Feria IV Cinerum
Dies cinerum qui in corpore Missalis Romani semper Feria quarta cinerum vocatur, et antiquitus etiam "dies cineris" et "dies cilicii", in ecclesia catholica ritus romani exordium definit temporis illius sacri quod Quadragesima dicitur ad praeparationem Paschae ordinatum. Primus dies est post Carnelevarium.
Cuius diei nomen a cineribus accepit, qui, facti de ramis olivarum, sive aliarum arborum, anno praecedenti benedictis, super caput fidelium hodie imponuntur.
Tempus vero sacrum Quadragesimae dies habet quadraginta sex, quorum paenitentiae et ieiunii sunt quadraginta, festivi autem sex, quia in omnibus dominicis celebratur gaudium resurrectionis Christi. Reliqui quadraginta recolunt totidem dies in quibus in deserto Iesus cibo abstinebat.
Proxime
Lectiones Missae
Omni anno
- Lectio prima
- Il 2,12-18
- Lectio secunda
- 2 Cor 5,20—6,2
- Acclamatio ante Evangelium
- Ps 95,8
Christus in lapidibus sedens prima luce, manibus consertis, deserto post eum usque ad horizontem, 1872