Sacratissimi Cordis Iesu
Festum Sacratissimi Cordis Iesu est festum in Religione Christiana, in quo ecclesia corde Iesu reminsicitur. Die sexagesimo octavo post Dominicam Resurrectionis (tertio die Veneris post Pentecostem) celebratur. Venerationis cordis Iesu origo in Ioannis evangelistae capitulo undevicensimo est, ubi dicitur "Sed unus militum lancea latus eius aperuit et continuo exivit sanguis et aqua." Latronum cum Iesu crucifixorum cruribus fractis, milites ad Iesum venientes videbant eum iam mortuum esse, quam ob rem crura non frangentes lancea latus eius aperiebant.
Proxime
Lectiones Missae
Annus A
Lectiones quas Ecclesia Missae assignat, ad huius sedis editiones iunctae — non translatio quae in aliqua ecclesia legitur, et Episcoporum Conferentia ordinem aptare potest.
Lege- Lectio prima
- Dt 7,6-11
- Psalmus responsorius
- Ps 103,1-2. 3-4. 6-7. 8. 10
- Lectio secunda
- 1 Io 4,7-16
- Acclamatio ante Evangelium
- Mt 11,29ab
- Evangelium
- Mt 11,25-30