Epistula ad Ephesios 1
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, sanctis, qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Iesu: 2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. 3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo, 4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate; 5 qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum, secundum beneplacitum voluntatis suae, 6 in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in Dilecto, 7 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae eius, 8 quam superabundare fecit in nobis in omni sapientia et prudentia, 9 notum faciens nobis mysterium voluntatis suae, secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo, 10 in dispensationem plenitudinis temporum: recapitulare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra, in ipso; 11 in quo etiam sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum eius, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae, 12 ut simus in laudem gloriae eius, qui ante speravimus in Christo; 13 in quo et vos cum audissetis verbum veritatis, evangelium salutis vestrae, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto, 14 qui est arrabo hereditatis nostrae in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsius. 15 Propterea et ego audiens fidem vestram, quae est in Domino Iesu, et dilectionem in omnes sanctos, 16 non cesso gratias agens pro vobis memoriam faciens in orationibus meis, 17 ut Deus Domini nostri Iesu Christi, Pater gloriae, det vobis Spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius, 18 illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis eius, quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis, 19 et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos, qui credimus, secundum operationem potentiae virtutis eius, 20 quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus 21 supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro; 22 et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae, 23 quae est corpus ipsius, plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur.
Ubi affertur 368
- Hoc caput Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(327)Dignitatis Humanae(§10)Gaudium et Spes(§72)Redemptor Hominis(§9)Sacerdotalis Caelibatus(§45)
- v. 1 CCC(¶2627)Mulieris Dignitatem(§13)
- v. 2 CCC(¶2627)Mulieris Dignitatem(§13)
- v. 3 CCC(¶381
¶492 Dei Verbum(§2)Dilexit Nos(§72¶1077 ¶1671 ¶2627 ¶2641) §77) Dominum Et Vivificantem(§53)Gaudium et Spes(§38§40) Incarnationis Mysterium(§1)Mulieris Dignitatem(§13)Pastores Dabo Vobis(§35)Redemptoris Mater(§7)Tertio Millennio Adveniente(§49) - v. 4 CCC(¶52
¶257 Summa (LA)(I 23.4¶381 ¶492 ¶796 ¶865 ¶1077 ¶1426 ¶2627 ¶2641 ¶2807) III 18.4) Dei Verbum(§2)Dilexit Nos(§77)Dominum Et Vivificantem(§53)Gaudete Et Exsultate(§2)Incarnationis Mysterium(§1)Lumen Fidei(§11)Lumen Gentium(§3§39) Mediator Dei(§170§185 Misericordiae Vultus(§3)Mulieris Dignitatem(§9§228) §13) Pastores Dabo Vobis(§19§35 Redemptoris Mater(§7§36) §11) Sacramentum Caritatis(§92§96) Tertio Millennio Adveniente(§49)Verbum Domini(§77)Veritatis Splendor(§115) - v. 5 CCC(¶52
¶257 Summa (LA)(I-II 110.1¶294 ¶381 ¶796 ¶1077 ¶2627 ¶2641) III 7.11 Dei Verbum(§2)Dignitatis Humanae(§10)Dilexit Nos(§77)Dominum Et Vivificantem(§53)Ecclesia In Medio Oriente(§95)Gaudium et Spes(§38III 23.1 III 24.1 III 24.4) §40) Incarnationis Mysterium(§1)Lumen Fidei(§11)Lumen Gentium(§3)Mulieris Dignitatem(§9§13) Pastores Dabo Vobis(§19§35 Redemptoris Custos(§1)Redemptoris Mater(§7§36) §11) Sacramentum Caritatis(§92)Ut Unum Sint(§26)Veritatis Splendor(§115) - v. 6 CCC(¶294
¶381 Summa (LA)(I-II 111.1¶1077 ¶1083 ¶2627 ¶2641) III 7.11) Dei Verbum(§2)Dilexit Nos(§77)Dominum Et Vivificantem(§53)Evangelii Gaudium(§267)Gaudium et Spes(§38§40) Mulieris Dignitatem(§9)Redemptoris Mater(§7)Sacerdotalis Caelibatus(§45)Sacramentum Caritatis(§92)Veritatis Splendor(§115) - v. 7 CCC(¶517
¶2627 Dei Verbum(§2)Dilexit Nos(§77)Dominum Et Vivificantem(§53)Indulgentiarum Doctrina(§5)Redemptoris Mater(§7¶2641 ¶2839) §10) Sacramentum Caritatis(§92)Sollicitudo Rei Socialis(§31)Tertio Millennio Adveniente(§4) - v. 8 CCC(¶2627
¶2641) Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(431)Dei Verbum(§2)Dominum Et Vivificantem(§53)Mystici Corporis Christi(§25§54 Redemptor Hominis(§7§56) §9) Sacramentum Caritatis(§92)Tertio Millennio Adveniente(§4) - v. 9 CCC(¶51
¶257 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(431)Arcanum Divinae(§1)Caritas In Veritate(§48)Dei Verbum(§2)Dominum Et Vivificantem(§53)Fides Et Ratio(§7)Gaudete In Domino(§16)Incarnationis Mysterium(§1)Mulieris Dignitatem(§3)Redemptoris Custos(§5)Sacramentum Caritatis(§8¶1066 ¶2603 ¶2627 ¶2641 ¶2807 ¶2823) §92) Tertio Millennio Adveniente(§4) - v. 10 CCC(¶668
¶772 Compendio(216)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(431)Summa (LA)(III 13.2)Ad Gentes(§3)Arcanum Divinae(§1)Caritas In Veritate(§48)Catechesi Tradendae(§53)Dei Verbum(§2)Dies Domini(§42¶1042 ¶1043 ¶2627 ¶2641 ¶2748 ¶2823 ¶2854) §59) Dominum Et Vivificantem(§53)E Supremi(§4)Ecclesia In Medio Oriente(§95)Editae Saepe(§16)Evangelii Gaudium(§181)Gaudete In Domino(§16)Gaudium et Spes(§38§43 Il Fermo Proposito(§6)In Plurimis(§2)Incarnationis Mysterium(§1)Lebanon(§24§45 §55 §58) §31) Lumen Gentium(§3§48) Magnifica Humanitas(§233)Miserentissimus Redemptor(§4)Reconciliatio Et Paenitentia(§10)Redemptor Hominis(§7)Redemptoris Mater(§1§41) Redemptoris Missio(§6)Rosarium Virginis Mariae(§20)Sacramentum Caritatis(§8§64 Summi Pontificatus(§66)Tertio Millennio Adveniente(§3§92) §4 Verbum Domini(§12§6) §61 §102) - v. 11 CCC(¶2627
¶2641 Summa (LA)(I 19.3¶2823) I 21.1 Dei Verbum(§2)Dilexit Nos(§77)Dominum Et Vivificantem(§53)Lumen Gentium(§4)Sacramentum Caritatis(§92)I 22.1 I-II 14.1 III 24.4) - v. 12 CCC(¶2627
¶2641) Dei Verbum(§2)Dominum Et Vivificantem(§53)Lumen Gentium(§4)Sacramentum Caritatis(§92)Sacrosanctum Concilium(§6)Tertio Millennio Adveniente(§6)Veritatis Splendor(§10§120) - v. 13 CCC(¶693
¶696 Dei Verbum(§2)Dilexit Nos(§77)Dominum Et Vivificantem(§53)Gaudium et Spes(§38¶698 ¶706 ¶1274 ¶1296 ¶2627 ¶2641) §40) Pastores Dabo Vobis(§19) - v. 14 CCC(¶706
¶1107 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(122¶1274 ¶2627 ¶2641) 522) Dei Verbum(§2)Divinum Illud Munus(§15)Dominum Et Vivificantem(§53)Gaudium et Spes(§22§38 Lumen Gentium(§48)Veritatis Splendor(§23)§40) - v. 15 Dilexit Nos(§77)
- v. 16 CCC(¶2632)
- v. 17 CCC(¶2632)Summa (LA)(I 12.3
I-II 67.5) Dilexit Nos(§72)Vita Consecrata(§96) - v. 18 CCC(¶158
¶2632) Summa (LA)(I 12.3I-II 67.5 Christifideles Laici(§51Suppl 92.2 Suppl 96.7) §61) Lumen Gentium(§4§7) Pastores Gregis(§3)Reconciliatio Et Paenitentia(§13)Redemptionis Donum(§16)Redemptoris Missio(§16) - v. 19 CCC(¶272
¶648 Summa (LA)(Suppl 96.7)Lumen Gentium(§7)Redemptoris Missio(§16)¶2632) - v. 20 CCC(¶272
¶648 Summa (LA)(I 108.2¶668 ¶2632) I 108.6 Indulgentiarum Doctrina(§4)Lumen Gentium(§7)Redemptoris Missio(§16)III 8.4 III 10.4) - v. 21 CCC(¶272
¶648 Summa (LA)(I 108.2¶668 ¶2632) I 108.5 Indulgentiarum Doctrina(§4)Lumen Gentium(§7)Redemptoris Missio(§16)I 108.6 III 8.4 III 10.4 III 57.5) - v. 22 CCC(¶272
¶648 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(327)Summa (LA)(III 8.1¶668 ¶669 ¶753 ¶830 ¶2045 ¶2632) III 8.4 Indulgentiarum Doctrina(§4)Lumen Gentium(§7)Mortalium Animos(§16)Redemptor Hominis(§7III 8.7 Suppl 37.1) §18) Redemptoris Missio(§16)Satis Cognitum(§9)Sollicitudo Rei Socialis(§31) - v. 23 CCC(¶830
¶2632) Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(327)Summa (LA)(III 8.3III 8.4 Gaudium et Spes(§38Suppl 37.1) §40) Indulgentiarum Doctrina(§4)Lumen Gentium(§7)Pastores Dabo Vobis(§18)Redemptor Hominis(§7§18) Redemptoris Missio(§16)Satis Cognitum(§9)Sollicitudo Rei Socialis(§31) - v. 24 Redemptoris Missio(§16)
- v. 25 Redemptoris Missio(§16)
- v. 26 Redemptoris Missio(§16)
- v. 27 Redemptoris Missio(§16)
- v. 28 Gaudium et Spes(§62
§72) Redemptoris Missio(§16) - v. 29 Redemptoris Missio(§16)
- v. 30 Redemptoris Missio(§16)
- v. 31 Redemptoris Missio(§16)
- v. 35 Incarnationis Mysterium(§1)