Epistula ad Ephesios 3
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Huius rei gratia, ego Paulus, vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus — 2 si tamen audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi pro vobis, 3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est mysterium, sicut supra scripsi in brevi, 4 prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi, 5 quod aliis generationibus non innotuit filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu, 6 esse gentes coheredes et concorporales et comparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium, 7 cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi secundum operationem virtutis eius. 8 Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec: gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi 9 et illuminare omnes, quae sit dispensatio mysterii absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit, 10 ut innotescat nunc principatibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei, 11 secundum propositum saeculorum, quod fecit in Christo Iesu Domino nostro, 12 in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius. 13 Propter quod peto, ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra. 14 Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem, 15 ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur, 16 ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem, 17 habitare Christum per fidem in cordibus vestris, in caritate radicati et fundati, 18 ut valeatis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum, 19 scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. 20 Ei autem, qui potens est supra omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis, 21 ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen.
Ubi affertur 223
- Hoc caput Humanae Vitae(§8)Pastores Dabo Vobis(§70)Saeculo Exeunte Octavo(§14)
- v. 3 Catechesi Tradendae(§29)Redemptoris Missio(§44)
- v. 4 CCC(¶1066)Summa (LA)(I 57.5)Dei Verbum(§17)Redemptoris Missio(§44)
- v. 5 Summa (LA)(I 57.5
I-II 102.4 Catechesi Tradendae(§53)Dei Verbum(§17)Redemptoris Missio(§44II-II 1.7 II-II 161.3 II-II 174.6) §53) - v. 6 Africae Munus(§20)Dei Verbum(§17)Dilexit Nos(§77)Redemptoris Missio(§44)
- v. 7 Dives In Misericordia(§2)Redemptoris Missio(§44)
- v. 8 CCC(¶424)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(262)Summa (LA)(I 106.1
III 7.10 Dives In Misericordia(§2)Ecclesia In Africa(§47)Evangelii Nuntiandi(§53)Familiaris Consortio(§10)Presbyterorum Ordinis(§13)Redemptor Hominis(§1III 69.5) §4 Redemptoris Mater(§46)Redemptoris Missio(§11§7 §11) §44) Sacramentum Caritatis(§8)Saeculo Exeunte Octavo(§14)Summi Pontificatus(§5)Unitatis Redintegratio(§11) - v. 9 CCC(¶221
¶772 Summa (LA)(III 60.1¶1066) III 69.5) Catechesi Tradendae(§5)Ecclesiam Suam(§3§9 Presbyterorum Ordinis(§2§10) §5 Redemptionis Donum(§12)Redemptoris Custos(§5§11 §13 §22) §17 Redemptoris Missio(§44)Sacramentum Caritatis(§8)Ut Unum Sint(§9)§18) - v. 10 CCC(¶221
¶772) Summa (LA)(I 117.2)Ecclesiam Suam(§3§9 Perfectae Caritatis(§1)Presbyterorum Ordinis(§13)Sacramentum Caritatis(§8)§10) - v. 11 CCC(¶221
¶772) Dilexit Nos(§77)Sacramentum Caritatis(§8) - v. 12 CCC(¶221
¶2778) Ad Gentes(§13)Dilexit Nos(§77)Gaudete Et Exsultate(§129) - v. 14 CCC(¶239
¶2214 Summa (LA)(I 13.6¶2367) I 33.2) Dilexit Nos(§71)Dominum Et Vivificantem(§58)Haurietis Aquas(§27§55 Mulieris Dignitatem(§8§100) §18) Pacem in Terris(§90)Pastores Dabo Vobis(§70)Redemptionis Donum(§16) - v. 15 CCC(¶239
¶2214 Summa (LA)(I 13.6¶2367) I 45.5) Africae Munus(§53)Casti Connubii(§9)Diuturnum(§7§11) Dominum Et Vivificantem(§58)Familiaris Consortio(§14§25) Humanae Vitae(§8)Mulieris Dignitatem(§8§18) Pacem in Terris(§90)Pastores Dabo Vobis(§70)Quod Apostolici Muneris(§5)Redemptoris Custos(§8) - v. 16 CCC(¶1073
¶1995 Dominum Et Vivificantem(§58¶2714) §62) Haurietis Aquas(§27§55 Pacem in Terris(§90)Pastores Dabo Vobis(§70)Redemptionis Donum(§16)Spe Salvi(§22)§100) - v. 17 CCC(¶1073
¶2714) Summa (LA)(I-II 62.4I-II 65.5 Africae Munus(§52)Ecclesiam Suam(§10I-II 84.1 I-II 89.2 II-II 8.4 II-II 23.8 III 62.5 III 68.1 III 68.8 III 69.5) §16 Haurietis Aquas(§9§27 §38) §19 Lumen Fidei(§21)Mysterium Fidei(§5§27 §34 §55 §100) §35 Mystici Corporis Christi(§32§36) §70 Pacem in Terris(§90)Pastores Dabo Vobis(§70)Redemptionis Donum(§16)Veritatis Splendor(§21)§71) - v. 18 CCC(¶2565)Summa (LA)(III 46.4)Catechesi Tradendae(§5)Dives In Misericordia(§2)Haurietis Aquas(§9
§11 Mystici Corporis Christi(§44§19 §21 §27 §34 §38 §55 §100) §94 Pastores Dabo Vobis(§70)Redemptionis Donum(§16)§96) - v. 19 CCC(¶2565)Summa (LA)(I-II 65.2
I-II 66.6 Catechesi Tradendae(§5)Fidei Depositum(§1)Haurietis Aquas(§9II-II 24.1 III 7.6 III 7.10 III 18.5) §19 Lumen Gentium(§6§27 §34 §55 §100) §7) Pastores Dabo Vobis(§70)Quas Primas(§6)Redemptionis Donum(§16)Redemptoris Mater(§20)Rosarium Virginis Mariae(§24)Veritatis Splendor(§109) - v. 20 CCC(¶2565
¶2641) Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(122)Summa (LA)(I 25.6)Gaudium et Spes(§93)Haurietis Aquas(§5§10 Presbyterorum Ordinis(§22)§18) - v. 21 CCC(¶2565
¶2641) Dilexit Nos(§77)Gaudium et Spes(§93)Haurietis Aquas(§5§10 Presbyterorum Ordinis(§22)§18) - v. 46 Dei Verbum(§17)