Epistula ad Ephesios 6
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Filii, oboedite parentibus vestris in Domino; hoc enim est iustum. 2 Honora patrem tuum et matrem, quod est mandatum primum cum promissione, 3 ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram. 4 Et, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini. 5 Servi, oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo; 6 non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo; 7 cum bona voluntate servientes, sicut Domino et non hominibus, 8 scientes quoniam unusquisque, si quid fecerit bonum, hoc percipiet a Domino, sive servus sive liber. 9 Et, domini, eadem facite illis, remittentes minas, scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis, et personarum acceptio non est apud eum. 10 De cetero confortamini in Domino et in potentia virtutis eius. 11 Induite armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias Diaboli. 12 Quia non est nobis colluctatio adversus sanguinem et carnem sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae in caelestibus. 13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo et, omnibus perfectis, stare. 14 State ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae 15 et calceati pedes in praeparatione evangelii pacis, 16 inomnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela Maligni ignea exstinguere; 17 et galeam salutis assumite et gladium Spiritus, quod est verbum Dei; 18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis 19 et pro me, ut detur mihi sermo in aperitione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii, 20 pro quo legatione fungor in catena, ut in ipso audeam, prout oportet me, loqui. 21 Ut autem et vos sciatis, quae circa me sunt, quid agam, omnia nota vobis faciet Tychicus, carissimus frater et fidelis minister in Domino, 22 quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis, quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra. 23 Pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo. 24 Gratia cum omnibus, qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione.
Ubi affertur 123
- Hoc caput Pacem, Dei Munus Pulcherrimum(§3)
- v. 1 CCC(¶2217)Summa (LA)(II-II 32.8)Quaestiones(Raising a child in the faith
Honouring a parent) Familiaris Consortio(§21)Quod Apostolici Muneris(§8) - v. 2 Quaestiones(Raising a child in the faith
Honouring a parent) Casti Connubii(§9§115) Christus Vivit(§189)Familiaris Consortio(§21)Quod Apostolici Muneris(§8) - v. 3 Quaestiones(Raising a child in the faith
Honouring a parent) Casti Connubii(§9§115) Christus Vivit(§189)Familiaris Consortio(§21) - v. 4 CCC(¶2223
¶2286) Summa (LA)(II-II 65.2)Quaestiones(Raising a child in the faithHonouring a parent) Amoris Laetitia(§269)Arcanum Divinae(§4§8 Christifideles Laici(§40)Divini Illius Magistri(§58§12) §74) Familiaris Consortio(§21)Quod Apostolici Muneris(§8) - v. 5 Summa (LA)(II-II 125.1)In Plurimis(§7)Quod Apostolici Muneris(§8)
- v. 6 Summa (LA)(Suppl 64.2)In Plurimis(§7)Quod Apostolici Muneris(§8)
- v. 7 In Plurimis(§7)Quod Apostolici Muneris(§8)
- v. 8 In Plurimis(§7)Quod Apostolici Muneris(§8)
- v. 9 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(144)Summa (LA)(II-II 63.1)Africae Munus(§127)In Plurimis(§8)Quod Apostolici Muneris(§8)
- v. 10 Quaestiones(Demons and exorcism)Vita Consecrata(§38)
- v. 11 Quaestiones(Demons and exorcism)Dignitatis Humanae(§11)Gaudete Et Exsultate(§162)Lumen Gentium(§48)Vita Consecrata(§38)
- v. 12 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(578
579) Summa (LA)(I 109.1I 114.1) Quaestiones(Demons and exorcism)Dignitatis Humanae(§11)Dominum Et Vivificantem(§28§38) Lumen Gentium(§35§48) Reconciliatio Et Paenitentia(§14)Salvifici Doloris(§27)Vita Consecrata(§38) - v. 13 Summa (LA)(II-II 184.1)Quaestiones(Demons and exorcism)Dignitatis Humanae(§11)Lumen Gentium(§48)Providentissimus Deus(§38)Vita Consecrata(§38)
- v. 14 Summa (LA)(II-II 184.1)Quaestiones(Demons and exorcism)Africae Munus(§96)Dignitatis Humanae(§11)Providentissimus Deus(§38)Vita Consecrata(§38)
- v. 15 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(493)Quaestiones(Demons and exorcism)Africae Munus(§96)Dignitatis Humanae(§11)Evangelii Gaudium(§239)Pacem, Dei Munus Pulcherrimum(§4)Providentissimus Deus(§38)Vita Consecrata(§38)
- v. 16 Summa (LA)(II-II 184.1)Quaestiones(Demons and exorcism)Africae Munus(§96)Dignitatis Humanae(§11)Gaudete Et Exsultate(§162)Providentissimus Deus(§38)Vita Consecrata(§38)
- v. 17 Quaestiones(Demons and exorcism)Africae Munus(§96)Dignitatis Humanae(§11)Providentissimus Deus(§38)Vita Consecrata(§38)
- v. 18 CCC(¶1073
¶1174 Quaestiones(Praying)Africae Munus(§96)Laudis Canticum(§8)Menti Nostrae(§127)Redemptoris Missio(§45)¶2636 ¶2742) - v. 19 CCC(¶2636)Summa (LA)(II-II 3.1)Ad Gentes(§13
§24) Dignitatis Humanae(§11)Redemptoris Missio(§45) - v. 20 CCC(¶2636)Ad Gentes(§13
§24) Dignitatis Humanae(§11)Redemptoris Missio(§45) - v. 23 CCC(¶2627)
- v. 24 CCC(¶2627)