Epistula ad Colossenses 1
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, et Timotheus frater 2 his, qui sunt Colossis, sanctis et fidelibus fratribus in Christo: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro. 3 Gratias agimus Deo Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes, 4 audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem, quam habetis in sanctos omnes, 5 propter spem, quae reposita est vobis in caelis, quam ante audistis in verbo veritatis evangelii, 6 quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est fructificans et crescens, sicut et in vobis, ex ea die, qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate; 7 sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro nobis minister Christi, 8 qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu. 9 Ideo et nos, ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes et postulantes, ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali, 10 ut ambuletis digne Domino per omnia placentes, in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei, 11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omnem patientiam et longanimitatem, cum gaudio 12 gratias agentes Patri, qui idoneos vos fecit in partem sortis sanctorum in lumine; 13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae, 14 in quo habemus redemptionem, remissionem peccatorum; 15 qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae, 16 quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates. Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt, 17 et ipse est ante omnia, et omnia in ipso constant. 18 Et ipse est caput corporis ecclesiae; qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens, 19 quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare 20 et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris sive quae in caelis sunt. 21 Et vos, cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis, 22 nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et immaculatos et irreprehensibiles coram ipso; 23 si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et immobiles a spe evangelii, quod audistis, quod praedicatum est in universa creatura, quae sub caelo est, cuius factus sum ego Paulus minister. 24 Nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo, ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia, 25 cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei; 26 mysterium, quod absconditum fuit a saeculis et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis eius, 27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae mysterii huius in gentibus, quod est Christus in vobis, spes gloriae; 28 quem nos annuntiamus, commonentes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo; 29 ad quod et laboro certando secundum operationem eius, quae operatur in me in virtute.
Ubi affertur 302
- Hoc caput Dei Verbum(§2)Indulgentiarum Doctrina(§5)Redemptoris Missio(§6)
- v. 2 Lumen Gentium(§48)
- v. 3 CCC(¶2632
¶2636) - v. 4 CCC(¶2632)
- v. 5 CCC(¶2632)Tertio Millennio Adveniente(§46)
- v. 6 CCC(¶2632)
- v. 8 Dominum Et Vivificantem(§33)Sollicitudo Rei Socialis(§31)
- v. 9 Summa (LA)(II-II 28.3)Mit Brennender Sorge(§11
§52) Orientales Omnes Ecclesias(§54)Veritatis Splendor(§114) - v. 10 CCC(¶2520)Haerent Animo(§2)Il Fermo Proposito(§3)Veritatis Splendor(§114)
- v. 11 Veritatis Splendor(§114)
- v. 12 CCC(¶1250)Summa (LA)(II-II 24.3)Redemptoris Mater(§7)Veritatis Splendor(§114)
- v. 13 CCC(¶517
¶1250) Summa (LA)(I 41.2)Ad Gentes(§3§14) Mystici Corporis Christi(§30§63 Presbyterorum Ordinis(§9)Redemptoris Mater(§7)Redemptoris Missio(§6)§65) - v. 14 CCC(¶517
¶1250 Compendio(594)Redemptoris Mater(§7)Redemptoris Missio(§6)¶2839) - v. 15 CCC(¶142
¶241 Compendio(67)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(13¶299 ¶381 ¶1701 ¶2641) 121 Summa (LA)(I 33.3262 327 454) I 35.2 Quaestiones(Whether the State should be CatholicI 93.1) The saints, statues and images) Dei Verbum(§2)Dies Domini(§24)Dominum Et Vivificantem(§33§34 Ecclesia In Africa(§69)Ecclesia In Asia(§14)Ecclesia In Oceania(§1§50) §20) Evangelium Vitae(§36)Fides Et Ratio(§10§34) Gaudium et Spes(§10§22) Indulgentiarum Doctrina(§2)Lumen Gentium(§2§7 Mystici Corporis Christi(§15§66) §35 Novo Millennio Ineunte(§5)Pastores Dabo Vobis(§47)Redemptor Hominis(§7§36) §8) Sollicitudo Rei Socialis(§31)Tertio Millennio Adveniente(§3)Verbum Domini(§8§90) Veritatis Splendor(§2§19 Vita Consecrata(§18)§20) - v. 16 CCC(¶291
¶331 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(262¶2641) 327 Summa (LA)(I 46.3454) I 108.5) Quaestiones(Whether the State should be Catholic)Ad Gentes(§3)Amoris Laetitia(§77)Dies Domini(§42)Dominum Et Vivificantem(§33)Ecclesia In Asia(§14)Ecclesia In Oceania(§20)Fides Et Ratio(§10§34) Laudato si’(§99)Lumen Gentium(§7§66) Novo Millennio Ineunte(§5)Sollicitudo Rei Socialis(§31)Summi Pontificatus(§31)Verbum Domini(§8) - v. 17 CCC(¶291
¶2641) Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(262454) Quaestiones(Whether the State should be Catholic)Dominum Et Vivificantem(§33)Ecclesia In Asia(§14)Ecclesia In Oceania(§20)Fides Et Ratio(§34)Lumen Gentium(§7)Reconciliatio Et Paenitentia(§4)Redemptor Hominis(§7)Verbum Domini(§10§124) - v. 18 CCC(¶504
¶624 Compendio(157)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(327¶658 ¶753 ¶792 ¶2641) 454) Quaestiones(Whether the State should be Catholic)Aeterna Dei Sapientia(§16§38) Apostolicam Actuositatem(§7)Dies Domini(§24)Dominum Et Vivificantem(§33)Ecclesia In Asia(§14)Ecclesia In Medio Oriente(§53)Ecclesia In Oceania(§20)Fides Et Ratio(§34)Gaudium et Spes(§22)Lumen Gentium(§7)Marialis Cultus(§57§67) Mystici Corporis Christi(§7§14 Redemptor Hominis(§7§15 §31 §33 §34 §35 §36 §67) §18) Redemptoris Mater(§1)Sollicitudo Rei Socialis(§31)Unitatis Redintegratio(§2) - v. 19 CCC(¶624
¶2641) Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(327454) Summa (LA)(III 1.6III 22.1) Quaestiones(Whether the State should be Catholic)Caritas In Veritate(§48)Ecclesia In Asia(§13§14) Ecclesia In Oceania(§20)Fides Et Ratio(§34)Laudato si’(§100)Lumen Gentium(§66)Mystici Corporis Christi(§21§47 Reconciliatio Et Paenitentia(§4)Redemptoris Missio(§6)Sollicitudo Rei Socialis(§31)Unitatis Redintegratio(§2)§48) - v. 20 CCC(¶624
¶1042 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(327¶2305 ¶2641) 454) Summa (LA)(III 22.1III 44.1 Quaestiones(Whether the State should be Catholic)Caritas In Veritate(§48)Ecclesia In Asia(§13Suppl 90.1) §14) Ecclesia In Oceania(§20)Evangelii Gaudium(§229)Fides Et Ratio(§34)Gaudium et Spes(§3§22 Laudato si’(§100)Lebanon(§24)Lumen Gentium(§48)Reconciliatio Et Paenitentia(§4§74 §76 §78) §7) Redemptor Hominis(§7§9 Redemptoris Missio(§6)Sollicitudo Rei Socialis(§31)Unitatis Redintegratio(§2)§18 §20) - v. 21 CCC(¶2305)Summa (LA)(I-II 111.1)Africae Munus(§20)Gaudium et Spes(§3
§22 Reconciliatio Et Paenitentia(§7)Redemptor Hominis(§20)Sacramentum Caritatis(§96)§74 §76 §78) - v. 22 CCC(¶2305)Africae Munus(§20)Gaudium et Spes(§3
§22 Reconciliatio Et Paenitentia(§7)Redemptor Hominis(§18§74 §76 §78) §20) Sacramentum Caritatis(§96) - v. 24 CCC(¶307
¶618 Summa (LA)(III 48.5¶1499 ¶1508) Suppl 25.1 Quaestiones(Purgatory and indulgences)Ad Gentes(§5)Apostolicam Actuositatem(§16)Christifideles Laici(§53Suppl 37.1) §63) Dilexit Nos(§156§201) Evangelium Vitae(§67)Gaudete Et Exsultate(§92)Indulgentiarum Doctrina(§5)Lebanon(§34§56) Lumen Gentium(§11§49) Miserentissimus Redemptor(§7)Mystici Corporis Christi(§1§49 Orientales Ecclesias(§20)Paenitentiam Agere(§20§51 §103 §106 §110) §34) Pastores Dabo Vobis(§77)Perfectae Caritatis(§1)Redemptor Hominis(§7)Redemptoris Missio(§78)Salvifici Doloris(§1§24 Sapientiae Christianae(§17)Vita Consecrata(§24)§27 §30) - v. 25 Redemptoris Missio(§44)
- v. 26 Redemptor Hominis(§7
§11) Redemptoris Missio(§44) - v. 27 CCC(¶568
¶772) Ecclesia In Europa(§16§18) Mystici Corporis Christi(§32§71 Pastores Gregis(§3)Redemptoris Missio(§44)§72) - v. 28 Haerent Animo(§6)Redemptoris Missio(§44)
- v. 29 Evangelii Gaudium(§229)Redemptoris Missio(§44)