Regina Cæli
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Regina caeli est prex, qua tempore paschali oratur. Etiam Papa die Dominica ac aliis diebus festis inter tempus Paschale meridie a fenestra aedificii apostolici loco orationis "Angelus Domini" hanc precem recitat.
Regína cæli lætáre, allelúia.
Quia quem meruísti portáre, allelúia.
Resurréxit, sicut dixit, allelúia.
Ora pro nobis Deum, allelúia.
Gaude et lætáre, Virgo María, allelúia.
Quia surréxit Dóminus vere, allelúia.
Orémus.
Deus, qui per resurrectiónem Fílii tui Dómini nostri Iesu Christi mundum lætificáre dignátus es, præsta, quæsumus, ut per eius Genetrícem Vírginem Maríam perpétuæ capiámus gáudia vitæ.
Per Christum Dóminum nostrum. Amen.
Vide etiam
- Enchiridion Indulgentiarum conc. 17 § 2, 2°