1Et serpens erat callidior cunctis animantibus agri, quae fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: “Verene praecepit vobis Deus, ut non comederetis de omni ligno paradisi?”.2 Cui respondit mulier: “De fructu lignorum, quae sunt in paradiso, vescimur;3 de fructu vero ligni, quod est in medio paradisi, praecepit nobis Deus, ne comederemus et ne tangeremus illud, ne moriamur”.4 Dixit autem serpens ad mulierem: “Nequaquam morte moriemini!5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut Deus scientes bonum et malum”.6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis et desiderabile esset lignum ad intellegendum; et tulit de fructu illius et comedit deditque etiam viro suo secum, qui comedit.7 Et aperti sunt oculi amborum. Cumque cognovissent esse se nudos, consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata.8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.9 Vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei: “Ubi es?”.10 Qui ait: “Vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me”.11 Cui dixit: “Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo tibi praeceperam, ne comederes, comedisti?”.12 Dixitque Adam: “Mulier, quam dedisti sociam mihi, ipsa dedit mihi de ligno, et comedi”.13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem: “Quid hoc fecisti?”. Quae respondit: “Serpens decepit me, et comedi”.14 Et ait Dominus Deus ad serpentem: “Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia pecora et omnes bestias agri! Super pectus tuum gradieris et pulverem comedes cunctis diebus vitae tuae.15 Inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius; ipsum conteret caput tuum, et tu conteres calcaneum eius”.16 Mulieri dixit: “Multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos: in dolore paries filios, et ad virum tuum erit appetitus tuus, ipse autem dominabitur tui”.17 Adae vero dixit: “Quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno, ex quo praeceperam tibi, ne comederes, maledicta humus propter te! In laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae.18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbas terrae;19 in sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris ad humum, de qua sumptus es, quia pulvis es et in pulverem reverteris”.20 Et vocavit Adam nomen uxoris suae Eva, eo quod mater esset cunctorum viventium.21 Fecit quoque Dominus Deus Adae et uxori eius tunicas pelliceas et induit eos.22 Et ait Dominus Deus: “Ecce homo factus est quasi unus ex nobis, ut sciat bonum et malum; nunc ergo, ne mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et comedat et vivat in aeternum!”.23 Emisit eum Dominus Deus de paradiso Eden, ut operaretur humum, de qua sumptus est.Adam et Eva ex Eden expelluntur
Gustave Doré (1832-1883), La Grande Bible de Tours (Alfred Mame et fils, Tours, 1866)
The Doré Bible Illustrations (Dover Publications, 1974) — Imagines praebitae a Rev. Felix Just, S.J.24 Eiecitque hominem et collocavit ad orientem paradisi Eden cherubim et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae.
v. 8CCC(¶29·¶397·¶399·¶400)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(27·256)Quaestiones(Modesty)Redemptor Hominis(§7·§9)Tertio Millennio Adveniente(§7)
v. 10CCC(¶29·¶397·¶399·¶400)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(27)Quaestiones(Modesty)Marialis Cultus(§12)Redemptor Hominis(§7·§9)Tertio Millennio Adveniente(§7)
v. 11CCC(¶397·¶400·¶2515)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(27)Quaestiones(Modesty)Marialis Cultus(§12)Redemptor Hominis(§7·§9)
v. 12CCC(¶400·¶1607)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(27·115·116)Marialis Cultus(§12)Reconciliatio Et Paenitentia(§10·§15)Redemptor Hominis(§7·§9)
v. 13CCC(¶400·¶1736·¶2568)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(27)Marialis Cultus(§12)Reconciliatio Et Paenitentia(§10)Redemptor Hominis(§7·§9)Tertio Millennio Adveniente(§7)
v. 18CCC(¶378·¶1607·¶2427)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(27·452)Summa (LA)(II-II 164.2·Suppl 91.3)Quaestiones(Work and the economy)Amoris Laetitia(§26)Ecclesia In Medio Oriente(§8)Evangelium Vitae(§7)Indulgentiarum Doctrina(§2)Laborem Exercens(§9)Laudato si’(§66)Lebanon(§34)Mulieris Dignitatem(§9)Rerum Novarum(§14)Sollicitudo Rei Socialis(§30)
v. 20CCC(¶489)Compendio(546)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(27)Evangelium Vitae(§43·§103)Mulieris Dignitatem(§11·§30)Mystici Corporis Christi(§27·§28)
v. 21CCC(¶1608)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(27)
v. 22Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(27)Summa (LA)(I 97.4·II-II 164.2)Dominum Et Vivificantem(§37)
v. 23Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(27)Summa (LA)(II-II 164.2)Divini Redemptoris(§1)
v. 24CCC(¶332)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(27)Summa (LA)(III 49.5)