Epistula ad Ephesios 2
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, 2 in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae; 3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in concupiscentiis carnis nostrae, facientes voluntates carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et ceteri. 4 Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, 5 et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo — gratia estis salvati — 6 et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu, 7 ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu. 8 Gratia enim estis salvati per fidem; et hoc non ex vobis, Dei donum est: 9 non ex operibus, ut ne quis glorietur. 10 Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in opera bona, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus. 11 Propter quod memores estote, quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini praeputium ab ea, quae dicitur circumcisio in carne manufacta, 12 quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel et extranei testamentorum promissionis, spem non habentes et sine Deo in mundo. 13 Nunc autem in Christo Iesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. 14 Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvit, inimicitiam, in carne sua, 15 legem mandatorum in decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem, 16 et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem, interficiens inimicitiam in semetipso. 17 Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem his, qui prope; 18 quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem. 19 Ergo iam non estis extranei et advenae, sed estis concives sanctorum et domestici Dei, 20 superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu, 21 in quo omnis aedificatio compacta crescit in templum sanctum in Domino, 22 in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu.
Ubi affertur 246
- v. 1 Summa (LA)(I-II 72.6)Ad Gentes(§14)
- v. 2 Summa (LA)(II-II 14.3)Ad Gentes(§14)Reconciliatio Et Paenitentia(§14)
- v. 3 CCC(¶2515)Summa (LA)(I-II 81.1
III 2.12) Divinum Illud Munus(§9)Miserentissimus Redemptor(§5)Mystici Corporis Christi(§6§12) - v. 4 CCC(¶211
¶654 Compendio(40)Summa (LA)(III 1.5¶1073) III 46.1 Dives In Misericordia(§1III 58.4 III 87.2) §2 E Supremi(§15)Ecclesia In Europa(§105)Familiaris Consortio(§58)Haurietis Aquas(§10§3) §20 Misericordiae Vultus(§1)Pastores Dabo Vobis(§48)Reconciliatio Et Paenitentia(§10§37) §22) Veritatis Gaudium(§4)Veritatis Splendor(§120) - v. 5 CCC(¶654)Summa (LA)(III 1.5
III 87.2) Dilexit Nos(§77)Dives In Misericordia(§1) - v. 6 CCC(¶1003
¶2796) Summa (LA)(III 58.4)Dilexit Nos(§77)Lumen Gentium(§7)Sacrosanctum Concilium(§6) - v. 7 Haurietis Aquas(§17
§29 §62) - v. 8 Summa (LA)(I 111.1
I-II 63.2 Quaestiones(Faith and works)Evangelii Gaudium(§161II-II 1.7 II-II 4.6 II-II 5.2 II-II 6.1) §162) Evangelii Nuntiandi(§27)Lumen Fidei(§19) - v. 9 Summa (LA)(II-II 6.1)Quaestiones(Faith and works)Arcanum Divinae(§4)Evangelii Gaudium(§161
§162) - v. 10 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(258)Summa (LA)(I-II 110.2)Quaestiones(Faith and works)Dilexit Nos(§77)Redemptor Hominis(§18)Sacramentum Caritatis(§74)Veritatis Splendor(§120)
- v. 12 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(431)Spe Salvi(§2
§23 Summi Pontificatus(§33)Ut Unum Sint(§84)§27 §44) - v. 13 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(431)Dilexit Nos(§77)Fides Et Ratio(§70)Pacem, Dei Munus Pulcherrimum(§15
§19) Summi Pontificatus(§33)Ut Unum Sint(§84) - v. 14 CCC(¶2305)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(431
491) Summa (LA)(III 35.8)Africae Munus(§8§28 Christifideles Laici(§42§99) §52) Ecclesia In Africa(§79)Ecclesia In Asia(§13)Ecclesia In Europa(§105)Ecclesia In Medio Oriente(§10)Evangelii Gaudium(§229§239) Fides Et Ratio(§70)Gaudete Et Exsultate(§121)Mystici Corporis Christi(§13§31 Nostra Aetate(§4)Pacem in Terris(§90§32) §168 Reconciliatio Et Paenitentia(§7§169) §10 Redemptoris Missio(§11)Redemptoris Nostri Cruciatus(§8)Rosarium Virginis Mariae(§6§35) §40) Sacramentum Caritatis(§49§89) Ut Unum Sint(§5)Verbum Domini(§102) - v. 15 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(431
491) Summa (LA)(I-II 99.1I-II 102.1) Africae Munus(§8§20 Evangelii Nuntiandi(§2)Mystici Corporis Christi(§12§99) §13 Nostra Aetate(§4)Pacem in Terris(§90§28 §29 §31 §32) §168 Reconciliatio Et Paenitentia(§7§169) §10) Redemptor Hominis(§18)Ut Unum Sint(§5) - v. 16 CCC(¶2305)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(431
491 Africae Munus(§8493) §20 Ecclesia In Africa(§79)Gaudium et Spes(§3§99) §74 Mystici Corporis Christi(§13§76 §78) §31 Nostra Aetate(§4)Pacem in Terris(§90§32) §168 Reconciliatio Et Paenitentia(§7§169) §10) Redemptor Hominis(§7§18) Ut Unum Sint(§5) - v. 17 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(431)Africae Munus(§8
§99) Pacem in Terris(§90§168 Unitatis Redintegratio(§2)Vita Consecrata(§96)§169) - v. 18 CCC(¶51)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(431)Africae Munus(§8)Catechesi Tradendae(§29)Dei Verbum(§2)Dilexit Nos(§77)Dominum Et Vivificantem(§25
§52) Lumen Gentium(§4)Mulieris Dignitatem(§3)Redemptoris Custos(§5)Unitatis Redintegratio(§2) - v. 19 CCC(¶756)Summa (LA)(I-II 63.4)Arcanum Divinae(§8
§10) Casti Connubii(§1§13) Evangelii Praecones(§12§59 Fides Et Ratio(§70)Incarnationis Mysterium(§5§62) §6) Lumen Gentium(§6)Mediator Dei(§17§19 §27) - v. 20 CCC(¶756
¶857) Compendio(174)Ad Gentes(§9)Ecclesia de Eucharistia(§27)Lumen Gentium(§6§19) Mediator Dei(§17§19 Mystici Corporis Christi(§41§27) §89 Sempiternus Rex Christus(§31)Summi Pontificatus(§70§91) §71) Unitatis Redintegratio(§2) - v. 21 CCC(¶756
¶797) Dilexit Nos(§77)Lumen Gentium(§6)Mediator Dei(§17§19 Mystici Corporis Christi(§3§27) §7) Sacrosanctum Concilium(§2)Satis Cognitum(§32) - v. 22 CCC(¶756)Dilexit Nos(§77)Lumen Gentium(§6)Mediator Dei(§17
§19 Mystici Corporis Christi(§3§27) §7) Presbyterorum Ordinis(§11§22) Sacrosanctum Concilium(§2) - v. 25 Africae Munus(§52)
- v. 27 Marialis Cultus(§22)
- v. 28 Africae Munus(§52)
- v. 29 Africae Munus(§52)