Magnificat

Magníficat ánima mea Dóminum,

et exsultávit spíritus meus

in Deo salvatóre meo,

quia respéxit humilitátem

ancíllæ suæ.

Ecce enim ex hoc beátam

me dicent omnes generatiónes,

quia fecit mihi magna,

qui potens est,

et sanctum nomen eius,

et misericórdia eius in progénies

et progénies timéntibus eum.

Fecit poténtiam in bráchio suo,

dispérsit supérbos mente cordis sui;

depósuit poténtes de sede

et exaltávit húmiles.

Esuriéntes implévit bonis

et dívites dimísit inánes.

Suscépit Ísrael púerum suum,

recordátus misericórdiæ,

sicut locútus est ad patres nostros,

Ábraham et sémini eius in sæcula.

Glória Patri et Fílio

et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio,

et nunc et semper,

et in sæcula sæculórum.

Amen.

Vide etiam