Sanctissimae Trinitatis
Dominica Trinitatis sive Sanctissimae Trinitatis Sollemnitas est dominica post Pentecosten.
Festum circa annum 1000 in monasteriis Benedictinis Franciae ortum anno 1334 a Ioanne XXII papa in Calendarium Romanae Ecclesiae introductum et venerationi Sanctissimae Trinitatis dedicatum est. Hoc festo dogma, quod a Concilio Nicaeno Primo (325) definitum est, liturgice explicatur.
Cum sit secundae anni liturgici partis initium, cui sunt paucae sollemnitates, Protestantes dominicas a dominica Trinitatis incipientes usque ad finem anni liturgici computant (dominica post Trinitatis).
Proxime
Lectiones Missae
Annus A
Lectiones quas Ecclesia Missae assignat, ad huius sedis editiones iunctae — non translatio quae in aliqua ecclesia legitur, et Episcoporum Conferentia ordinem aptare potest.
Lege- Lectio prima
- Ex 34,4b-6. 8-9
- Lectio secunda
- 2 Cor 13,11-13
- Acclamatio ante Evangelium
- Cf. Apc 1,8
- Evangelium
- Io 3,16-18
Manus Patris ad benedicendum elevata, Chi-Rho et piscis pro Filio, Spiritus ut columba, trifolia inter eos