Dominica Pentecostes
Pentecoste est festum Christianum, quo Spiritus Sancti descensus in discipulos Iesu celebratur. Quinquagesimo post Pascha et decimo post Ascensionem Domini die agitur. Itaque ut Pascha etiam Pentecoste est feria mobilis, statuta quodam die in dierum spatio quod inter 10 Maii et 13 Iunii (iuxta Calendarium Gregorianum) patet. Qui autem Calendarium Iulianum sequuntur, Pentecosten inter diem 23 Maii et 19 Iunii celebrantur.
In Actibus Apostolorum dicitur Spiritus Sanctus in discipulos descendisse, cum quinquagesimo Sollemnitatis Hebdomadarum die ("τὴν ἡμέραν τῆς πεντηκοστῆς") Hierosolymis congregati essent (Act. 2,1-41). Ita ex ultimo feriae Iudaicae die festum Christianum ortum est. Etiam origo ecclesiae habetur.
In pluribus terris religionis Christianae et dies pentecostes et sequens dies lunae feriae sunt similiter ac feriae paschales quinquaginta diebus ante, sed in Italia, Tirolo meridionali excepto, dies lunae Pentecostes abolitus est, ut ita rebus socialibus facilius pecunia suppeditetur similiter ac in Germania, ubi Protestantium dies feria poenitentiae et precum eam ob causam abolitus est.
Proxime
Lectiones Missae
Omni anno
Pentecost Sunday - Vigil Mass
- Lectio prima
- Gn 11,1-9
- Lectio secunda
- Rom 8,22-27
- Acclamatio ante Evangelium
- Hic non praesto
- Evangelium
- Io 7,37-39
Pentecost Sunday - Mass during the Day
- Lectio prima
- Act 2,1-11
- Lectio secunda
- 1 Cor 12,3b-7. 12-13
- Sequentia
- Hic non praesto
- Acclamatio ante Evangelium
- Hic non praesto
- Evangelium
- Io 20,19-23