Epistula ad Galatas 5
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Hac libertate nos Christus liberavit; state igitur et nolite iterum iugo servitutis detineri. 2 Ecce ego Paulus dico vobis quoniam, si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. 3 Testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae. 4 Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini, a gratia excidistis. 5 Nos enim Spiritu ex fide spem iustitiae exspectamus. 6 Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed fides, quae per caritatem operatur. 7 Currebatis bene; quis vos impedivit veritati non oboedire? 8 Haec persuasio non est ex eo, qui vocat vos. 9 Modicum fermentum totam massam corrumpit. 10 Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis; qui autem conturbat vos, portabit iudicium, quicumque est ille. 11 Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico, quid adhuc persecutionem patior? Ergo evacuatum est scandalum crucis. 12 Utinam et abscidantur, qui vos conturbant! 13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem detis carni, sed per caritatem servite invicem. 14 Omnis enim lex in uno sermone impletur, in hoc: Diliges proximum tuum sicut teipsum. 15 Quod si invicem mordetis et devoratis, videte, ne ab invicem consumamini! 16 Dico autem: Spiritu ambulate et concupiscentiam carnis ne perfeceritis. 17 Caro enim concupiscit adversus Spiritum, Spiritus autem adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non, quaecumque vultis, illa faciatis. 18 Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege. 19 Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, 20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, 21 invidiae, ebrietates, comissationes et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. 22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, 23 mansuetudo, continentia; adversus huiusmodi non est lex. 24 Qui autem sunt Christi Iesu, carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. 25 Si vivimus Spiritu, Spiritu et ambulemus. 26 Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.
Ubi affertur 282
- Hoc caput CCC(¶1454
¶1748 Sacerdotalis Caelibatus(§78)Veritatis Splendor(§26)¶2555) - v. 1 CCC(¶1741
¶1748) Compendio(366)Summa (LA)(II-II 10.11)Dilexi Te(§62)Presbyterorum Ordinis(§6)Redemptor Hominis(§18§21) Sollicitudo Rei Socialis(§46)Veritatis Splendor(§66§86) - v. 2 Summa (LA)(I-II 103.4
I-II 107.2 III 37.1) - v. 3 CCC(¶578)Summa (LA)(III 37
III 40.4 III 62.6 III 70.2 III 70.4) - v. 6 CCC(¶162
¶1814) Compendio(28386) Summa (LA)(I-II 100.1I-II 108.2 Quaestiones(Faith and works)Africae Munus(§3)Deus Caritas Est(§31I-II 114.4 II-II 3.1 II-II 4.2 II-II 8.3 II-II 9.3 II-II 23.6 III 68.2 III 68.4 Suppl 99.4) §32 Ecclesia de Eucharistia(§36)Ecclesia In America(§26)Ecclesia In Medio Oriente(§4)Evangelii Gaudium(§37)Evangelium Vitae(§87)Gaudete Et Exsultate(§60)Lumen Fidei(§22§33) §51) Pastores Gregis(§35)Sapientiae Christianae(§32)Veritatis Splendor(§26§45 §66 §108) - v. 7 Summa (LA)(I 95.2)
- v. 9 Summa (LA)(II-II 11.3)Dominum Et Vivificantem(§55)
- v. 10 Summa (LA)(I-II 42.3)Dominum Et Vivificantem(§55)
- v. 11 Dominum Et Vivificantem(§55)
- v. 12 Dominum Et Vivificantem(§55)Lumen Gentium(§38)
- v. 13 Summa (LA)(II-II 81.1
II-II 147.3 Casti Connubii(§7II-II 184.4) §106) Dominum Et Vivificantem(§55)Ecclesia In Europa(§28)Evangelica Testificatio(§6)Presbyterorum Ordinis(§6)Redemptor Hominis(§21)Veritatis Splendor(§17§64 §66) - v. 14 Amoris Laetitia(§306)Dilexit Nos(§167)Dominum Et Vivificantem(§55)Evangelii Gaudium(§161)Evangelium Vitae(§54)Fratelli Tutti(§61)Gaudete Et Exsultate(§60)Gaudium et Spes(§16)
- v. 15 Dominum Et Vivificantem(§55)
- v. 16 CCC(¶2515
¶2744 Quaestiones(Masturbation)Dominum Et Vivificantem(§55)Lebanon(§38)Sacramentum Caritatis(§77)Verbum Domini(§38)Veritatis Splendor(§18¶2819) §21) Vita Consecrata(§73) - v. 17 CCC(¶2515
¶2744 Summa (LA)(I-II 70.4¶2819) I-II 77.7 Quaestiones(Masturbation)Dominum Et Vivificantem(§55)Sacra Virginitas(§50II-II 29.1 II-II 147.3 II-II 189.10 III 15.2 III 18.6 Suppl 96.5) §52) Sacramentum Caritatis(§77)Veritatis Splendor(§21)Vita Consecrata(§73) - v. 18 CCC(¶2744
¶2819) Summa (LA)(I-II 93.6)Dominum Et Vivificantem(§55)Sacramentum Caritatis(§77)Veritatis Splendor(§21) - v. 19 CCC(¶1470
¶1852 Summa (LA)(I-II 70.4¶2744 ¶2819) I-II 72.2 Dominum Et Vivificantem(§55)Lebanon(§34)Sacra Virginitas(§50)Sacramentum Caritatis(§77)Veritatis Splendor(§21)II-II 11.1 II-II 153.1 II-II 153.3 II-II 154.1) - v. 20 CCC(¶1470
¶1852 Summa (LA)(II-II 11.2¶2113 ¶2744 ¶2819) II-II 29.4 Dominum Et Vivificantem(§55)Lebanon(§34)Sacra Virginitas(§50)Sacramentum Caritatis(§77)Veritatis Splendor(§21)II-II 37.1 II-II 38.1 II-II 41.1) - v. 21 CCC(¶1470
¶1852 Summa (LA)(I-II 89.2¶2744 ¶2819) II-II 37.1 Dominum Et Vivificantem(§55)Lebanon(§34)Sacra Virginitas(§50)Sacramentum Caritatis(§77)Veritatis Splendor(§21)II-II 38.1 II-II 154.2) - v. 22 CCC(¶736
¶1108 Compendio(145¶1695 ¶1832 ¶2345 ¶2744 ¶2819) 390) Summa (LA)(I-II 11.3I-II 70.1 Christifideles Laici(§16I-II 70.3 I-II 70.4 II-II 8.8 II-II 28.4 II-II 52.4 II-II 123.8 II-II 136.1 Suppl 96.4) §20 Dies Domini(§56)Dominum Et Vivificantem(§25§26 §30) §55 Ecclesia In Asia(§15)Ecclesia In Medio Oriente(§10)Ecclesia In Oceania(§36)Evangelii Gaudium(§217)Fratelli Tutti(§112§67) §223) Gaudete Et Exsultate(§15§73) Gaudete In Domino(§3§30) Lebanon(§34§38) Lumen Gentium(§4§38 Recurrens Mensis October(§9)Redemptor Hominis(§18)Sacerdotalis Caelibatus(§78§40) §79) Sacramentum Caritatis(§77)Verbum Domini(§123)Veritatis Splendor(§21§22 Vita Consecrata(§73)§66) - v. 23 CCC(¶736
¶1832 Compendio(390)Summa (LA)(I-II 70.1¶2345 ¶2744 ¶2819) I-II 70.3 Dominum Et Vivificantem(§55)Ecclesia In Asia(§15)Ecclesia In Oceania(§36)Gaudete Et Exsultate(§15I-II 70.4 II-II 4.5 II-II 52.4 II-II 151.1 II-II 155.1 II-II 157.2) §73) Lebanon(§34§38) Redemptor Hominis(§18)Sacerdotalis Caelibatus(§78§79) Sacramentum Caritatis(§77)Veritatis Splendor(§21) - v. 24 CCC(¶2515
¶2543 Summa (LA)(II-II 124.5¶2555 ¶2744 ¶2819) II-II 147.7) Haerent Animo(§8)Lebanon(§38)Miserentissimus Redemptor(§8)Paenitentiam Agere(§17§29) Sacerdotalis Caelibatus(§78§79) Sacra Virginitas(§51)Sacramentum Caritatis(§77)Veritatis Splendor(§21) - v. 25 CCC(¶736
¶782 Dominum Et Vivificantem(§55)Lebanon(§38)Pastores Dabo Vobis(§19)Sacerdotalis Caelibatus(§78¶1695 ¶2516 ¶2744 ¶2819 ¶2842 ¶2848) §79) Sacra Virginitas(§34§35) Sacramentum Caritatis(§77)Veritatis Splendor(§21) - v. 26 Summa (LA)(II-II 36.2
II-II 44.3) Apostolicam Actuositatem(§4)