Tantum ergo
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Tantum ergo est hymnus et oratio, quae eucharistiam laudat. Hic hymnus et die cenae Domini, die corporis Domini et in adoratione eucharistica cani solet. Tantum ergo ex ultimis duabus strophis hymni Pange lingua a Thoma Aquinate scripti constat.
Tantum ergo sacramentum
veneremur cernui:
et antiquum documentum
novo cedat ritui:
praestet fides supplementum
sensuum defectui.
Genitori Genitoque
laus et iubilatio,
salus, honor, virtus quoque
sit et benedictio:
procedenti ab utroque
compar sit laudatio. Amen.
Versiculus — linea quam is qui precem ducit solus dicit vel canit. Cui congregatio responso sequenti respondet. Panem de caelo praestitisti eis,
Responsum — linea quam congregatio simul dicit vel canit, versiculo praecedenti respondens. Omne delectamentum in se habentem.
Oremus. – Deus, qui nobis sub sacramento mirabili Passionis tuae memoriam reliquisti: tribue, quaesumus, ita nos Corporis et Sanguinis tui sacra mysteria venerari, ut redemptionis tuae fructum in nobis iugiter sentiamus: Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.
(De Sacra Communione et de Cultu Mysterii Eucharistici extra Missam, 21 iunii 1973, 200 et 192)
Vide etiam
- Enchiridion Indulgentiarum conc. 7 § 2, 2°