Prophetia Danielis 13
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
(Hucusque Daniel in Hebraeo volumine legimus. Cetera, quae sequuntur usque ad finem libri, de Theodotionis editione translata sunt).
1 Et erat vir habitans in Babylone, et nomen eius Ioachim; 2 et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciae, pulchram nimis et timentem Dominum; 3 parentes enim illius, cum essent iusti, erudierunt filiam suam secundum legem Moysis. 4 Erat autem Ioachim dives valde, et erat ei pomerium vicinum domui suae; et ad ipsum confluebant Iudaei, eo quod esset honorabilior omnium. 5 Et constituti sunt de populo duo senes iudices in anno illo, de quibus locutus est Dominus quia egressa est iniquitas de Babylone a senibus iudicibus, qui videbantur regere populum. 6 Isti frequentabant domum Ioachim, et veniebant ad eos omnes, qui habebant iudicia. 7 Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna et deambulabat in pomerio viri sui. 8 Et videbant eam duo senes cotidie ingredientem et deambulantem et facti sunt in concupiscentia eius 9 et everterunt sensum suum et declinaverunt oculos suos, ut non viderent caelum neque recordarentur iudiciorum iustorum. 10 Erant ergo ambo vulnerati amore eius nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum; 11 erubescebant enim indicare concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea. 12 Et observabant cotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum: 13 “ Eamus domum, quia prandi hora est ”. Et egressi recesserunt a se. 14 Cumque revertissent, venerunt in unum et, sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam; et tunc in commune statuerunt tempus, quando eam possent invenire solam. 15 Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius cum duabus solis puellis voluitque lavari in pomerio, aestus quippe erat. 16 Et non erat ibi quisquam, praeter duos senes absconditos et contemplantes eam. 17 Dixit ergo puellis: “ Afferte mihi oleum et smegmata et ostia pomerii claudite, ut laver ”. 18 Et fecerunt, sicut praeceperat; clauseruntque ostia pomerii et egressae sunt per posticium, ut afferrent, quae iusserat; nesciebantque senes intus esse absconditos. 19 Cum autem egressae essent puellae, surrexerunt duo senes et accurrerunt ad eam et dixerunt: 20 “ Ecce ostia pomerii clausa sunt, et nemo nos videt, et in concupiscentia tui sumus; quam ob rem assentire nobis et commiscere nobiscum. 21 Quod si nolueris, dicemus testimonium contra te, quod fuerit tecum iuvenis et ob hanc causam emiseris puellas a te ”. 22 Ingemuit Susanna et ait: “ Angustiae sunt mihi undique: si enim hoc egero, mors mihi est; si autem non egero, non effugiam manus vestras; 23 sed melius mihi est absque opere incidere in manus vestras quam peccare in conspectu Domini ”. 24 Et exclamavit voce magna Susanna; exclamaverunt autem et senes adversus eam, 25 et, cum cucurrisset unus, aperuit ostia pomerii. 26 Cum ergo audissent clamorem in pomerio famuli domus, irruerunt per posticam, ut viderent quidnam esset ei. 27 Postquam autem senes locuti sunt sermones suos, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna. Et factum est die crastina, 28 cum venisset populus ad virum eius Ioachim, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversum Susannam, ut interficerent eam; 29 et dixerunt coram populo: “ Mittite ad Susannam, filiam Helciae, quae est uxor Ioachim ”; et miserunt. 30 Et venit cum parentibus et filiis et universis cognatis suis. 31 Porro Susanna erat delicata nimis et pulchra specie. 32 At iniqui illi iusserunt, ut discooperiretur — erat enim cooperta — ut satiarentur decore eius. 33 Flebant igitur sui et omnes, qui videbant eam. 34 Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus super caput eius; 35 quae flens suspexit ad caelum: erat enim cor eius fiduciam habens in Domino.Ubi affertur 13
- Hoc caput Summa (LA)(II-II 67.1
II-II 67.3) - v. 5 Summa (LA)(II-II 63.3)
- v. 9 Summa (LA)(II-II 153.5)
- v. 22 Veritatis Splendor(§91)
- v. 23 Veritatis Splendor(§91)
- v. 45 Summa (LA)(II-II 67.1
III 39.3) - v. 52 Summa (LA)(III 42.2)
- v. 56 Summa (LA)(I-II 77.1
I-II 77.5 II-II 47.16 II-II 153.5)