Nicaenum-Constantinopolitanum
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Symbolum Nicaenum a Concilio oecumenico Nicaeno die 19 Iunii 325 editum est. Saepe Symbolum Nicaenum Priscum appellatur, ut a Symbolo Nicaeno Constantinopolitano anno 381 edito internoscatur. Sunt qui dicant confessionem baptismalem ab Eusebio in epistula ad Caesarienses missa descriptam textui
Credo in unum Deum,
Patrem omnipotentem,
Factorem caeli et terrae,
visibilium omnium et invisibilium.
Et in unum Dominum Iesum
Christum,
Filium Dei unigenitum
et ex Patre natum ante omnia saecula,
Deum de Deo,
Lumen de Lumine,
Deum verum de Deo vero,
genitum, non factum,
consubstantialem Patri:
per quem omnia facta sunt;
qui propter nos homines et propter
nostram salutem,
descendit de caelis,
et incarnatus est de Spiritu Sancto
ex Maria Virgine
et homo factus est,
crucifixus etiam pro nobis sub
Pontio Pilato,
passus et sepultus est,
et resurrexit tertia die
secundum Scripturas,
et ascendit in caelum,
sedet ad dexteram Patris,
et iterum venturus est cum gloria,
iudicare vivos et mortuos;
cuius regni non erit finis.
Et in Spiritum Sanctum,
Dominum et vivificantem,
qui ex Patre Filioque procedit,
qui cum Patre et Filio
simul adoratur et conglorificatur,
qui locutus est per Prophetas.
Et unam sanctam catholicam et
apostolicam
Ecclesiam.
Confiteor unum Baptisma
in remissionem peccatorum.
Et exspecto resurrectionem
mortuorum,
et vitam venturi saeculi.
Amen
Vide etiam
- CCC 185–1065
- Compendio 33–217
- Enchiridion Indulgentiarum conc. 28 § 2, 3°