Benedictus
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Canticum "Benedictus" nomine quotidie recitatur in Ecclesia Latina in officio Laudum Liturgiae Horarum. Recolit verba Zachariae cum prius est locutus post natum Ioannem Baptistam. Congruentiam habet cum cantico Magnificat, etiam de Luca 1, qua Maria canit laudes Dei in vistatione ad Elisabeth, et quod adhebitur in officio Vesperarum. Sequens versio ex Nova Vulgata est accepta.
Benedíctus Dóminus, Deus Ísrael,
quia visitávit
et fecit redemptiónem plebi suæ,
et eréxit cornu salútis nobis
in domo David púeri sui,
sicut locútus est per os sanctórum,
qui a sæculo sunt, prophetárum eius,
salútem ex inimícis nostris
et de manu ómnium,
qui odérunt nos;
ad faciéndam misericórdiam
cum pátribus nostris
et memorári testaménti sui sancti,
iusiurándum, quod iurávit
ad Ábraham patrem nostrum,
datúrum se nobis,
ut sine timóre,
de manu inimicórum liberáti,
serviámus illi
in sanctitáte et iustítia coram ipso
ómnibus diébus nostris.
Et tu, puer,
prophéta Altíssimi vocáberis:
præíbis enim ante fáciem Dómini
paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis
plebi eius
in remissiónem peccatórum eórum,
per víscera misericórdiæ Dei nostri,
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
illumináre his, qui in ténebris
et in umbra mortis sedent,
ad dirigéndos pedes nostros
in viam pacis.
Glória Patri et Fílio
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio,
et nunc
et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.
Vide etiam
- Evangelium secundum Lucam 1,68–79