 3,16. Sicut Novi Testamenti inspirati scriptores, primae communitates christianae librum relegunt Psalmorum in eis Christi canentes mysterium. In novitate Spiritus, hymnos etiam componunt et cantica ab eventu, procedentes inaudito quem Deus in Filio adimplevit Suo: Eius Incarnationem, Eius Mortem de morte victricem, Eius Resurrectionem Eiusque Ascensionem ad dexteram Suam. Cf Phil 2,6-11; Col 1,15-20; Eph 5,14; 1 Tim 3,16; 6,15-16; 2 Tim 2,11-13. Ab his « mirabilibus » totius Oeconomiae salutis doxologia ascendit, Dei laus. Cf Eph 1,3-14; 3,20-21; Rom 16,25-27; Ids 24-25.

Revelatio eorum « quae oportet fieri cito », Apocalypsis, canticis fertur liturgiae caelestis, Cf Apc 4,8-11; 5,9-14; 7,10-12. sed etiam intercessione « testium » (martyrum). Cf Apc 6,10. Prophetae et sancti, omnes qui in terra propter Iesu testimonium interfecti sunt, Cf Apc 18,24. turba immensa eorum qui de magna venerunt tribulatione et nos praecesserunt in Regno, laudem canunt gloriae Illius qui sedet super Thronum et Agni. Cf Apc 19,1-8. In communione cum eis, Ecclesia terrestris etiam haec canit cantica, in fide et tribulatione. In petitione et intercessione, fides sperat contra omnem spem et gratias agit Patri luminum a quo omne donum perfectum descendit. Cf Iac 1,17. Sic fides est pura laus.

Eucharistia omnes orationis continet et exprimit formas: eadem est « oblatio munda » totius corporis Christi in gloriam Nominis Eius; Cf Mal 1,11. eadem, secundum Orientis et Occidentis traditiones, est « sacrificium laudis ».

Spiritus Sanctus qui docet Ecclesiam eique omnia suggerit quae Iesus dixit, eam etiam ad orationis vitam educat, suscitans expressiones quae renovantur intra formas permanentes: benedictionem, petitionem, intercessionem, gratiarum actionem et laudem.

Quia Deus ei benedicit, potest cor hominis retribuendo benedicere Illi qui omnis benedictionis est fons.

Oratio petitionis habet, ut obiectum, veniam, Regni quaesitionem, sicut etiam omnem veram necessitatem.

Intercessionis oratio in petitione consistit pro aliis. Limites non cognoscit et usque ad inimicos extenditur.

Quodlibet gaudium et quilibet dolor, quilibet eventus et quaelibet necessitas possunt materiam esse actionis gratiarum, quae illam Christi participans, totam implere debet vitam: « In omnibus gratias agite » (1 Thess 5,18).

Oratio laudis, prorsus gratuita, fertur in Deum; Ei canit propter Se Ipsum, Eidem gloriam reddit, non ob id quod Ipse facit, sed quia IPSE EST.

Oratio ad ortum spontaneum interioris impulsus non reducitur: ad orandum, oportet id velle. Scire non sufficit quod Scriptura de oratione revelat: discere oportet etiam orare. Nunc vero, Spiritus Sanctus, per transmissionem vivam (sanctam Traditionem), Dei filios in credenti et oranti Ecclesia Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 8: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 821. orare docet.

Orationis christianae traditio quaedam e formis est incrementi Traditionis fidei, praesertim contemplatione et studio credentium qui eventus et verba Oeconomiae salutis in corde conservant suo, atque profunda penetratione realitatum spiritualium quas experiuntur. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 8: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 821.

1.Ad Orationis Fontes

Spiritus Sanctus est « aqua viva » quae, in corde orantis, « salit in vitam aeternam ». Cf Io 4,14. Idem nos docet eam accipere in ipso fonte: Christo. In vita autem christiana, fontis habentur canales, in quibus Christus nos exspectat ut nos Spiritu Sancto adaquet:

Verbum Dei

Ecclesia « christifideles omnes [...] vehementer peculiariterque exhortatur, ut frequenti divinarum Scripturarum lectione "eminentem scientiam Iesu Christi" (Phil 3,8) ediscant [...]. Meminerint autem orationem concomitari debere sacrae Scripturae lectionem, ut fiat colloquium inter Deum et hominem; nam "Illum alloquimur, cum oramus; Illum audimus, cum divina legimus oracula" ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 25: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 829; cf Sanctus Ambrosius, De officiis ministrorum, 1, 88: ed. N. Testard (Paris 1984) p. 138 (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).

Patres spirituales, paraphrasi Mt 7,7 interpretantes, sic cordis a Verbo Dei in oratione enutriti compendiant dispositiones: « Quaerite legendo, et invenietis meditando: pulsate orando, et aperietur vobis contemplando ». Guigo II Cartusiensis, Scala claustralium, 2, 2: PL — Patrologia latina (J.P. Migne). Haec tamen verba non accipiuntur in textu editionis criticae SC — Sources chrétiennes; vide ibi apparatum criticum.

Liturgia Ecclesiae

Missio Christi et Spiritus Sancti, qui, in sacramentali Ecclesiae liturgia, salutis mysterium annuntiat, efficit actuale et communicat, in corde prosequitur oranti. Patres spirituales quandoque cor altari comparant. Oratio liturgiam reddit interiorem et sibi propriam, eius perdurante celebratione et post eius celebrationem. Oratio, etiam cum in vitam ducitur « in abscondito » (Mt 6,6), semper est Ecclesiae oratio, eadem communio est cum Sanctissima Trinitate. Cf Institutio generalis de liturgia Horarum, 9: Liturgia Horarum, editio typica, v. 1 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 25.

Virtutes theologales

Ingressus fit in orationem sicut in liturgiam: per portam angustam fidei. Vultum Domini, per Eius praesentiae signa, quaerimus et exoptamus, Eius verbum audire volumus et custodire.

Spiritus Sanctus, qui nos liturgiam celebrare docet in exspectatione reditus Christi, nos instituit ut in spe oremus. Vicissim, oratio Ecclesiae et oratio personalis nostram alunt spem. Psalmi omnino peculiariter, suo sermone concreto et vario, nos docent in Deo spem nostram defigere: « Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi » (Ps 40,2). « Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo, ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti » (Rom 15,13).

« Spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis » (Rom 5,5). Oratio, formata a vita liturgica, omnia haurit in amore quo in Christo diligimur et qui nobis concedit ut Eidem respondeamus diligendo sicut nos Ipse dilexit. Amor unus est orationis fons: qui ab eo haurit, orationis culmen attingit:

« Ego Te diligo, Deus meus, et meum unicum desiderium est Te usque ad extremum vitae meae halitum diligere. Te diligo, Deus infinite amabilis, et malo mori Te diligendo, quam vivere quin Te diligam. Te diligo, Domine, et sola gratia, quam a Te postulo, est Te aeterne diligere. [...] Deus meus, etsi lingua mea singulis momentis nequit dicere, me Te amare, volo ut cor meum Tibi id repetat quoties respiro ». Sanctus Ioannes Maria Vianney, Oratio, apud B. Nodet, Le Curé d'Ars. Sa pensée-son coeur (Le Puy 1966) p. 45.

« Hodie »

Quibusdam momentis orare discimus Domini Verbum audiendo et Eius Paschale participando mysterium, sed semper, in uniuscuiusque diei eventibus, Eius Spiritus nobis offertur qui efficiat ut oriatur oratio. Iesu doctrina de oratione ad nostrum Patrem in eadem habetur linea ac illa de providentia: Cf Mt 6,11.34. tempus in manibus est Patris; in praesenti Illum invenimus, neque heri neque cras, sed hodie: « Utinam hodie vocem Eius audiatis: Nolite obdurare corda vestra » (Ps 95,8).

In uniuscuiusque diei et uniuscuiusque momenti eventibus orare unum est ex Regni secretis quae revelata sunt « parvulis », Christi servis, pauperibus beatitudinum. Iustum et bonum est orare ut Adventus Regni iustitiae et pacis influxum exerceat in historiae progressu, sed magni momenti etiam est massam humilium quotidianarum condicionum oratione subigere. Omnes orationis formae illud possunt esse fermentum cui Dominus Regnum comparavit. Cf Lc 13,20-21.

Per viventem transmissionem, per Traditionem, Spiritus Sanctus filios Dei, in Ecclesia, docet orare.

Dei Verbum, Ecclesiae liturgia, fidei, spei et caritatis virtutes fontes sunt orationis.

2.Orationis Via

In orationis viventi traditione, unaquaeque Ecclesia suis fidelibus, secundum historicum, socialem et culturalem contextum, eorum orationis proponit sermonem: verba, melodias, gestus, iconographiam. Ad Magisterium pertinet Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 10: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 822. harum orationis viarum discernere fidelitatem ad fidei apostolicae Traditionem, atque Pastorum et catechistarum est explicare earum sensum, qui semper ad Iesum Christum refertur.

Oratio ad Patrem

Nulla alia orationis christianae est via quam Christus. Sive oratio nostra communitaria est sive personalis, vocalis, vel interior, accessus ad Patrem non habetur nisi « in nomine » Iesu oremus. Sancta Iesu humanitas est igitur via per quam Spiritus Sanctus nos docet Deum orare Patrem nostrum.

Oratio ad Iesum

Ecclesiae oratio, Verbo Dei et celebratione liturgiae nutrita, nos docet Dominum Iesum orare. Etiamsi eadem praesertim ad Patrem dirigatur, in omnibus traditionibus liturgicis formas implicat orationis ad Christum directas. Quidam psalmi, secundum eorum ad praesentes rerum condiciones accommodationem in oratione Ecclesiae, et Novum Testamentum in labiis nostris collocant et in cordibus inscribunt nostris invocationes huius orationis ad Christum: Fili Dei, Verbum Dei, Domine, Salvator, Agnus Dei, Rex, Fili dilecte, Fili Virginis, bone Pastor, Vita nostra, Lumen nostrum, Spes nostra, Resurrectio nostra, hominum Amice...

Sed Nomen, quod totum continet, est illud quod Filius Dei in Sua recipit Incarnatione: IESUS. Nomen divinum nostris humanis labiis est ineffabile, Cf Ex 3,14; 33,19-23. sed Verbum Dei, nostram assumens humanitatem, illud nobis tradit atque illud possumus invocare: « Iesus », « YHWH salvat ». Cf Mt 1,21. Nomen Iesu totum continet: Deum et hominem atque totam creationis et salutis Oeconomiam. « Iesum » orare est Illum invocare, Illum in nobis appellare. Eius Nomen unum est quod continet praesentiam quam significat. Iesus est resuscitatus, et quicumque Eius invocat Nomen, Dei accipit Filium qui eum amavit et Se tradidit pro eo. Cf Rom 10,13; Act 2,21; 3,15-16; Gal 2,20.

Haec fidei invocatio, prorsus simplex, in orationis traditione, pluribus formis in Oriente et in Occidente, est explicata. Formula maxime frequens, a spiritualibus montis Sinai, Syriae et montis Athi tradita, est invocatio: « Iesu, Christe, Fili Dei, Domine, miserere nobis, peccatoribus! ». Ipsa hymnum coniungit christologicum Phil 2,6-11 cum appellatione publicani atque mendicantium lumen. Cf Lc 18,13; Mc 10,46-52. Per eamdem, cor componitur cum miseria hominum et misericordia eorum Salvatoris.

Sancti Nominis Iesu invocatio via est continuae orationis omnium simplicissima. Eadem, corde humiliter attento saepe iterata, « in multiloquio » (Mt 6,7) non dispergitur, sed « Verbum retinet et fructum affert in constantia ». Cf Lc 8,15. Haec est « semper » possibilis, quia occupatio quaedam iuxta aliam non est, sed unica occupatio, illa nempe amandi Deum, quae omnem actionem in Christo Iesu animat et transfigurat.

Ecclesiae oratio cor Iesu veneratur et honorat, sicut Eius sanctissimum invocat Nomen. Verbum Incarnatum Eiusque adorat cor quod amore hominum ob nostra peccata transfigi permisit. Orationi christianae placet viam crucis post Salvatorem sequi. Stationes a Pretorio ad Golgotha atque ad Sepulcrum iter efferunt Iesu qui mundum Sua sancta redemit cruce.

« Veni, Sancte Spiritus »

« Nemo potest dicere: "Dominus Iesus", nisi in Spiritu Sancto » (1 Cor 12,3). Quotiescumque Iesum orare incipimus, Spiritus Sanctus, Sua praevenienti gratia, nos ad viam orationis trahit. Cum Is nos orare doceat, nobis Christum in memoriam revocans, quomodo Eum Ipsum non oremus? Hac de causa, Ecclesia nos invitat singulis diebus Spiritum Sanctum implorare, praesertim initio et fine omnis actionis magni momenti.

« Si enim Spiritus Sanctus adorandus non est, quomodo me deificat per Baptismum? Si autem adorandus, an non venerandus? ». Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio 31 (theologica 5), 28: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).

Traditionalis forma petitionis Spiritus est Patrem per Christum Dominum nostrum invocare ut nobis Spiritum Consolatorem concedat. Cf Lc 11,13. Iesus de hac petitione in Eius nomine tunc praecise instat, cum Ipse donum promittit Spiritus veritatis. Cf Io 14,17; 15,26; 16,13. Sed oratio simplicissima et directissima est etiam traditionalis: « Veni, Sancte Spiritus », et singulae traditiones liturgicae in antiphonis et hymnis eam explicaverunt:

« Veni, Sancte Spiritus, reple Tuorum corda fidelium, et Tui amoris in eis ignem accende ». In sollemnitate Pentecostes, Antiphona ad « Magnificat » in I Vesperis: Liturgia Horarum, editio typica, v. 2 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 798; cf Sollemnitas Pentecostes, Ad Missam in die, Sequentia: Lectionarium, v. 1, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 855-856. « Rex coelestis, Consolator, Spiritus veritatis, ubique praesens et omnia replens, bonorum thesaure et vitae subministrator, veni, habita in nobis, purifica nos ab omni macula et salva animas nostras, Tu qui bonus es! ». Officium Horarum Byzantinum, Vespertinum in die Pentecostes, Sticherum 4: Pentêkostárion (Romae 1884) p. 394.

Spiritus Sanctus, cuius unctio nosmetipsos imbuit totos, interior est orationis christianae Magister. Ipse est artifex viventis traditionis orationis. Utique tot sunt in oratione viae quot orantes, sed Idem Spiritus agit in omnibus et cum omnibus. In Spiritus Sancti communione, oratio christiana est oratio in Ecclesia.

In communione cum sancta Dei Genetrice

In oratione, Spiritus Sanctus nos cum Filii unici coniungit Persona in Eius humanitate glorificata. Per ipsam et in ipsa, nostra oratio filialis cum Matre Iesu communicat in Ecclesia. Cf Act 1,14.

Post consensum Annuntiationi in fide praestitum et sine haesitatione iuxta crucem sustentum, maternitas Mariae exinde extenditur ad eius Filii fratres et sorores adhuc peregrinantes necnon in periculis et angustiis versantes. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 62: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 63. Iesus, unus mediator, est nostrae orationis via; Maria, Mater Eius Materque nostra, omnino translucens Eius imaginem reddit: ipsa « ostendit viam » (Hodêghêtria), eius est « Signum », secundum iconographiam in Oriente et in Occidente traditionalem.

Inde ab hac singulari Mariae cooperatione actioni Spiritus Sancti, Ecclesiae ad sanctam Matrem Dei excoluerunt orationem, eam ad Personam Christi, in Eius mysteriis manifestatam, dirigentes quasi ad centrum. In innumeris hymnis et antiphonis, quibus haec exprimitur oratio, duo motus plerumque alternis vicibus succedunt: alter « magnificat » Dominum propter « magna » quae Suae humili fecit ancillae et, per eam, omnibus hominibus; Cf Lc 1,46-55. alter Matri Iesu supplicationes concredit et laudes filiorum Dei, propterea quod illa nunc cognoscit humanitatem quam in illa Filius Dei ut sponsam Sibi coniunxit.

Hic duplex motus orationis ad Mariam in oratione « Ave Maria » expressionem invenit singularem: « Ave, Maria (Laetare, Maria) ». Gabrielis Angeli salutatio orationem aperit « Ave ». Deus Ipse, per Angelum Suum, Mariam salutat. Oratio nostra audet Mariae salutationem iterum sumere eo intuitu quo Deus Suam humilem respexit ancillam, Cf Lc 1,48. et laetari de gaudio quod Ipse in ea invenit. Cf Soph 3,17. « Gratia plena, Dominus tecum »: Duae sententiae salutationis Angeli sese mutuo illustrant. Maria est gratia plena quia Dominus est cum ea. Gratia, qua ipsa cumulatur, praesentia est Illius qui omnis gratiae est fons. « Laetare [...], filia Ierusalem! [...] Dominus Deus tuus in medio tui » (Soph 3,14.17). Maria, in quam Ipse Dominus venit ut habitet, est ipsamet filia Sion, Foederis Arca, locus in quo Domini gloria commoratur: ipsa est « tabernaculum Dei cum hominibus » (Apc 21,3). « Gratia plena », ipsa est tota donata Ei, qui venit ut in ea habitet, et quem ipsa mundo est datura. « Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui, Iesus ». Post salutationem Angeli, illam Elisabeth nostram facimus. « Repleta [...] Spiritu Sancto » (Lc 1,41), Elisabeth prima est in longa serie generationum quae Mariam beatam declarant: Cf Lc 1,48. « Beata, quae credidit... » (Lc 1,45); Maria est « benedicta [...] in mulieribus », quia in verbi Domini credidit adimpletionem. Abraham, sua fide, effectus est ille in quo « benedicentur universae cognationes terrae » (Gn 12,3). Sua fide, Maria effecta est credentium Mater propter quam omnes terrae nationes accipiunt Illum qui est ipsa Dei benedictio: « benedictus fructus ventris tui, Iesus ».

« Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis... ». Miramur cum Elisabeth: « Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me? » (Lc 1,43). Maria, propterea quod nobis Iesum Filium suum donat, Mater est Dei et Mater nostra; ei concredere possumus omnes nostras sollicitudines nostrasque petitiones; pro nobis orat, sicut pro se ipsa oravit: « Fiat mihi secundum verbum tuum » (Lc 1,38). Nos eius orationi concredentes, cum ea voluntati Dei nos dedimus: « Fiat voluntas Tua ». « Ora pro nobis, peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae ». Postulantes a Maria ut pro nobis oret, nos pauperes agnoscimus peccatores et nos convertimus ad « Matrem misericordiae », ad totam Sanctam. Nos ei tradimus « nunc », in die hodierna nostrae vitae. Atque nostra fiducia extenditur ut ei dedamus iam nunc « horam mortis nostrae ». Adsit ipsa tunc, sicut morti adfuit Filii sui in cruce, et in hora nostri transitus nos accipiat sicut Mater nostra Cf Io 19,27. ut nos ad Filium ducat suum, in paradisum.

Mediaevalis pietas Occidentis orationem excoluit Rosarii, tamquam popularem orationis Horarum substitutionem. In Oriente, forma litanica, sicut akáthistos et paráclêsis, propinquior permansit officio chorali in Ecclesiis Byzantinis, dum Armena, Copta et Syriaca traditiones, hymnos praetulerunt et cantica popularia in Matrem Dei. Sed Ave Maria, theotokía, hymni sancti Ephraem vel sancti Gregorii a Narek traditionem orationis conservant fundamentaliter eamdem.

Maria est mulier orans perfecta, figura Ecclesiae. Cum oramus eam, cum ea consilio Patris adhaeremus, qui Suum mittit Filium ad omnes salvandos homines. Sicut discipulus dilectus, eam accipimus in nostra, Cf Io 19,27. Matrem Iesu, Matrem omnium viventium effectam. Orare cum ea eamque possumus orare. Oratio Ecclesiae quasi ab oratione fertur Mariae. Eadem est cum Ipso coniuncta in spe. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 68-69:AS 57 (1965) 66-67.

Oratio praesertim ad Patrem dirigitur; eadem etiam in Iesum fertur, speciatim per Eius sancti Nominis invocationem: « Iesu, Christe, Fili Dei, Domine, miserere nobis, peccatoribus! ».

« Nemo potest dicere: "Dominus Iesus", nisi in Spiritu Sancto » (1 Cor 12,3). Ecclesia nos invitat ad Spiritum Sanctum invocandum tamquam interiorem orationis christianae Magistrum.

Ecclesiae libet in communione cum beata Virgine orare propter eius singularem cooperationem cum actione Spiritus Sancti, ad magna magnificanda, quae Deus in ea operatus est, et ad ei supplicationes concredendas et laudes.

3.Duces ad Orationem

Nubes testium

Testes qui nos praecesserunt in Regno, A A A5 Cf Heb 12,1. speciatim illi quos Ecclesia tamquam « sanctos » agnoscit, viventem orationis traditionem communicant, suae vitae exemplo, suorum scriptorum transmissione et sua hodierna oratione. Deum contemplantur, Eum laudant et curam de eorum habere non desinunt quos in terra reliquerunt. Iidem, intrantes « in gaudium » Domini sui, constituti sunt « supra multa ». Cf Mt 25,21. Eorum intercessio est altissimum eorum servitium consilio Dei. Possumus et debemus orare ut pro nobis intercedant et pro toto mundo.

In communione sanctorum, decursu historiae Ecclesiarum, diversae excultae sunt spiritualitates. Charisma personale cuiusdam testis amoris Dei erga homines transmitti potuit, sicut « spiritus » Eliae ad Elisaeum Cf 2 Reg 2,9. et ad Ioannem Baptistam, Cf Lc 1,17. ut discipuli hunc participarent spiritum. Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Perfectae caritatis, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 703. Quaedam spiritualitas est etiam in confluenti aliorum motuum, liturgicorum et theologicorum, et fidei testatur inculturationem in ambitu quodam humano in eiusque historia. Spiritualitates christianae viventem participant traditionem orationis et duces pro fidelibus sunt necessarii. Ipsae reverberant, in sua divite diversitate, purum et unum Spiritus Sancti lumen.

« Spiritus vere locus est sanctorum. Sanctus itidem locus est Spiritui proprius, ac praebet seipsum ut habitet cum Deo, ac templum illius vocatur ». Sanctus Basilius Magnus, Liber de Spiritu Sancto, 26, 62: SC — Sources chrétiennesbis, 472 (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).

Orationis ministri

Familia christiana primus est locus educationis ad orationem. Eadem, in Matrimonii fundata sacramento, est « Ecclesia domestica » in qua filii Dei orare discunt « ut Ecclesia » et in oratione perseverare. Pro parvulis praesertim pueris, oratio familiaris quotidiana testis est primus viventis memoriae Ecclesiae, quam patienter Spiritus Sanctus excitat.

Ministri ordinati sunt etiam responsabiles formationis suorum fratrum et sororum in Christo ad orationem. Illi, boni Pastoris servi, ordinantur ut Dei populum ducant ad vivos orationis fontes: Verbum Dei, liturgiam, vitam theologalem, « Hodie » Dei in concretis condicionibus. Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 4-6: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 995-1001.

Multi religiosi totam suam vitam consecraverunt orationi. Inde ab Aegypti deserto, eremitae, monachi et moniales suum tempus laudi dederunt Dei et intercessioni pro populo suo. Vita consecrata sine oratione non sustinetur neque propagatur; haec unus est ex vivis fontibus contemplationis et vitae spiritualis in Ecclesia.

Puerorum, iuvenum et adultorum catechesis eo spectat ut Verbum Dei meditatione consideretur in oratione personali, ut in oratione liturgica reddatur actuale et ut semper interius fiat ad suum in vita nova ferendum fructum. Catechesis est etiam momentum in quo pietas popularis discerni potest et educari. Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, 54: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 71 (1979) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1979) 1321-1322. Orationes fundamentales memoria discere sustentaculum offert necessarium ad orationis vitam, sed magni momenti est efficere ut earum gustetur sensus. Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, 55: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 71 (1979) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1979) 1322-1323.

Orationis coetus, sive « orationis scholae », sunt hodie inter signa et inter media renovationis orationis in Ecclesia, si ad authenticos orationis christianae adaquentur fontes. Cura communionis est verae orationis signum in Ecclesia.

Spiritus Sanctus quibusdam fidelibus donum praebet sapientiae, fidei et discretionis propter bonum commune quod est oratio (directio spiritualis). Illi et illae, qui hoc dono sunt praediti, veri sunt ministri viventis traditionis orationis:

Hac de causa, anima, quae in perfectione progredi vult, debet, secundum sancti Ioannis a Cruce consilium, « perspicere in cuius tradatur manus; quia qualis magister erit, talis erit discipulus, et qualis pater, talis filius ». Et ulterius: opus est ut director « non solum sapiens sit et prudens, sed oportet illum esse expertum; [...] si experientia non habetur de eo quod purus et verus sit spiritus, nesciet in illo animam ducere, cum Deus huic illum dat, neque etiam illum intelliget ». Sanctus Ioannes a Cruce, Llama de amor viva, redactio secunda, stropha 3, declaratio, 30: Biblioteca Mística Carmelitana, v. 13 (Burgos 1931) p. 171.

Loca orationi faventia

Ecclesia, domus Dei, pro communitate paroeciali, est locus orationis liturgicae proprius. Eadem est etiam locus privilegiatus adorationis praesentiae realis Christi in Sanctissimo Sacramento. Electio loci propitii non est indifferens ad orationis veritatem: — pro oratione personali potest esse « orationis angulus », cum sacra Scriptura et iconibus, ut « in abscondito » simus coram Patre nostro. Cf Mt 6,6. In familia christiana, hoc parvi oratorii genus orationi favet in communi; — in regionibus in quibus monasteria exsistunt, harum communitatum voca tio est participationi favere orationis Horarum cum fidelibus et permittere solitudinem necessariam ad intensiorem orationem personalem; Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Perfectae caritatis, 7: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 705. — peregrinationes nostrum in terra ad caelum iter evocant. Traditionaliter intensa sunt tempora ad orationem renovandam. Sanctuaria, pro peregrinis qui suos viventes quaerunt fontes, loca sunt singularia ut ipsi, « tamquam Ecclesia », orationis christianae formas ducant in vitam.

Ecclesia peregrinans, in sua oratione, illi sociatur sanctorum, quorum eadem intercessionem flagitat.

Diversae spiritualitates christianae traditionem viventem participant orationis et duces sunt magni pretii ad vitam spiritualem.

Familia christiana primus est locus educationis ad orationem.

Ministri ordinati, vita consecrata, catechesis, orationis coetus, « directio spiritualis » adiutorium ad orationem praestant in Ecclesia.

Loca ad orationem maxime propitia sunt personale vel familiare oratorium, monasteria, peregrinationis sanctuaria et, praesertim, ecclesia quae pro communitate paroeciali locus orationis liturgicae est proprius et locus privilegiatus adorationis eucharisticae.

Oratio vita est cordis novi. Eadem nos singulis momentis animare debet. Tamen Illius obliviscimur qui nostra est Vita et nostrum Totum. Hac de causa, Patres spirituales, in Deuteronomii et Prophetarum traditione, de oratione insistunt tamquam de « recordatione Dei », frequenti excitatione « memoriae cordis ». « Dei recordandum saepius quam respirandum ». Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio 27 (theologica 1), 4: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)). Sed orare « omni tempore » possibile non est, nisi quibusdam momentis oratio fiat, eam volendo: haec firma sunt tempora orationis christianae in intensitate et diuturnitate.

Ecclesiae Traditio fidelibus proponit rhythmos orationis destinatos ad continuam nutriendam orationem. Quidam quotidiani sunt: oratio matutina et vespertina, ante et post prandium, liturgia Horarum. Dominica, cuius centrum est Eucharistia, praecipue oratione sanctificatur. Cyclus anni liturgici eiusque magnae festivitates rhythmi sunt vitae orationis christianorum fundamentales.

Dominus singulas ducit personas viis et modo quae Ei placent. Unusquisque fidelis Eidem respondet etiam secundum cordis sui determinationem et expressiones personales orationis suae. Tamen traditio christiana tres expressiones vitae orationis retinuit maiores: orationem vocalem, meditationem et orationem contemplativam. Illis lineamentum fundamentale est commune: cordis recollectio. Haec vigilantia ad Verbum custodiendum et ad permanendum in praesentia Dei efficit ut hae tres expressiones fortia sint vitae orationis tempora.

1.Expressiones Orationis

I.Oratio vocalis

Deus homini loquitur Verbo Suo. Verbis, mentalibus vel vocalibus, nostra augetur oratio. Sed maximi momenti est cordis praesentia ad Eum cui in oratione loquimur. « Ut exaudiamur non est situm in verborum multitudine, sed in vigilantia mentis ». Sanctus Ioannes Chrysostomus, De Anna, sermo 2, 2: PG — Patrologia graeca (J.P. Migne).

Vocalis oratio pernecessarium vitae christianae est elementum. Discipulos, oratione silentiosa eorum Magistri attractos, Hic quamdam vocalem docet orationem: Pater noster. Iesus non solum orationibus synagogae liturgicis oravit; Evangelia Eum nobis ostendunt attollentem vocem ad Suam orationem exprimendam personalem, ab exsultanti benedictione Patris Cf Mt 11,25-26. usque ad angustiam Gethsemani. Cf Mc 14,36.

Necessitas sociandi sensus cum oratione interiore cuidam respondet exigentiae nostrae naturae humanae. Corpus sumus et spiritus, et necessitatem externe exprimendi nostras affectiones experimur. Oportet tota nostra natura orare ad totam nostrae supplicationi tribuendam virtutem quae possibilis est.

Haec necessitas cuidam exigentiae divinae etiam respondet. Deus quaerit adoratores in Spiritu et in veritate, et consequenter orationem quae viva ex profunditatibus ascendat animae. Externam etiam vult expressionem quae corpus cum oratione societ interiori, quia illa Ei hoc perfectum affert obsequium omnium ad quae Ipse habet ius.

Oratio vocalis, quippe quae exterior atque adeo perfecte humana, est per excellentiam oratio turbarum. Sed neque oratio maxime interior orationem vocalem negligere potest. Oratio fit interior quatenus conscientiam adquirimus de Illo « cui loquimur ». Cf Sancta Theresia a Iesu, Camino de perfección, 26: Biblioteca Mística Carmelitana, v. 3 (Burgos 1916) p. 122. Tunc vocalis oratio quidam primus modus fit orationis contemplativae.

II.Meditatio

Meditatio est praecipue inquisitio. Spiritus intelligere quaerit cur et quomodo sit vita christiana, ut adhaereat et respondeat ad id quod Dominus postulat. Attentio requiritur quae difficulter subigitur. Plerumque adiutorio est quidam liber; tales christianis non desunt: sacra Scriptura, praesertim Evangelium, sanctae icones, liturgici textus diei vel temporis, Patrum spiritualium scripta, spiritualitatis opera, magnus liber creationis et ille historiae, pagina de « Hodie » Dei.

Meditari id quod legitur ducit ad id proprium sibi efficiendum, idem secum conferendo. Hic, alius liber aperitur: ille vitae. A cogitationibus ad realitatem fit transitus. In humilitatis et fidei mensura, ibi deteguntur motus, qui cor agitant, et possibile est illos discernere. Agitur de veritate facienda ut ad lumen perveniamus: « Domine, quid me vis facere? ».

Meditationis methodi tot sunt diversae quot magistri spirituales. Christianus debet velle, modo regulari, meditari, ne tribus primis terrenis parabolae seminatoris sit similis. Cf Mc 4,4-7.15-19. Sed methodus solum dux quidam est; caput est progredi, cum Spiritu Sancto, in una orationis via: Christo Iesu.

Meditatio cogitatione, imaginatione, animi motu et desiderio utitur. Haec convocatio necessaria est ad fidei persuasiones profundius penetrandas, ad cordis conversionem suscitandam et ad roborandam voluntatem sequendi Christum. Oratio christiana praeferenter « mysteriis Christi » meditandis incumbit, sicut in lectione divina et in Rosario. Haec forma considerationis orantis magni pretii est, sed oratio christiana debet ulterius tendere: in cognitionem amoris Iesu, in coniunctionem cum Eo.

III.Oratio contemplativa

Quid est oratio contemplativa? Sancta Theresia respondet: « Oratio mentalis, meo iudicio, aliud non est quam de amicitia agere, ita ut quis saepe se habeat solitarie agendo cum Eo a quo scimus amari ». Sancta Theresia a Iesu, Libro de la vida, 8: Biblioteca Mística Carmelitana, v. 1 (Burgos 1915) p. 57. Oratio contemplativa Eum quaerit « quem diligit anima mea » (Ct 1,7). Cf Ct 3,1-4. Iesus, et in Eo Pater, quaeritur, quia Eum desiderare initium amoris semper est, et Ipse quaeritur fide pura, hac fide quae efficit ut ex Eo nascamur et in Eo vivamus. Etiam in oratione contemplativa potest quis meditari, intuitus tamen in Dominum fertur.

Electio temporis et diuturnitatis orationis contemplativae a firma pendet voluntate, quae cordis revelat secreta. Oratio contemplativa non fit, cum tempus habetur: tempus sumitur ut simus ad Dominum, cum firma determinatione id Ei, in itineris decursu, non iterum sumendi, quaecumque sint probationes et siccitates occursus. Meditari non semper possibile est, possibile est semper in orationem contemplativam intrare, independenter a valetudinis, laboris vel animi affectionum condicionibus. Cor locus est quaesitionis et occursus, in paupertate et in fide.

In orationem contemplativam ingressus analogus est illi liturgiae eucharisticae: cor « congregare », sub Spiritus Sancti impulsu totum id recolligere, quod sumus, habitare Domini mansionem, quae sumus nos, fidem suscitare ad ingrediendum in praesentiam Illius qui nos exspectat, efficere ut nostrae cadant larvae et cor nostrum revertatur ad Dominum qui nos amat, ut Illi nos concredamus tamquam oblationem purificandam et transformandam.

Oratio contemplativa est oratio filii Dei, peccatoris dimissi qui accipere consentit amorem quo amatur et eidem vult respondere magis adhuc amando. Cf Lc 7,36-50; 19,1-10. Sed ipse scit amorem suum, tamquam restitutionem, illum esse quem Spiritus Sanctus in cor eius effundit, quia omnia gratia sunt ex parte Dei. Oratio contemplativa est humilis et pauper deditio amanti voluntati Patris in unione semper profundiore Eius Filio dilecto.

Sic oratio contemplativa est expressio simplicissima mysterii orationis. Oratio contemplativa est donum, gratia; accipi nequit nisi in humilitate et paupertate. Oratio contemplativa est relatio Foederis a Deo in imo nostro corde instituti. Cf Ier 31,33. Oratio contemplativa est communio: Sancta Trinitas in ea hominem, imaginem Dei, conformat « ad similitudinem Suam ».

Oratio contemplativa est etiam orationis firmum tempus per excellentiam. In oratione contemplativa, Pater nos virtute corroborat per Spiritum Suum in interiorem hominem, ut Christus habitet per fidem in cordibus nostris et simus in caritate radicati et fundati. Cf Eph 3,16-17.

Oratio contemplativa est intuitus fidei, in Iesum fixus. « Ego Eum intueor et Ipse me intuetur », tempore sui sancti Parochi aiebat rusticus pagi Ars coram Tabernaculo orans. Cf F. Trochu, Le Curé d'Ars Saint Jean-Marie Vianney (Lyon-Paris 1927) p. 223-224. Haec attentio ad Eum est « mei » abrenuntiatio. Eius intuitus cor purificat. Lumen intuitus Iesu illuminat nostri cordis oculos; idem nos docet omnia videre sub luce veritatis Eius et compassionis Eius erga omnes homines. Oratio contemplativa intuitum suum etiam ducit in mysteria vitae Christi. Sic discit « interiorem cognitionem Domini » ad Ipsum magis amandum et sequendum. Cf Sanctus Ignatius de Loyola, Exercitia spiritualia, 104: MHSI — Monumenta historica Societatis Iesu.

Oratio contemplativa est Verbi Dei auditio. Haec auditio, quin ullo modo sit passiva, oboedientia est fidei, absoluta acceptio servi et amans adhaesio filii. Ipsa illud « Amen » participat Filii effecti Servi illudque « Fiat » Eius humilis ancillae.

Oratio contemplativa est silentium, hoc « symbolum mundi futuri » Sanctus Isaac Ninivensis, Tractatus mystici, 66: ed. A.J. Wensinck (Amsterdam 1923) p. 315; ed. P. Bedjan (Parisiis-Lipsiae 1909) p. 470. vel « sermo [...] tacitus amoris ». Sanctus Ioannes a Cruce, Carta, 6: Biblioteca Mística Carmelitana, v. 13 (Burgos 1931) p. 262. Verba in oratione contemplativa discursus non sunt, sed ramuli qui amoris alunt ignem. In hoc silentio, quod homini « exteriori » est intolerabile, Pater nobis Suum Verbum dicit incarnatum, patiens, mortuum et resuscitatum, et Spiritus filialis nos orationis Iesu efficit participes.

Oratio contemplativa est cum oratione Christi coniunctio quatenus Eius mysterii facit participare. Mysterium Christi ab Ecclesia celebratur in Eucharistia atque Spiritus Sanctus in oratione contemplativa facit ut ex illo vivamus, ad illud caritate in actu manifestandum.

Oratio contemplativa est communio amoris vitam multitudini ferentis quatenus est assensus ad permanendum in nocte fidei. Nox Paschalis Resurrectionis transit per illam agoniae et sepulcri. Eius Spiritus (et non « caro » quae « infirma » est) facit ut haec tria tempora fortia Horae Iesu in oratione contemplativa ducamus in vitam. Necesse est assentire ad vigilandum una hora cum Eo. Cf Mt 26,40-41.

Ecclesia fideles ad orationem invitat regularem: orationes quotidianas, liturgiam Horarum, Eucharistiam dominicalem, anni liturgici festivitates.

Traditio christiana tres maiores includit vitae orationis expressiones: orationem vocalem, meditationem et orationem contemplativam. Cordis recollectionem ut lineamentum habent commune.

Oratio vocalis, fundata super corporis et spiritus unione in natura humana, corpus cum interiore cordis sociat oratione, ad exemplum Christi, Eius Patrem orantis et « Pater noster » Suos discipulos docentis.

Meditatio inquisitio est orans quae cogitatione, imaginatione, animi motu, desiderio utitur. Ut scopum habet obiectum consideratum fide proprium reddere, illud cum vitae nostrae realitate conferendo.

Oratio contemplativa est simplex mysterii orationis expressio. Fidei est intuitus in Iesum fixus, auditio verbi Dei, amor tacitus. Coniunctionem efficit cum oratione Christi quatenus nos Eius mysterii reddit participes.

2.Orationis Dimicatio

Oratio donum est gratiae et firma responsio e parte nostra. Nisum semper praesupponit. Magni orantes Veteris Foederis ante Christum, sicut etiam Mater Dei et sancti cum Eo nos docent: orationem dimicationem esse. Contra quem? Contra nosmetipsos et contra dolos Tentatoris qui omnia molitur ad hominem ab oratione avertendum, ab unione cum Deo eius. Unusquisque orat sicut vivit, quia unusquisque vivit sicut orat. Si quis habitualiter secundum Christi Spiritum agere non vult, neque poterit habitualiter in Eius orare nomine. « Spiritualis dimicatio » novae vitae christiani est ab orationis dimicatione inseparabilis.

I.Obiectiones ad orationem

In orationis dimicatione, obsistere debemus, in nobismetipsis et circa nos, conceptionibus orationis erroneis. Quidam in ea simplicem perspiciunt operationem psychologicam, alii recollectionis nisum ut quis ad vacuum perveniat mentalem. Alii eam in habitus et verba redigunt ritualia. In multorum christianorum inconscio animo, orare est occupatio quae componi nequit cum omnibus quae agere debent: tempore carent. Qui Deum oratione quaerunt, cito deficiunt animo, quia orationem etiam a Spiritu Sancto provenire ignorant et non ab illis solis.

Etiam debemus obsistere modis cogitandi « mundi huius »; isti nos penetrant, nisi vigilantes sumus, exempli gratia: id solum esset verum quod ratione et scientia comprobatur (sed oratio mysterium est quod nostram conscientiam nostrumque inconscium superat animum); valores productionis et proventus (oratio productiva non est, ergo est inutilis); sensualismus et commoditates tamquam criteria veri, boni et pulchri (sed oratio, « amor Pulchritudinis » [philocália], a gloria Dei viventis et veri est capta); in reactione contra activismum, ecce oratio tamquam fuga mundi praesentata (sed oratio christiana exitus ab historia non est neque divortium cum vita).

Nostra denique dimicatio debet illis obsistere rebus quas tamquam nostros in oratione adversos exitus percipimus: animi defectioni coram nostris siccitatibus, tristitiae propterea quod non omnia Domino dedimus, quia « possessiones multas » habemus, Cf Mc 10,22. frustrationi quia secundum nostram propriam voluntatem non exaudimur, vulneri nostrae superbiae quae in nostra tamquam peccatores induratur indignitate, falsae perceptioni quoad gratuitatem orationis etc. Conclusio semper est eadem: ad quid orandum? Ad haec vincenda obstacula, oportet humilitate, fiducia et perseverantia dimicare.

II.Humilis vigilantia cordis

Coram orationis difficultatibus

Nostrae orationis difficultas habitualis est mentis evagatio. Respicere potest verba et eorum sensum, in oratione vocali; potest profundius respicere Eum quem oramus, in oratione vocali (liturgica vel personali), in meditatione et in oratione contemplativa. Procedere ad mentis evagationes persequendas in earum esset incidere insidias, cum in nostrum redire sufficiat cor: mentis evagatio nobis revelat id cui sumus astricti et haec adquisitio conscientiae humilis coram Deo nostrum amorem debet excitare potiorem erga Eum, Ei nostrum resolute offerentes cor ut illud Ipse purificet. Ibi ponitur dimicatio, electio Domini cui serviendum est. Cf Mt 6,21.24.

Positive dimicatio contra nostrum possessivum et dominatorem animum est vigilantia, cordis sobrietas. Cum Iesus vigilantiae insistit, eadem ad Eum semper refertur, ad Eius Adventum, ad ultimum diem et ad singulos dies: ad « Hodie ». Sponsus venit media nocte; lux, quae exstingui non debet, est illa fidei: « De Te dixit cor meum: "Exquirite faciem meam" » (Ps 27,8).

Alia difficultas, speciatim pro illis qui sincere volunt orare, est siccitas. Partem constituit orationis in qua cor est exspoliatum, sine sapore pro cogitationibus, recordationibus et affectibus, etiam spiritualibus. Tunc momentum est fidei purae, quae fideliter cum Iesu permanet in agonia et sepulcro. Granum frumenti, « si [...] mortuum fuerit, multum fructum affert » (Io 12,24). Si siccitas defectui debetur radicis, quia verbum super petram cecidit, dimicatio ad conversionem refertur. Cf Lc 8,6.13.

Coram tentationibus in oratione

Tentatio frequentissima, occultissima, est noster fidei defectus. Hic minus in incredulitate manifesta exprimitur quam in praeferentia de facto. Cum orare incipimus, mille labores vel curae, quae urgere aestimantur, sese tamquam primaria exhibent; iterum tunc est momentum veritatis cordis et eius amoris potioris. Interdum ad Dominum vertimur tamquam ad ultimum recursum; at numquid id vere creditur? Interdum Dominum tamquam foedere sociatum sumimus, sed cor adhuc in arrogantia permanet. In omnibus casibus, noster fidei defectus revelat, nos illam humilis cordis nondum habere dispositionem: « Sine me nihil potestis facere » (Io 15,5).

Alia tentatio, cui arrogantia ostium aperit, est acedia. Patres spirituales hoc verbo quamdam depressi spiritus intelligunt formam quae ascesis relaxationi, vigilantiae deminutioni, cordis debetur negligentiae. « Spiritus [...] promptus est, caro autem infirma » (Mt 26,41). Quo ex maiore quis decidit altitudine, eo maiore afficitur malo. Animi defectio, dolorosa, aversa est arrogantiae frons. Qui humilis est, suam non demiratur miseriam, ipsa eum ad maiorem ducit fiduciam, ad firmum in constantia manendum.

III.Filialis fiducia

Filialis fiducia probatur — se ipsam probat — tribulatione. Cf Rom 5,3-5. Praecipua difficultas refertur ad orationem petitionis, in intercessione pro se vel pro aliis. Quidam etiam orare desinunt, quia cogitant suam petitionem non exaudiri. Hic duae ponuntur quaestiones: Cur cogitamus nostram petitionem exauditam non esse? Quomodo nostra oratio exauditur, est « efficax »?

Cur non exaudiri querimur?

Quaedam nos deberet imprimis animadversio ad admirationem movere. Cum Deum laudamus vel Ei propter Eius beneficia in genere agimus gratias, vix inquieti sumus ut sciamus utrum nostra oratio Ei fuerit grata. E contra, effectum nostrae petitionis exigimus videre. Quaenam est igitur imago Dei quae nostram movet orationem: medium adhibendum an Pater Domini nostri Iesu Christi?

Sumusne persuasi de eo quod « quid oremus, sicut oportet nescimus » (Rom 8,26)? Petimusne a Deo « bona convenientia »? Scit enim Pater noster, quibus opus sit nobis, antequam petamus ab Eo, Cf Mt 6,8. sed Ipse nostram exspectat petitionem quia Eius filiorum dignitas in eorum libertate est. Oportet igitur orare cum Eius Spiritu libertatis, ut possimus re vera cognoscere Eius desiderium. Cf Rom 8,27.

« Non habetis, propter quod non postulatis; petitis et non accipitis, eo quod male petitis, ut in concupiscentiis vestris insumatis » (Iac 4,2-3). Cf totus contextus Iac 1,5-8; 4,1-10; 5,16. Si corde petimus diviso, « adultero », Cf Iac 4,4. Deus nos exaudire nequit, quia Ipse nostrum vult bonum, nostram vitam. « Aut putatis quia inaniter Scriptura dicat: "Ad invidiam concupiscit Spiritus, qui inhabitat in nobis"? » (Iac 4,5). Deus noster est « zelotes » nostri, id quod signum est veritatis amoris Eius. Ingrediamur in desiderium Spiritus Eius et exaudiemur:

« Ne tamquam in potestate procedens petitionem confestim exquiras; vult enim tibi plurimum conferre beneficium perseveranti in oratione ». Evagrius Ponticus, De oratione, 34: PG — Patrologia graeca (J.P. Migne). Ipse vult « exerceri in orationibus desiderium nostrum, quo possimus capere, quod praeparat dare ». Sanctus Augustinus, Epistula 130, 8, 17: CSEL — Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).

Quomodo oratio nostra efficax sit?

Orationis revelatio in Oeconomia salutis nos docet, fidem inniti actione Dei in historia. Fiducia filialis actione Eius per excellentiam suscitatur: passione et resurrectione Eius Filii. Oratio christiana cooperatio est cum Eius providentia, cum Eius consilio amoris erga homines.

Apud sanctum Paulum, haec fiducia audax est, Cf Rom 10,12-13. fundata super oratione Spiritus in nobis et super fideli amore Patris qui nobis Suum Filium donavit unicum. Cf Rom 8,26-39. Cordis orantis transformatio petitioni nostrae est prima responsio.

Oratio Iesu ex oratione christiana petitionem facit efficacem. Ipse eius est exemplar. In nobis orat et nobiscum. Quia Filii cor nihil aliud quaerit nisi quod Patri placet, quomodo illud filiorum adoptionis donis adhaereat potius quam Donanti?

Iesus etiam pro nobis orat, loco nostro et in nostrum profectum. Omnes petitiones nostrae semel pro semper collectae sunt in Eius clamore a cruce et exauditae a Patre in Eius Resurrectione, et hac de causa intercedere non desinit pro nobis ad Patrem. Cf Heb 5,7; 7,25; 9,24. Si nostra oratio est cum illa Iesu firmiter coniuncta in fiducia et audacia filiali, totum id, quod in Eius petimus nomine, obtinemus, multo magis quam hoc vel illud: Ipsum Spiritum Sanctum, qui omnia continet dona.

IV.In amore perseverare

« Sine intermissione orate » (1 Thess 5,17), « gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri » (Eph 5,20), « per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis » (Eph 6,18). « Semper quidem operari, vigilare, ieiunare, non fuit nobis praeceptum; at sine intermissione orare Lex sanxit ». Evagrius Ponticus, Capita practica ad Anatolium, 49: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)). Hic ardor indefessus non nisi ab amore potest provenire. Contra nostram segnitiem et nostram pigritiam, dimicatio orationis illa est amoris humilis, fidentis et perseverantis. Hic amor nostra aperit corda ad tres fidei evidentias, luminosas et vivificantes.

Orare semper possibile est: christiani tempus est illud Christi resuscitati qui nobiscum est « omnibus diebus » (Mt 28,20), quaecumque sunt procellae. Cf Lc 8,24. Nostrum tempus in manu est Dei:

« Licet etiam viro in foro versanti aut iter facienti attente precari: alteri itidem in officina sedenti ac coria suenti animam ad Deum erigere: licet servo obsonanti, ac sursum deorsum cursitanti, vel in culina ministranti [...] precationem intentam ex imo pectore ciere ». Sanctus Ioannes Chrysostomus, De Anna, sermo 4, 6: PG — Patrologia graeca (J.P. Migne).

Orare vitalis necessitas est. Demonstratio e contrario non minus est convincibilis: nisi nos a Spiritu duci sinamus, in servitutem iterum incidimus peccati. Cf Gal 5,16-25. Quomodo Spiritus potest « nostra vita » esse, si cor nostrum longe est ab Eo?

« Nihil enim precationi aequale: ea quippe est quae ex impossibilibus possibilia facit, ex difficilibus facilia [...]. Impossibile est [...] hominem [...] precantem [...] umquam in peccatum incidere ». Sanctus Ioannes Chrysostomus, De Anna, sermo 4, 5: PG — Patrologia graeca (J.P. Migne). « Qui orat, certo salvatur; qui non orat, certo damnatur ». Sanctus Alfonsus Maria de Liguori, Del gran mezzo della preghiera, pars 1, c. 1, ed. G. Cacciatore (Roma 1962) p. 32.

Oratio et vita christianae sunt inseparabiles quia de eodem agitur amore et de eadem abrenuntiatione quae ex amore procedit. De eadem filiali et amanti conformitate cum Patris consilio. De eadem unione transformanti in Spiritu Sancto qui nos semper magis Christo Iesu conformat. De eodem erga omnes homines amore, de hoc amore quo Iesus nos dilexit. « Ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. Haec mando vobis, ut diligatis invicem » (Io 15,16-17).

« Ille sine intermissione orat, qui debitis operibus orationem iungit, orationique convenientes actiones; istud enim, sine intermissione orate, hoc uno modo ut praeceptum possibile possumus accipere ». Origenes, De oratione, 12, 2: GCS — Die griechischen christlichen Schriftsteller (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).

V.Oratio Horae Iesu

Iesus, cum Eius venisset Hora, Patrem orat. Cf Io 17. Eius oratio, longissima quae ab Evangelio transmittatur, totam Oeconomiam creationis et salutis complectitur, sicut etiam Eius Mortem Eiusque Resurrectionem. Oratio Horae Iesu semper permanet illa Eius, sicut etiam Eius Pascha, quod, cum « semel pro semper » evenerit, praesens permanet in Ecclesiae Eius liturgia.

Traditio christiana eam merito orationem appellat « sacerdotalem » Iesu. Ipsa est illa nostri Summi Sacerdotis, inseparabilis est ab Eius sacrificio, ab Eius ad Patrem transitu (« Paschate ») in quo Ipse totus ad Patrem plene « consecratur ». Cf Io 17,11.13.19.

In hac oratione Paschali, sacrificiali, totum in Ipso « recapitulatur »: Cf Eph 1,10. Deus et mundus, Verbum et caro, vita aeterna et tempus, amor qui se tradit et peccatum quod eum prodit, discipuli praesentes et qui in Eum credent per verbum eorum, exinanitio et gloria. Oratio est Unitatis.

Iesus totum Patris adimplevit opus et Eius oratio, sicut Eius sacrificium, usque ad temporis extenditur consummationem. Oratio Horae complet ultima tempora eaque adducit in eorum consummationem. Iesus, Filius cui Pater omnia donavit, totus traditur Patri et simul cum libertate excelsa Se exprimit Cf Io 17,11.13.19.24. propter potestatem quam Pater Ei dedit in omnem carnem. Filius, qui est factus Servus, est Dominus, Pantocrátor. Noster Summus Sacerdos, qui pro nobis orat, est etiam Ille qui in nobis orat et Deus qui nos exaudit.

Sanctum Nomen Domini Iesu ingredientes, accipere possumus, ab intus, orationem quam Ipse nos docet: « Pater noster! ». Eius oratio sacerdotalis, ab intus, magnas petitiones orationis « Pater » inspirat: curam de Nomine Patris, Cf Io 17,6.11.12.26. ardorem Regni Eius (gloriae Cf Io 17,1.5.10.22.23-26.), adimpletionem voluntatis Patris, Eius consilii salutis, Cf Io 17,2.4.6.9.11.12.24. et liberationem a malo. Cf Io 17,15.

In hac denique oratione, Iesus nobis revelat nobisque praebet inseparabilem Patris et Filii « cognitionem » Cf Io 17,3.6-10.25. quae ipsum mysterium est vitae orationis.

Oratio nisum praesupponit et dimicationem contra nosmetipsos et contra Tentatoris dolos. Orationis dimicatio inseparabilis est a « spirituali dimicatione » quae necessaria est ad habitualiter secundum Spiritum Christi agendum: unusquisque orat sicut vivit, quia unusquisque vivit sicut orat.

In orationis dimicatione, obsistere debemus erroneis orationis conceptionibus, diversis tendentiis in modo cogitandi, experientiae nostrorum adversorum exituum. His tentationibus, quae dubium suggerunt de orationis utilitate vel etiam possibilitate, respondere oportet humilitate, fiducia et perseverantia.

Praecipuae in orationis exercitio difficultates sunt evagatio animi et siccitas. Remedium in fide est, conversione et vigilantia cordis.

Duae frequentes tentationes orationi minantur: defectus fidei et acedia, quae forma quaedam est depressi spiritus, quae ascesis relaxationi debetur et ad animi ducit defectionem.

Filialis fiducia probationi submittitur, cum sentimus, non semper nos exaudiri. Evangelium nos invitat ad nos interrogandos de nostrae orationis conformitate cum desiderio Spiritus.

« Sine intermissione orate » (1 Thess 5,17). Orare semper possibile est. Est etiam vitalis necessitas. Oratio et vita christiana sunt inseparabiles.

Oratio Horae Iesu, recte « oratio sacerdotalis » appellata, Cf Io 17. totam creationis et salutis compendiat Oeconomiam. Ipsa magnas petitiones inspirat orationis « Pater noster ».