Epistula ad Ephesios 5
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi, 2 et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. 3 Fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos, 4 et turpitudo et stultiloquium aut scurrilitas, quae non decent, sed magis gratiarum actio. 5 Hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut immundus aut avarus, id est idolorum cultor, non habet hereditatem in regno Christi et Dei. 6 Nemo vos decipiat inanibus verbis; propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae. 7 Nolite ergo effici comparticipes eorum; 8 eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate 9 — fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate — 10 probantes quid sit beneplacitum Domino; 11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite; 12 quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere; 13 omnia autem, quae arguuntur, a lumine manifestantur, 14 omne enim, quod manifestatur, lumen est. Propter quod dicit: “ Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus ”. 15 Videte itaque caute quomodo ambuletis, non quasi insipientes sed ut sapientes, 16 redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. 17 Propterea nolite fieri imprudentes, sed intellegite, quae sit voluntas Domini. 18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu 19 loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino. 20 Gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri, 21 subiecti invicem in timore Christi. 22 Mulieres viris suis sicut Domino, 23 quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput est ecclesiae, ipse salvator corporis. 24 Sed ut ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris in omnibus. 25 Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit ecclesiam et seipsum tradidit pro ea, 26 ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo, 27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. 28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit; 29 nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam, 30 quia membra sumus corporis eius. 31 Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. 32 Mysterium hoc magnum est; ego autem dico de Christo et ecclesia! 33 Verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut seipsum diligat; uxor autem timeat virum.
Ubi affertur 541
- Hoc caput CCC(¶1659)Christifideles Laici(§40)Ecclesiam Suam(§10
§46 Familiaris Consortio(§3)Humanae Vitae(§25)Musicae Sacrae(§8)Sacerdotalis Caelibatus(§16§77) §20) - v. 1 CCC(¶1694)Summa (LA)(I-II 24.3
II-II 33.7 Menti Nostrae(§127)Redemptionis Donum(§4)Veritatis Splendor(§89)II-II 132.1) - v. 2 CCC(¶616
¶1694) Summa (LA)(I-II 101.4I-II 102.3 Haurietis Aquas(§21II-II 33.7 III 22.2 III 46.10 III 47.2 III 48.3 III 62.5 III 73.4 III 79.7 III 83.1) §39 Humanae Vitae(§12)Menti Nostrae(§127)Redemptionis Donum(§4)Signum Magnum(§12)Veritatis Splendor(§89)§78) - v. 3 CCC(¶1849
¶1852) Summa (LA)(I-II 72.2II-II 148.6 Casti Connubii(§3II-II 153.4 II-II 154.4) §48) Christifideles Laici(§16§26) Humanae Vitae(§12)Lumen Gentium(§40) - v. 4 CCC(¶1849
¶1852 Summa (LA)(II-II 148.6)Christifideles Laici(§40)Humanae Vitae(§12)¶2204) - v. 5 CCC(¶1849
¶1852 Summa (LA)(I-II 73.5¶2113) II-II 118.5 Humanae Vitae(§12)Redemptoris Missio(§16)II-II 154.4 Suppl 59.6) - v. 6 Christifideles Laici(§40)Gaudium et Spes(§40)Humanae Vitae(§12)
- v. 7 Humanae Vitae(§12)Redemptionis Donum(§4)
- v. 8 CCC(¶1216
¶1695) Compendio(252)Summa (LA)(I 58.6I-II 108.1 Evangelium Vitae(§95)Humanae Vitae(§12)Mater et Magistra(§235I-II 110.3) §255 Veritatis Splendor(§1§257) §88) - v. 9 CCC(¶1695)Christus Dominus(§11)Ecclesia In Medio Oriente(§98)Humanae Vitae(§12)Veritatis Splendor(§88)
- v. 10 Ecclesia In Medio Oriente(§98)Evangelium Vitae(§95)Humanae Vitae(§12)Presbyterorum Ordinis(§6
§15) Veritatis Splendor(§88) - v. 11 Summa (LA)(III 25.3)Ecclesia In Medio Oriente(§98)Evangelium Vitae(§95)Humanae Vitae(§12)Lumen Gentium(§7)Veritatis Splendor(§88)
- v. 12 Ecclesia In Medio Oriente(§98)Humanae Vitae(§12)Lumen Gentium(§7)
- v. 13 Summa (LA)(I 64.1
I 67.1 Ecclesia In Medio Oriente(§98)Humanae Vitae(§12)Lumen Gentium(§7)I 106.1 I-II 109.1 I-II 112.5 II-II 171.2) - v. 14 CCC(¶2641)Summa (LA)(I-II 109.7)Ecclesia In Medio Oriente(§98)Humanae Vitae(§12)Lumen Gentium(§7)
- v. 15 Summa (LA)(II-II 49.8)Acerbo Nimis(§3)Humanae Vitae(§12)Lumen Gentium(§7)Veritatis Splendor(§88)
- v. 16 CCC(¶672)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(578
579) Acerbo Nimis(§3)Ecclesiam Suam(§79)Gaudium et Spes(§52)Humanae Vitae(§12)Lumen Gentium(§7§35) Veritatis Splendor(§88) - v. 17 CCC(¶2826)Humanae Vitae(§12)
- v. 18 Summa (LA)(II-II 147.8
II-II 153.3) Catechesi Tradendae(§72)Humanae Vitae(§12)Menti Nostrae(§127)Musicae Sacrae(§3) - v. 19 CCC(¶1156
¶2641) Summa (LA)(II-II 91.2)Humanae Vitae(§12)Menti Nostrae(§127)Presbyterorum Ordinis(§5)Sacrosanctum Concilium(§112) - v. 20 CCC(¶2633
¶2742) Dilexit Nos(§71)Ecclesiam Suam(§22§23 Humanae Vitae(§12)Mediator Dei(§111§48) §124 Presbyterorum Ordinis(§5)§153) - v. 21 CCC(¶1269
¶1642 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(111)Amoris Laetitia(§11¶2204) §63 Humanae Vitae(§12)Mulieris Dignitatem(§24§71 §156) §29) Redemptoris Mater(§43) - v. 22 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(111)Amoris Laetitia(§11
§63 Casti Connubii(§2§71 §156) §26) Christifideles Laici(§40§50) Humanae Vitae(§12)Mulieris Dignitatem(§24§29) Mystici Corporis Christi(§31§37 Optatam Totius(§10)Redemptoris Mater(§43)§67 §84 §86) - v. 23 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(111)Summa (LA)(Suppl 64.5
Suppl 66.3) Amoris Laetitia(§11§63 Arcanum Divinae(§4§71) §8 Casti Connubii(§1§11) §2 Humanae Vitae(§12)Lumen Gentium(§7)Mulieris Dignitatem(§23§5 §26) §24 Mystici Corporis Christi(§27§25 §29) §31 Optatam Totius(§10)Pastores Dabo Vobis(§16§37 §57 §59 §67 §84 §86) §22) Redemptoris Mater(§43) - v. 24 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(111)Amoris Laetitia(§11
§63 Arcanum Divinae(§8§71) §11) Humanae Vitae(§12)Lumen Gentium(§6§7) Mulieris Dignitatem(§23§24 Optatam Totius(§10)Redemptoris Mater(§43)§29) - v. 25 CCC(¶616
¶757 Compendio(341)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(111)Summa (LA)(III 39.6¶772 ¶796 ¶823 ¶1616 ¶1659) III 60.6 Quaestiones(Getting marriedSuppl 66.3) Violence at home) Africae Munus(§52)Amoris Laetitia(§11§63 Arcanum Divinae(§3§71 §318) §7 C’est la confiance(§11)Casti Connubii(§2§9) §23) Christifideles Laici(§16§26) Editae Saepe(§6)Evangelica Testificatio(§13)Evangelii Nuntiandi(§16)Familiaris Consortio(§20§25) Gaudium et Spes(§48§49 Haurietis Aquas(§24§52) §43 Humanae Vitae(§12§86) §25) Lumen Gentium(§6§7 Mulieris Dignitatem(§23§39) §24 Novo Millennio Ineunte(§30)Octobri Mense(§10§29) §23) Optatam Totius(§10)Paenitentiam Agere(§13)Pastores Dabo Vobis(§22§23) Redemptionis Donum(§15)Redemptoris Mater(§43)Redemptoris Missio(§89)Sacerdotalis Caelibatus(§16§26) Satis Cognitum(§1)Veritatis Splendor(§89) - v. 26 CCC(¶628
¶757 Compendio(158)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(111)Summa (LA)(III 39.6¶772 ¶796 ¶823 ¶829 ¶1228 ¶1616 ¶1617) III 60.6 Quaestiones(Getting marriedIII 66.5 III 66.7 III 67.1 III 67.6 III 68.4 Suppl 8.2) Violence at home) Africae Munus(§52)Amoris Laetitia(§11§63 Arcanum Divinae(§3§71) §9) Gaudium et Spes(§49§52) Haurietis Aquas(§24§43 Humanae Vitae(§12)Lumen Gentium(§6§86) §7 Mulieris Dignitatem(§23§39) §29) Novo Millennio Ineunte(§30)Octobri Mense(§10§23) Optatam Totius(§10)Paenitentiam Agere(§8§13) Pastores Dabo Vobis(§22)Redemptoris Mater(§43)Sacerdotalis Caelibatus(§16§26) Vicesimus Quintus Annus(§9) - v. 27 CCC(¶772
¶773 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(111)Summa (LA)(I-II 86.1¶796 ¶829 ¶1426 ¶1617) I-II 89.1 Quaestiones(Getting marriedIII 39.6) Violence at home) Africae Munus(§52)Amoris Laetitia(§11§63 Arcanum Divinae(§3§71) §9) Ecclesia In Europa(§21§23) Ecclesiam Suam(§4§11) Evangelii Gaudium(§26)Gaudete In Domino(§55)Gaudium et Spes(§48§49 Haurietis Aquas(§24§52) §43 Humanae Vitae(§12)Indulgentiarum Doctrina(§10)Lumen Gentium(§7§86) §65) Marialis Cultus(§22)Mulieris Dignitatem(§23§24 Munificentissimus Deus(§36)Octobri Mense(§10§27 §29) §23) Optatam Totius(§10)Paenitentiam Agere(§8§13) Pastores Dabo Vobis(§22)Redemptoris Mater(§6§43) Sacerdotalis Caelibatus(§16§26) Spiritus Paraclitus(§60§61) Unitatis Redintegratio(§4)Vicesimus Quintus Annus(§9)Vita Consecrata(§19) - v. 28 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(111)Summa (LA)(II-II 26.11
II-II 57.4) Quaestiones(Getting marriedViolence at home) Africae Munus(§52)Amoris Laetitia(§11§63 Arcanum Divinae(§3§71 §156) §9) Gaudium et Spes(§49)Humanae Vitae(§12§25) Lumen Gentium(§7)Mulieris Dignitatem(§23§29) Optatam Totius(§10)Redemptoris Mater(§43) - v. 29 CCC(¶757
¶796) Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(111)Summa (LA)(I-II 29.4II-II 55.1 Quaestiones(Getting marriedII-II 126.1 Suppl 71.11) Violence at home) Africae Munus(§52)Amoris Laetitia(§11§63 Arcanum Divinae(§3§71) §9) Gaudium et Spes(§49)Humanae Vitae(§12§25) Lumen Gentium(§6)Mulieris Dignitatem(§23§29) Optatam Totius(§10)Pastores Dabo Vobis(§10§22) Redemptoris Mater(§43)Satis Cognitum(§9) - v. 30 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(111)Quaestiones(Getting married)Amoris Laetitia(§11
§63 Arcanum Divinae(§3§71) §9) Gaudium et Spes(§49)Humanae Vitae(§12)Mediator Dei(§93§103 Mortalium Animos(§16)Mulieris Dignitatem(§23§126) §29) Optatam Totius(§10)Redemptor Hominis(§18)Redemptoris Mater(§43)Satis Cognitum(§9) - v. 31 CCC(¶796
¶1602 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(111)Quaestiones(Getting married)Amoris Laetitia(§11¶1616 ¶1627) §63 Arcanum Divinae(§3§71) §9) Caritas In Veritate(§54)Gaudium et Spes(§49)Humanae Vitae(§12)Mulieris Dignitatem(§23§24 Optatam Totius(§10)Redemptoris Mater(§43)Sacramentum Caritatis(§27)Verbum Domini(§85)§29) - v. 32 CCC(¶772
¶796 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(111)Summa (LA)(I 92.2¶1602 ¶1616 ¶1624 ¶1659) II-II 2.7 Quaestiones(Getting married)Amoris Laetitia(§11III 1.3 III 61.2 III 65.3 Suppl 42.1 Suppl 95.1) §63 Apostolicam Actuositatem(§11)Arcanum Divinae(§3§71) §9) Casti Connubii(§1§3 Ecclesia In Africa(§83)Evangelica Testificatio(§13)Familiaris Consortio(§13)Gaudium et Spes(§48§6 §36 §80) §49) Humanae Vitae(§12§25) Lebanon(§46)Lumen Gentium(§11)Mulieris Dignitatem(§23§29) Novo Millennio Ineunte(§47)Optatam Totius(§10)Redemptoris Mater(§43)Sacerdotalis Caelibatus(§20)Sacramentum Caritatis(§27)Verbum Domini(§85) - v. 33 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(111)Summa (LA)(II-II 26.11)Amoris Laetitia(§11)Arcanum Divinae(§3)Ecclesia In Africa(§83)Familiaris Consortio(§13)Gaudium et Spes(§49)Humanae Vitae(§12
§25) Mulieris Dignitatem(§29)Optatam Totius(§10)Redemptoris Mater(§43) - v. 34 Acerbo Nimis(§3)
- v. 39 Arcanum Divinae(§7)