Epistula ad Colossenses 3
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Igitur, si conresurrexistis Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; 2 quae sursum sunt sapite, non quae supra terram. 3 Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo! 4 Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. 5 Mortificate ergo membra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus, 6 propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis; 7 in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis. 8 Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro; 9 nolite mentiri invicem, qui exuistis vos veterem hominem cum actibus eius 10 et induistis novum, eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius, qui creavit eum, 11 ubi non est Graecus et Iudaeus, circumcisio et praeputium, barbarus, Scytha, servus, liber, sed omnia et in omnibus Christus. 12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, mansuetudinem, longanimitatem, 13 supportantes invicem et donantes vobis ipsis, si quis adversus aliquem habet querelam; sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos; 14 super omnia autem haec: caritatem, quod est vinculum perfectionis. 15 Et pax Christi dominetur in cordibus vestris, ad quam et vocati estis in uno corpore. Et grati estote. 16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo; 17 et omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo Patri per ipsum. 18 Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet in Domino. 19 Viri, diligite uxores et nolite amari esse ad illas. 20 Filii, oboedite parentibus per omnia; hoc enim placitum est in Domino. 21 Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant. 22 Servi, oboedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Dominum. 23 Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino et non hominibus, 24 scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis. Domino Christo servite; 25 qui enim iniuriam facit, recipiet id quod inique gessit, et non est personarum acceptio.
Ubi affertur 250
- Hoc caput CCC(¶1971)Summa (LA)(III 67.4
III 70.2 Ecclesiam Suam(§35III 72.10) §76) Musicae Sacrae(§8)Sacerdotalis Caelibatus(§34)Veritatis Splendor(§26) - v. 1 CCC(¶655
¶1002) Summa (LA)(III 57.1)Gaudium et Spes(§55§57) Lumen Gentium(§6)Mediator Dei(§144§159 Reconciliatio Et Paenitentia(§4)Sacerdotalis Caelibatus(§34)Sacrosanctum Concilium(§6§199) §8) Vita Consecrata(§26§59) - v. 2 CCC(¶655)Summa (LA)(III 57.1)Gaudium et Spes(§55
§57) Lumen Gentium(§6)Mediator Dei(§144§159 Reconciliatio Et Paenitentia(§4)Sacerdotalis Caelibatus(§34)Vita Consecrata(§59)§199) - v. 3 CCC(¶655
¶665 Compendio(586)Summa (LA)(III 44.1¶1003 ¶1420 ¶2796) III 51.1 Doctor Mellifluus(§17)Fulgens Radiatur(§6)Lumen Gentium(§6)Menti Nostrae(§9)Mysterium Fidei(§8III 83.3) §67 Perfectae Caritatis(§6)Presbyterorum Ordinis(§22)Redemptionis Donum(§15)Redemptoris Mater(§17)Sacerdotalis Caelibatus(§34)Vita Consecrata(§59§68 §69) §90) - v. 4 CCC(¶1003
¶2772) Divini Illius Magistri(§80§94) Lumen Gentium(§6§9 Sacerdotalis Caelibatus(§34)Sacrosanctum Concilium(§8)Vita Consecrata(§59)§48) - v. 5 CCC(¶1852
¶2518) Summa (LA)(II-II 142.2)Ad Gentes(§13) - v. 6 CCC(¶1852)Ad Gentes(§13)
- v. 7 CCC(¶1852)Ad Gentes(§13)
- v. 8 CCC(¶1852)Summa (LA)(II-II 13.2)Ad Gentes(§13)
- v. 9 CCC(¶1852)Ad Gentes(§13)Christifideles Laici(§12
§25) Christus Vivit(§13)Evangelii Nuntiandi(§18)Lebanon(§122)Pacem, Dei Munus Pulcherrimum(§15§20) - v. 10 CCC(¶2809)Summa (LA)(I 93.6
II-II 177.2) Ad Gentes(§13)Christifideles Laici(§12§25) Christus Vivit(§13)Dominicae Cenae(§7)Ecclesia In America(§32)Evangelii Nuntiandi(§2§18) Gaudium et Spes(§22)Indulgentiarum Doctrina(§8)Mystici Corporis Christi(§20§45 Novo Millennio Ineunte(§23)Pacem, Dei Munus Pulcherrimum(§15§46) §20) Summi Pontificatus(§35§36) - v. 11 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(144
431) Summa (LA)(II-II 177.2III 36.3 E Supremi(§4)Ecclesia In Medio Oriente(§10)Ecclesiam Suam(§15III 66.10 Suppl 57.1) §36 Gaudium et Spes(§22)In Plurimis(§6)Lumen Gentium(§32)Maximum Illud(§20)Mediator Dei(§34§37 §44 §78) §37 Pacem, Dei Munus Pulcherrimum(§15§52) §20) Summi Pontificatus(§35§36) - v. 12 Summa (LA)(II-II 30.4)Ad Petri Cathedram(§75
§143) Christus Vivit(§13)Evangelii Praecones(§15§70 Gaudium et Spes(§22)Lumen Gentium(§40)Maximum Illud(§27)Pacem, Dei Munus Pulcherrimum(§10)§73) - v. 13 Ad Petri Cathedram(§75
§143) Christus Vivit(§13)Ecclesia In Europa(§28)Gaudium et Spes(§22) - v. 14 CCC(¶815
¶1827 Compendio(388)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(580)Summa (LA)(I-II 107.1¶1844) II-II 4.7 Ad Petri Cathedram(§75II-II 27.6 II-II 30.4 II-II 124.3 II-II 161.5 II-II 184.1 III 73.3) §143) Aeterna Dei Sapientia(§31§75) Christus Vivit(§13)Editae Saepe(§29)Gaudium et Spes(§22)Lumen Gentium(§42)Menti Nostrae(§11)Pacem, Dei Munus Pulcherrimum(§5§6) Perfectae Caritatis(§15)Quadragesimo Anno(§137§138) Rosarium Virginis Mariae(§40)Sapientiae Christianae(§40)Veritatis Splendor(§15§51) - v. 15 Ad Petri Cathedram(§75
§143) Redemptor Hominis(§7§18) - v. 16 CCC(¶79
¶1156 Summa (LA)(II-II 91.2)Dei Verbum(§8)Mediator Dei(§18¶2633 ¶2641) §21 Musicae Sacrae(§2§30) §3) Providentissimus Deus(§38)Sacrosanctum Concilium(§112)Verbum Domini(§51) - v. 17 CCC(¶1156
¶2633) Summa (LA)(II-II 122.3III 66.5) Apostolicam Actuositatem(§4)Christifideles Laici(§17§27) Gaudium et Spes(§64)Il Fermo Proposito(§27)Mater et Magistra(§234§254 Unitatis Redintegratio(§23)§256) - v. 18 CCC(¶2204)Quaestiones(Violence at home)Christifideles Laici(§40
§50) Mulieris Dignitatem(§24) - v. 19 CCC(¶2204)Quaestiones(Violence at home)Casti Connubii(§2
§9 Christifideles Laici(§40§23) §50) - v. 20 CCC(¶2204
¶2217) Summa (LA)(II-II 104.5Suppl 47.6) Quaestiones(Violence at home)Christifideles Laici(§40§50) Familiaris Consortio(§21) - v. 21 CCC(¶2204
¶2286) Summa (LA)(II-II 133.1II-II 133.2) Quaestiones(Violence at home)Amoris Laetitia(§269)Christifideles Laici(§40§50) Christus Vivit(§15)Familiaris Consortio(§21) - v. 22 Summa (LA)(II-II 104.5
Suppl 64.2) Quaestiones(Work and the economy) - v. 23 Quaestiones(Work and the economy)Laborem Exercens(§26)
- v. 24 Quaestiones(Work and the economy)Laborem Exercens(§26)
- v. 25 Summa (LA)(I-II 73.9)