2. Deus Homini Occurrit
¶50–141
In Compendio: I6–24
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Homo naturali ratione Deum, ab Eius procedens operibus, cum certitudine cognoscere potest. Sed alius habetur cognitionis ordo quem homo nequaquam suis viribus attingere valet, scilicet ille Revelationis divinae. Cf Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 4: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Deus, decisione prorsus libera, Se revelat atque homini Se donat. Id Ipse facit Suum revelans mysterium, Suum benevolum consilium quod omnino ab aeterno in Christo pro omnibus hominibus cepit. Suum plene revelavit consilium Filium Suum dilectum, Dominum nostrum Iesum Christum, necnon Spiritum Sanctum mittens.
1.De Revelatione Dei
I.Deus Suum revelat « benevolum consilium »
« Placuit Deo pro Sua bonitate et sapientia Seipsum revelare et notum facere sacramentum voluntatis Suae, quo homines per Christum, Verbum carnem factum, in Spiritu Sancto accessum habent ad Patrem et divinae naturae consortes efficiuntur ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 818.
Deus, « lucem habitans inaccessibilem » (1 Tim 6,16), vitam Suam divinam hominibus a Se libere creatis communicare vult, ut eos in unico Filio Suo filios efficiat adoptivos. Cf Eph 1,4-5. Deus Seipsum revelans homines facere vult capaces Illi respondendi, Illum cognoscendi Illumque amandi ultra totum id cuius capaces essent ex se ipsis.
Consilium divinum Revelationis in rem perducitur simul « gestis verbisque intrinsece inter se connexis » Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 818. seseque mutuo elucidantibus. Id « paedagogiam divinam » implicat peculiarem: Deus Se homini gradatim communicat, illum per temporis periodos ad supernaturalem Revelationem praeparat accipiendam quam Deus de Se Ipso facit quaeque in Persona et missione Verbi incarnati, Iesu Christi culmen attinget.
Sanctus Irenaeus Lugdunensis de hac paedagogia divina saepe loquitur sub imagine mutuae inter Deum et hominem assuetudinis. « Verbum Dei [...] habitavit in homine et Filius hominis factus est, ut assuesceret hominem percipere Deum et assuesceret Deum in homine secundum placitum Patris ». Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 3, 20, 2: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)); cf, exempli gratia, Ibid. 3, 17, 1: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)); Ibid. 4, 12, 4: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)); Ibid. 4, 21, 3: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).
II.Revelationis periodi
Ab origine Deus Se praebet cognoscendum
« Deus, per Verbum omnia creans et conservans, in rebus creatis perenne Sui testimonium hominibus praebet et, viam salutis supernae aperire intendens, insuper protoparentibus inde ab initio Semetipsum manifestavit ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 3: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 818. Ipse eos ad intimam cum Semetipso invitavit communionem, splendentibus illos induens gratia atque iustitia.
Haec Revelatio peccato nostrorum protoparentum interrupta non est. Deus enim « post eorum [...] lapsum eos, Redemptione promissa, in spem salutis erexit et sine intermissione generis humani curam egit, ut omnibus qui secundum patientiam boni operis salutem quaerunt, vitam aeternam daret ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 3: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 818.
« Et cum amicitiam Tuam, non oboediens amisisset, non eum dereliquisti in mortis imperio. [...] Sed et Foedera pluries hominibus obtulisti ». Prex eucharistica IV: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 467.
Foedus cum Noe
Deus, unitate generis humani peccato comminuta, statim humanum intendit salvare genus cum unaquaque ex eius partibus interveniens. Foedus cum Noe initum post diluvium Cf Gn 9,9. principium Oeconomiae divinae exprimit erga « nationes », id est, erga homines « secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis » (Gn 10,5) coniunctos. Cf Gn 10,20-31.
Hic ordo pluralitatis nationum, simul cosmicus, socialis et religiosus, Cf Act 17,26-27. destinatur ad generis humani lapsi limitandam superbiam, quod in sua perversitate unanime, Cf Sap 10,5. per se ipsum ad modum Babelis suam efficere vellet unitatem. Cf Gn 11,4-6. Sed, propter peccatum, Cf Rom 1,18-25. polytheismus, sicut etiam nationis eiusque ducis idololatria huic provisoriae Oeconomiae indesinenter paganam minantur perversionem.
Foedus cum Noe initum viget donec perdurant tempora nationum, Cf Lc 21,24. usque ad universalem Evangelii proclamationem. Scriptura magnos quosdam « nationum » veneratur homines, sicut « iustum Abel », regem et sacerdotem Melchisedech, Cf Gn 14,18. qui Christi est figura, Cf Heb 7,3. vel iustos « Noe, Danel et Job » (Ez 14,14). Sic Scriptura exprimit quam sanctitatis altitudinem illi attingere possunt, qui secundum Foedus initum cum Noe vivunt, exspectantes Christum, qui « filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum » (Io 11,52).
Deus Abraham eligit
Ut humanum genus dispersum congregaret in unum, Deus Abram eligit, illum vocans: « Egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui » (Gn 12,1); eo consilio ut illum faciat Abraham, id est, « patrem multarum gentium » (Gn 17,5): « Atque in te benedicentur universae cognationes terrae! » (Gn 12,3). Cf Gal 3,8.
Populus ab Abraham descendens depositarius erit Promissionis Patriarchis factae, populus electionis, Cf Rom 11,28. vocatus ad parandam futuram congregationem omnium filiorum Dei in Ecclesiae unitatem; Cf Io 11,52; 10,16. ille radix erit in quam pagani inserentur credentes effecti. Cf Rom 11,17-18.24.
Patriarchae et Prophetae et alii magni Veteris Testamenti homines fuerunt eruntque semper tamquam sancti in omnibus Ecclesiae traditionibus liturgicis veneratione culti.
Deus populum Suum Israel efformat
Post Patriarchas, Deus Israel tamquam populum efformavit Suum, illum ex Aegypti salvans servitute. Foedus Sinai cum illo inivit eique per Moysen Legem donavit Suam, ad Se agnoscendum Sibique tamquam soli Deo vivo et vero necnon Patri provido iustoque iudici inserviendum, et ad promissum Salvatorem exspectandum. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 3: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 818.
Israel est populus sacerdotalis Dei, Cf Ex 19,6. super quem « Nomen Domini invocatum sit » (Dt 28,10). Est igitur eorum populus « ad quos prius locutus est Dominus Deus noster », Feria VI in passione Domini, Oratio universalis VI: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 254. populus « fratrum maiorum » in fide Abraham. Cf Ioannes Paulus II, Alloc. nella sinagoga durante l'incontro con la comunità Ebraica della Città di Roma (13 aprilis 1986), 4: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, IX1, 1027.
Per Prophetas, Deus populum Suum in salutis efformat spe, in exspectatione Foederis Novi et aeterni omnibus hominibus destinati Cf Is 2,2-4. et quod in cordibus erit inscriptum. Cf Ier 31,31-34; Heb 10,16. Prophetae radicalem populi Dei annuntiant Redemptionem, ab omnibus eius infidelitatibus purificationem, Cf Ez 36. salutem quae omnes complectetur nationes. Cf Is 49,5-6; 53,11. Pauperes praesertim et humiles Domini Cf Soph 2,3. hanc tenebunt spem. Sanctae mulieres, sicut Sara, Rebecca, Rachel, Miryam, Debora, Anna, Iudith, Esther, spem salutis Israel servaverunt vivam. Purissima huius spei imago est Maria. Cf Lc 1,38. III. Christus Iesus « mediator simul et plenitudo totius Revelationis » Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 818.
Deus totum in Verbo Suo dixit
« Multifariam et multis modis olim Deus locutus patribus in Prophetis, in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio » (Heb 1,1-2). Christus, Filius Dei homo factus, est Patris Verbum unicum, perfectum et insuperabile. Totum in Eo dixit, et aliud quam hoc non habebitur verbum. Sanctus Ioannes a Cruce, post tot alios, id modo dilucido exprimit, Heb 1,1-2 commentans:
« Dando quippe nobis, sicut dedit, Filium Suum, qui est unicum solumque Ipsius Verbum, omnia nobis simul unaque vice in hoc unico Verbo locutus est nihilque amplius habet loquendum. [...] Id enim quod antea per partes loquebatur Prophetis, iam nobis totum in Ipso dixit, Ipsum nobis totum dando, id est, Filium Suum. Quamobrem ille qui nunc vellet aliquid a Deo sciscitari, vel visionem aliquam aut revelationem ab Eo postulare, non solum stultum quid faceret, sed videretur iniuriam Deo inferre, non defigendo omnino suos oculos in Christum vel aliam rem aut novitatem extra illum requirendo ». Sanctus Ioannes a Cruce, Subida del monte Carmelo, 2, 22, 3-5: Biblioteca Mística Carmelitana, v. 11 (Burgos 1929) p. 184.
Alia Revelatio ulterius non habebitur
« Oeconomia ergo christiana, utpote Foedus Novum et definitivum, numquam praeteribit, et nulla iam nova Revelatio publica expectanda est ante gloriosam manifestationem Domini nostri Iesu Christi ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 4: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 819. Attamen, quamquam Revelatio est completa, plene explanata non est; fidei manet christianae, saeculorum decursu, omnem eius amplitudinem gradatim intelligere.
Decursu saeculorum, revelationes sic dictae « privatae » habitae sunt, quarum quaedam Ecclesiae sunt agnitae auctoritate. Hae tamen ad depositum fidei non pertinent. Earum munus definitivam Christi Revelationem « meliorare » non est vel « complere », sed adiutorium praebere ut ipsa, in quadam historiae periodo, plenius deducatur in vitam. Fidelium sensus, sub Ecclesiae Magisterii ductu, id discernere et accipere valet quod pro Ecclesia in his revelationibus germanam Christi vel sanctorum continet hortationem. Fides christiana nequit « revelationes » accipere, quae superare vel corrigere Revelationem contendunt, cuius Christus est completio. Sic quaedam se habent religiones non christianae atque aliquae recentes sectae quae in talibus nituntur « revelationibus ».
Deus amore Se homini revelavit atque donavit. Ita definitivum et super effluens responsum affert quaestionibus quas homo sibi circa sensum et finem vitae ponit suae.
Deus Se homini revelavit, proprium Suum gestis et verbis gradatim illi communicans mysterium.
Praeter testimonium quod Deus de Se in rebus praebet creatis, Ipse nostris protoparentibus est manifestatus. Illis locutus est atque, post lapsum, salutem promisit Cf Gn 3,15. eisque Suum obtulit Foedus.
Deus cum Noe sempiternum inter Se et omnia entia viventia pepigit Foedus. Cf Gn 9,16. Hoc Foedus perdurabit donec mundus perduret.
Deus Abraham elegit et cum illo eiusque posteritate Foedus iniit. Ex eo populum efformavit Suum cui per Moysen Suam Legem revelavit. Illum per Prophetas praeparavit ad salutem accipiendam toti humano generi destinatam.
Deus Se plene revelavit Suum Filium mittens, in quo Foedus Suum instituit in aeternum. Hic est Verbum Patris definitivum, et sic nulla post Eum habebitur Revelatio.
2.De Transmissione Revelationis Divinae
Deus « omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire » (1 Tim 2,4), id est, Christi Iesu. Cf Io 14,6. Oportet igitur ut Christus omnibus populis omnibusque annuntietur hominibus atque sic Revelatio usque ad terrae perveniat extrema.
« Quae Deus ad salutem cunctarum gentium revelaverat, eadem benignissime disposuit ut in aevum integra permanerent omnibusque generationibus transmitterentur ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 7: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 820.
I.De Traditione apostolica
« Christus Dominus, in quo summi Dei tota Revelatio consummatur, mandatum dedit Apostolis ut Evangelium, quod promissum ante per Prophetas Ipse adimplevit et proprio ore promulgavit, tamquam fontem omnis et salutaris veritatis et morum disciplinae omnibus praedicarent, eis dona divina communicantes ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 7: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 820.
Praedicatio apostolica...
Secundum Domini mandatum, Evangelii transmissio duobus est effecta modis: — Ore tenus « ab Apostolis, qui in praedicatione orali, exemplis et institutionibus ea tradiderunt quae sive ex ore, conversatione et operibus Christi acceperant, sive a Spiritu Sancto suggerente didicerant »; — Scripto « ab illis Apostolis virisque apostolicis, qui, sub inspiratione Eiusdem Spiritus Sancti, nuntium salutis scriptis mandaverunt ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 7: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 820.
...continuata in successione apostolica
« Ut autem Evangelium integrum et vivum iugiter in Ecclesia servaretur, Apostoli successores reliquerunt Episcopos, ipsis "suum ipsorum locum magisterii tradentes" ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 7: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 820. Re quidem vera, « praedicatio apostolica, quae in inspiratis libris speciali modo exprimitur, continua successione usque ad consummationem temporum conservari debebat ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 8: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 820.
Haec viva transmissio, in Spiritu Sancto peracta, quatenus distincta a sacra Scriptura, licet arcte cum ea coniuncta, Traditio appellatur. Per eam « Ecclesia, in sua doctrina, vita et cultu, perpetuat cunctisque generationibus transmittit omne quod ipsa est, omne quod credit ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 8: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 821. « Sanctorum Patrum dicta huius Traditionis vivificam testificantur praesentiam, cuius divitiae in praxim vitamque credentis et orantis Ecclesiae transfunduntur ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 8: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 821.
Sic communicatio Sui Ipsius, quam Pater per Suum Verbum in Spiritu Sancto effecit, praesens atque activa permanet in Ecclesia: « Deus, qui olim locutus est, sine intermissione cum dilecti Filii Sui Sponsa colloquitur et Spiritus Sanctus, per quem viva vox Evangelii in Ecclesia, et per ipsam in mundo resonat, credentes in omnem veritatem inducit, verbumque Christi in eis abundanter inhabitare facit ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 8: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 821.
II.De relatione inter Traditionem et sacram Scripturam
Unus communis fons...
« Sacra Traditio ergo et sacra Scriptura arcte inter se connectuntur atque communicant. Nam ambae, ex eadem divina scaturigine promanantes, in unum quodammodo coalescunt et in eundem finem tendunt ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 9: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 821. Utraque praesens efficit in Ecclesia et fecundum mysterium Christi, qui Se cum Suis promisit permansurum « omnibus diebus usque ad consummationem saeculi » (Mt 28,20).
...duo diversi transmissionis modi
« Sacra Scriptura est locutio Dei quatenus divino afflante Spiritu scripto consignatur ». « Sacra autem Traditio Verbum Dei, a Christo Domino et a Spiritu Sancto Apostolis concreditum, successoribus eorum integre transmittit, ut illud, praelucente Spiritu veritatis, praeconio suo fideliter servent, exponant atque diffundant ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 9: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 821.
Inde sequitur ut Ecclesia, cui Revelationis transmissio et interpretatio sunt commissae, « certitudinem suam de omnibus revelatis non per solam sacram Scripturam hauriat. Quapropter utraque pari pietatis affectu ac reverentia suscipienda et veneranda est ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 9: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 821.
Traditio apostolica et traditiones ecclesiales
Traditio, de qua hic loquimur, ab Apostolis procedit et id transmittit quod ipsi a Iesu doctrina receperunt et exemplo atque quod ipsos Spiritus Sanctus edocuit. Re quidem vera, prima christianorum generatio nondum Novum Testamentum habebat scriptum, ipsumque Novum Testamentum viventis Traditionis processum testatur. Ab illa « traditiones » theologicae, disciplinares, liturgicae aut ad devotionem pertinentes sunt distinguendae, quae temporis decursu in Ecclesiis localibus natae sunt. Hae sunt particulares formae sub quibus magna Traditio expressiones diversis locis et diversis aetatibus accommodatas recipit. Sub eius luce, Magisterio Ecclesiae duce, possunt hae servari, immutari vel etiam derelinqui.
III.De interpretatione depositi fidei
Depositum fidei toti Ecclesiae commissum
Depositum fidei, Cf 1 Tim 6,20; 2 Tim 1,12-14. quod in sacra Traditione et in sacra continetur Scriptura, per Apostolos toti commissum est Ecclesiae. « Cui inhaerens tota plebs sancta Pastoribus suis adunata in doctrina Apostolorum et communione, fractione panis et orationibus iugiter perseverat, ita ut in tradita fide tenenda, exercenda profitendaque singularis fiat Antistitum et fidelium conspiratio ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 10: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 822.
Ecclesiae Magisterium
« Munus autem authentice interpretandi Verbum Dei scriptum vel traditum soli vivo Ecclesiae Magisterio concreditum est, cuius auctoritas in nomine Iesu Christi exercetur », Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 10: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 822. nempe Episcopis in communione cum Petri Successore, Romano Episcopo.
« Quod quidem Magisterium non supra Verbum Dei est, sed eidem ministrat, docens nonnisi quod traditum est, quatenus illud, ex divino mandato et Spiritu Sancto assistente, pie audit, sancte custodit et fideliter exponit, ac ea omnia ex hoc uno fidei deposito haurit quae tamquam divinitus revelata credenda proponit ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 10: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 822.
Fideles, memores verbi Christi ad Apostolos: « Qui vos audit, me audit » (Lc 10,16), Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 20: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 24. doctrinas et normas dociliter accipiunt, quas illis eorum Pastores diversis formis praebent.
Dogmata fidei
Ecclesiae Magisterium auctoritatem a Christo receptam plene adhibet, cum dogmata definit, id est, cum, modo populum christianum ad adhaesionem fidei irrevocabilem vinculante, veritates proponit in Revelatione divina contentas, vel etiam cum veritates cum his conexionem necessariam habentes modo proponit definitivo.
Inter nostram vitam spiritualem et dogmata vinculum habetur organicum. Dogmata lumina sunt nostrae fidei viam illustrantia eamque securam efficientia. E converso, si vita nostra recta est, nostra intelligentia nostrumque cor ad lumen dogmatum fidei accipiendum erunt aperta. Cf Io 8,31-32.
Dogmatum mutua vincula eorumque cohaerentia in complexu Revelationis mysterii Christi possunt inveniri. Cf Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 4: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum (mysteriorum nexus); Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 25: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 29. Memorare oportet « exsistere ordinem seu "hierarchiam" veritatum doctrinae catholicae, cum diversus sit earum nexus cum fundamento fidei christianae ». Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 99.
Sensus supernaturalis fidei
« Universitas fidelium [...] in credendo falli nequit, atque hanc suam peculiarem proprietatem mediante supernaturali sensu fidei totius populi manifestat, cum "ab Episcopis usque ad extremos laicos fideles" universalem suum consensum de rebus fidei et morum exhibet ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 12: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 16.
« Illo enim sensu fidei, qui a Spiritu veritatis excitatur et sustentatur, populus Dei sub ductu sacri Magisterii [...] semel traditae sanctis fidei indefectibiliter adhaeret, recto iudicio in eam profundius penetrat eamque in vita plenius applicat ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 12: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 16.
Augmentum in intelligentia fidei
Per Spiritus Sancti assistentiam, intelligentia tam rerum quam verborum depositi fidei in Ecclesiae potest crescere vita: — « ex contemplatione et studio credentium, qui ea conferunt in corde suo »; Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 8: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 821. praesertim « theologica inquisitio [...] profundam veritatis revelatae cognitionem » prosequitur; Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 62: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1084; cf Ibid., 44: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1065; Const. dogm. Dei Verbum, 23: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 828; Ibid., 24: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 828-829; Decr. Unitatis redintegratio, 4: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 94. — « ex intima spiritualium rerum quam [credentes] experiuntur intelligentia »; Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 8: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 821. « divina eloquia cum legente crescunt »; Sanctus Gregorius Magnus, Homilia in Ezechielem 1, 7, 8: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)). — « ex praeconio eorum qui cum Episcopatus successione charisma veritatis certum acceperunt ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 8: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 821.
« Patet igitur sacram Traditionem, sacram Scripturam et Ecclesiae Magisterium, iuxta sapientissimum Dei consilium, ita inter se connecti et consociari, ut unum sine aliis non consistat, omniaque simul, singula suo modo sub actione unius Spiritus Sancti, ad animarum salutem efficaciter conferant ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 10: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 822.
Id quod Christus concredidit Apostolis, ipsi sua praedicatione et scripto, Spiritu Sancto inspirante, omnibus usque ad gloriosum Christi reditum generationibus transmiserunt.
« Sacra Traditio et sacra Scriptura unum Verbi Dei sacrum depositum constituunt », Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 10: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 822. in quo, tamquam in speculo, Ecclesia peregrinans Deum, omnium suarum divitiarum contemplatur fontem.
« Ecclesia, in sua doctrina, vita et cultu, perpetuat cunctisque generationibus transmittit omne quod ipsa est, omne quod credit ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 8: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 821.
Populus Dei totus, per suum supernaturalem fidei sensum, donum Revelationis divinae accipere, in id profundius penetrare atque ex eo plenius vivere non desinit.
Munus Dei Verbum authentice interpretandi soli Magisterio Ecclesiae commissum est, Romano Pontifici et Episcopis in communione cum illo.
3.De Sacra Scriptura
I.Christus – Unicum sacrae Scripturae Verbum
Deus, Suae bonitatis condescensione, ut Se hominibus revelet, ad illos verbis loquitur humanis. « Dei enim verba, humanis linguis expressa, humano sermoni assimilia facta sunt, sicut olim aeterni Patris Verbum, humanae infirmitatis assumpta carne, hominibus simile factum est ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 13: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 824.
Omnibus sacrae Scripturae verbis, Deus unum solummodo Verbum dicit, Suum unicum Verbum in quo Ipse Se totum exprimit: Cf Heb 1,1-3.
« Meminit caritas vestra, cum sit unus sermo Dei in Scripturis omnibus dilatatus, et per multa ora sanctorum unum Verbum sonet, quod cum sit in principio Deus apud Deum, ibi non habet syllabas, quia non habet tempora ». Sanctus Augustinus, Enarratio in Psalmum 103, 4, 1: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
Hac de causa, Ecclesia divinas Scripturas semper est venerata, sicut etiam Domini veneratur corpus. Fidelibus Panem vitae porrigere non desinit sumptum ex mensa tam Verbi Dei quam corporis Christi. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 21: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 827.
In sacra Scriptura indesinenter invenit Ecclesia suum nutrimentum suamque virtutem, Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 24: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 829. quia in illa accipit non verbum tantum humanum, sed id quod ipsa revera est: Verbum Dei. Cf 1 Thess 2,13. « In Sacris enim Libris Pater qui in caelis est filiis Suis peramanter occurrit et cum eis sermonem confert ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 21: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 827-828.
II.De inspiratione et veritate sacrae Scripturae
Deus est sacrae Scripturae auctor. « Divinitus revelata, quae in sacra Scriptura litteris continentur et prostant, Spiritu Sancto afflante consignata sunt ». « Libros enim integros tam Veteris quam Novi Testamenti, cum omnibus eorum partibus, sancta Mater Ecclesia ex apostolica fide pro sacris et canonicis habet propterea quod, Spiritu Sancto conscripti, Deus habent auctorem, atque ut tales ipsi Ecclesiae traditi sunt ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 822-823.
Deus humanos Sacrorum Librorum inspiravit auctores. « In Sacris vero Libris conficiendis Deus homines elegit, quos facultatibus ac viribus suis utentes adhibuit, ut Ipso in illis et per illos agente, ea omnia eaque sola, quae Ipse vellet, ut veri auctores scripto traderent ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 823.
Libri inspirati veritatem docent. « Cum ergo omne id, quod auctores inspirati seu hagiographi asserunt, retineri debeat assertum a Spiritu Sancto, inde Scripturae libri veritatem, quam Deus nostrae salutis causa Litteris sacris consignari voluit, firmiter, fideliter et sine errore docere profitendi sunt ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 823.
Fides tamen christiana quaedam « religio Libri » non est. Christianismus religio est « Verbi » Dei: Verbi quidem quod est « non verbum scriptum et mutum, sed Verbum incarnatum et vivum ». Sanctus Bernardus Claraevallensis, Homilia super "Missus est", 4, 11: Opera, ed. J. Leclercq-H. Rochais, v. 4 (Romae 1966) p. 57. Necessarium est Christum, aeternum Dei viventis Verbum, per Spiritum Sanctum nobis aperire sensum, ut intelligamus Scripturas, Cf Lc 24,45. ne illae quasi littera mortua permaneant.
III.Spiritus Sanctus Scripturae interpres
In sacra Scriptura, Deus homini hominum loquitur more. Ad recte igitur Scripturam interpretandam, attentos esse oportet ad id quod auctores humani vere intenderunt affirmare et ad id quod Deus Suis verbis reapse nobis manifestare voluit. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 12: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 823.
Ad auctorum sacrorum intentionem eruendam, habenda est ratio eorum temporis et eorum culturae condicionum, « generum litterariorum » illa aetate adhibitorum, modorum sentiendi, loquendi et narrandi qui tunc temporis erant in usu. « Aliter enim atque aliter veritas in textibus vario modo historicis, vel propheticis, vel poeticis, vel in aliis dicendi generibus proponitur et exprimitur ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 12: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 823.
Sed quia sacra Scriptura est inspirata, aliud rectae interpretationis habetur principium, non minoris momenti quam illud praecedens ac sine quo Scriptura « littera mortua » permaneret: « Sacra Scriptura Eodem Spiritu quo scripta est etiam legenda [est] et interpretanda ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 12: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 824. Concilium Vaticanum II criteria tria indicat ad Scripturae interpretationem secundum Spiritum qui illam inspiravit: Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 12: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 824.
1. Magnam praestare attentionem « ad contentum et unitatem totius Scripturae ». Etenim licet libri qui illam componunt, valde sint diversi, una est Scriptura ratione unitatis propositi Dei, cuius Christus Iesus centrum est et post Suum Pascha apertum cor. Cf Lc 24,25-27.44-46.
« Per cor Cf Ps 22,15. Christi intelligitur sacra Scriptura, quae manifestat cor Christi. Hoc autem erat clausum ante passionem, quia erat obscura: sed aperta est post passionem quia eam iam intelligentes considerant, et discernunt quomodo prophetiae sint exponendae ». Sanctus Thomas Aquinas, Expositio in Psalmos, 21, 11: Opera omnia, v. 18 (Parisiis 1876) p. 350.
2. Scripturam deinde legere « ratione habita vivae totius Ecclesiae Traditionis ». Secundum Patrum adagium, sacra Scriptura principalius est in corde Ecclesiae quam in materialibus instrumentis scripta. Cf Sanctus Hilarius Pictaviensis, Liber ad Constantium Imperatorem 9: CSEL — Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)); Sanctus Hieronymus, Commentarius in epistulam ad Galatas 1, 1, 11-12: PL — Patrologia latina (J.P. Migne). Ecclesia etenim in Traditione sua memoriam Verbi Dei fert viventem, eique Spiritus Sanctus spiritualem Scripturae praebet interpretationem (« ...secundum spiritalem sensum, quem Spiritus donat Ecclesiae »). Origenes, Homiliae in Leviticum, 5, 5: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).
3. Analogiae fidei Cf Rom 12,6. attente habere rationem. Per « analogiam fidei » cohaerentiam intelligimus veritatum fidei inter ipsas et intra totum Revelationis propositum.
De Scripturae sensibus
Secundum veterem traditionem duo possunt distingui Scripturae sensus: sensus litteralis et sensus spiritualis; hic vero ultimus in sensum allegoricum, moralem et anagogicum subdividitur. Profunda quattuor sensuum conspiratio viventi lectioni Scripturae in Ecclesia omnes eius praestat divitias.
Sensus litteralis. Est sensus qui verbis Scripturae significatur et ab illa invenitur exegesi, quae rectae interpretationis observat regulas. « Omnes [sacrae Scripturae] sensus fundentur super unum, scilicet litteralem ». Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, I, q. 1, a. 10, ad 1: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina.
Sensus spiritualis. Propter consilii Dei unitatem, non solum Scripturae textus, sed etiam res et eventus de quibus textus loquitur, signa esse possunt. 1. Sensus allegoricus. Profundiorem eventuum acquirere possumus intelligentiam, eorum significationem in Christo agnoscentes; sic transitus per Mare Rubrum signum victoriae est Christi et proinde Baptismi; Cf 1 Cor 10,2. 2. Sensus moralis. Eventus in Scriptura narrati nos ducere debent ad iuste agendum. Ipsi scripti sunt « ad correptionem nostram » (1 Cor 10,11); Cf Heb 3,1–4,11. 3. Sensus anagogicus. Pariter possibile est res et eventus in eorum perspicere aeterna significatione, quatenus nos versus nostram ducunt (graece anagoge) Patriam. Sic Ecclesia est in terris signum caelestis Ierusalem. Cf Apc 21,1–22,5.
Distichon in Medio Aevo compositum quid quattuor significent sensus in synthesin colligit:
« Littera gesta docet, quid credas allegoria, moralis quid agas, quo tendas anagogia ». 5 Augustinus de Dacia, Rotulus pugillaris, I: ed. A. Walz: Angelicum 6 (1929) 256.
« Exegetarum autem est secundum has regulas adlaborare ad sacrae Scripturae sensum penitius intelligendum et exponendum, ut quasi praeparato studio, iudicium Ecclesiae maturetur. Cuncta enim haec, de ratione interpretandi Scripturam, Ecclesiae iudicio ultime subsunt, quae Verbi Dei servandi et interpretandi divino fungitur mandato et ministerio ». 5 Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 12: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 824.
« Ego vero Evangelio non crederem, nisi me catholicae Ecclesiae commoveret auctoritas ». 5 Sanctus Augustinus, Contra epistulam Manichaei quam vocant fundamenti, 5, 6: CSEL — Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
IV.De Scripturarum canone
Traditio apostolica Ecclesiam discernere fecit quaenam scripta in Sacrorum Librorum adnumeranda essent elencho. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 8: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 821. Hic integer elenchus « canon » Scripturarum appellatur. Pro Vetere Testamento 46 implicat scripta (45, si Ieremias et Lamentationes simul adnumerantur) et 27 pro Novo. Cf Decretum Damasi: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Concilium Florentinum, Decretum pro Iacobitis: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Concilium Tridentinum, Sess. 4a, Decretum de Libris Sacris et de traditionibus recipiendis: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Sunt vero: Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium, Iosue, Iudices, Ruth, duo libri Samuelis, duo libri Regum, duo libri Paralipomenon (seu Chronicorum), Esdras et Nehemias, Tobias, Iudith, Esther, duo libri Machabaeorum, Iob, Psalmi, Proverbia, Ecclesiastes, Canticum Canticorum, Sapientia, Ecclesiasticus, Isaias, Ieremias, Lamentationes, Baruch, Ezechiel, Daniel, Oseas, Ioel, Amos, Abdias, Ionas, Micheas, Nahum, Habacuc, Sophonias, Aggaeus, Zacharias, Malachias, pro Vetere Testamento. Evangelia secundum Matthaeum, Marcum, Lucam et Ioannem, Actus Apostolorum, epistulae sancti Pauli ad Romanos, prima et secunda ad Corinthios, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Colossenses, prima et secunda ad Thessalonicenses, prima et secunda ad Timotheum, ad Titum, ad Philemonem, epistula ad Hebraeos, epistula Iacobi, epistula prima et secunda Petri, tres epistulae Ioannis, epistula Iudae, Apocalypsis, pro Novo Testamento.
Vetus Testamentum
Vetus Testamentum inamissibilis est pars sacrae Scripturae. Eius libri divinitus sunt inspirati et valorem servant permanentem, Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 14: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 825. quia Foedus Vetus nunquam est retractatum.
Etenim « Veteris Testamenti Oeconomia ad hoc potissimum disposita erat, ut Christi universorum Redemptoris [...] Adventum praepararet ». Libri Veteris Testamenti, « quamvis etiam imperfecta et temporaria contineant », totam divinam amoris salvifici Dei testantur paedagogiam: in illis « sublimes de Deo doctrinae ac salutaris de vita hominis sapientia mirabilesque precum thesauri reconduntur », in illis « tandem latet mysterium salutis nostrae ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 15: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 825.
Christiani Vetus Testamentum tamquam verum Dei Verbum venerantur. Ecclesia ideam Vetus reiiciendi Testamentum, praetextantem id a Novo effectum esse caducum (Marcionismus), semper firmiter respuit.
Novum Testamentum
« Verbum Dei, quod virtus Dei est in salutem omni credenti, in scriptis Novi Testamenti praecellenti modo praesentatur et vim suam exhibet ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 17: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 826. Haec scripta veritatem Revelationis divinae nobis tradunt definitivam. Eorum centrale obiectum est Iesus Christus, Filius Dei incarnatus, Eius gesta, doctrina, passio et glorificatio, sicut etiam Eius Ecclesiae initia sub actione Spiritus Sancti. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 20: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 827.
Evangelia sunt omnium Scripturarum cor, « quippe quae praecipuum testimonium sint de Verbi Incarnati, Salvatoris nostri, vita atque doctrina ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 18: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 826.
In Evangeliorum compositione tres distingui possunt periodi: 1. Iesu vita et doctrina. Ecclesia firmiter tenet quattuor Evangelia, « quorum historicitatem incunctanter affirmat, fideliter tradere quae Iesus Dei Filius, vitam inter homines degens, ad aeternam eorum salutem reapse fecit et docuit, usque in diem qua assumptus est ». 2. Traditio oralis. « Apostoli quidem post Ascensionem Domini, illa quae Ipse dixerat et fecerat, auditoribus ea pleniore intelligentia tradiderunt, qua ipsi, eventibus gloriosis Christi instructi et lumine Spiritus veritatis edocti, fruebantur ». 3. Evangelia scripta. « Auctores autem sacri quattuor Evangelia conscripserunt, quaedam e multis aut ore aut iam scripto traditis seligentes. quaedam in synthesim redigentes, vel statui Ecclesiarum attendendo explanantes, formam denique praeconii retinentes, ita semper ut vera et sincera de Iesu nobiscum communicarent ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 19: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 826-827.
Evangelium quadriforme in Ecclesia locum tenet singularem, sicut veneratio quam ei liturgia tribuit, et incomparabilis attractio quam ipsum in sanctos omni tempore exercuit, testantur.
« Non est maior nec melior nec pretiosior nec splendidior ulla doctrina quam Evangelii lectio. Hoc videte, hoc tenete, quod Dominus et Magister noster Christus et verbis docuit et exemplis implevit ». Sancta Caesaria Iunior, Epistula ad Richildam et Radegundem: SC — Sources chrétiennes. « Super omnia Evangelium in meis orationibus me occupat; in illo invenio quidquid pauperi animae meae est necessarium. In eo semper nova lumina, sensus absconditos detego et arcanos ». Sancta Theresia a Iesu Infante, Manuscrit A, 83v: Manuscrits autobiographiques (Paris 1992) p. 268.
De Veteris et Novi Testamenti unitate
Ecclesia, inde a temporibus apostolicis Cf 1 Cor 10,6.11; Heb 10,1; 1 Pe 3,21. et deinde in Traditione constanter, consilii divini in duobus Testamentis unitatem illustravit per typologiam. Haec in Dei operibus sub Vetere Testamento peractis praefigurationes discernit illius quod Deus in plenitudine temporum in Persona Filii Sui incarnati adimplevit.
Christiani itaque Vetus legunt Testamentum sub luce Christi mortui et resuscitati. Haec typologica lectio inexhaustum Veteris Testamenti ostendit contentum. Ipsa tamen non debet oblivioni dare illud valorem proprium Revelationis servare suum, ab Ipso Domino nostro confirmatum. Cf Mc 12,29-31. Ceterum, Novum Testamentum postulat etiam ut sub Veteris legatur luce. Primaeva catechesis christiana constanter ad id recurrebat. Cf 1 Cor 5,6-8; 10,1-11. Secundum adagium antiquum, Novum Testamentum in Vetere est occultum, dum Vetus est in Novo detectum: ita fit ut « in Vetere Novum lateat et in Novo Vetus pateat ». Sanctus Augustinus, Quaestiones in Heptateucum, 2, 73: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)); cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 16: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 825.
Typologia dynamismum significat in consilii divini adimpletionem, cum « Deus omnia in omnibus » erit (1 Cor 15,28). Sic, exempli gratia, vocatio Patriarcharum et Exodus ex Aegypto valorem proprium in Dei consilio non amittunt suum eo quod simul ipsius sint intermediae periodi.
V.De sacra Scriptura in Ecclesiae vita
« Tanta autem Verbo Dei vis ac virtus inest, ut Ecclesiae sustentaculum ac vigor, et Ecclesiae filiis fidei robur, animae cibus, vitae spiritualis fons purus et perennis exstet ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 21: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 828. « Christifidelibus aditus ad sacram Scripturam late pateat oportet ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 22: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 828.
« Sacrae Paginae studium sit veluti anima sacrae theologiae. Eodem autem Scripturae verbo etiam ministerium verbi, pastoralis nempe praedicatio, catechesis omnisque instructio christiana, in quo homilia liturgica eximium locum habeat oportet, salubriter nutritur sancteque virescit ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 24: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 829.
Ecclesia « christifideles omnes [...] vehementer peculiariterque exhortatur, ut frequenti divinarum Scripturarum lectione "eminentem scientiam Iesu Christi" (Phil 3,8) ediscant. "Ignoratio enim Scripturarum ignoratio Christi est" ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 25: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 829; cf Sanctus Hieronymus, Commentarii in Isaiam, Prologus: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
Omnis Scriptura divina unus liber est, et hic unus liber est Christus, « quia omnis Scriptura divina de Christo loquitur, et omnis Scriptura divina in Christo impletur ». Hugo de Sancto Victore, De Arca Noe, 2, 8: PL — Patrologia latina (J.P. Migne); cf Ibid. 2, 9: PL — Patrologia latina (J.P. Migne).
« Sacrae autem Scripturae Verbum Dei continent et, quia inspiratae, vere Verbum Dei sunt ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 24: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 829.
Deus sacrae Scripturae est auctor humanos eius auctores inspirans; Ipse in illis et per illos agit. Sic praestat eorum scripta sine errore veritatem docere salutarem. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 822-823.
Scripturarum inspiratarum interpretatio debet imprimis ad id attendere quod Deus per sacros auctores, nostrae salutis causa, revelare voluit. Id quod a Spiritu venit, nonnisi per Spiritus actionem plene intelligitur. Cf Origenes, Homiliae in Exodum, 4, 5: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).
Ecclesia 46 libros Veteris et 27 libros Novi Testamenti, tamquam inspiratos, recipit et veneratur.
Quattuor Evangelia locum habent centralem quia Christus Iesus eorum est centrum.
Utriusque Testamenti unitas ex unitate consilii et Revelationis Dei promanat. Vetus Testamentum praeparat Novum, hoc autem Vetus adimplet; ambo se mutuo illuminant; utrumque est verum Verbum Dei.
« Divinas Scripturas sicut et ipsum corpus dominicum semper venerata est Ecclesia »; 3 Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 21: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 827. utrumque totam vitam christianam nutrit et regit. « Lucerna pedibus meis verbum Tuum et lumen semitis meis » (Ps 119,105). Cf Is 50,4.