Gustave Doré (1832-1883), La Grande Bible de Tours (Alfred Mame et fils, Tours, 1866)
The Doré Bible Illustrations (Dover Publications, 1974) — Imagines praebitae a Rev. Felix Just, S.J.2 Rursusque peperit fratrem eius Abel. Et fuit Abel pastor ovium et Cain agricola.3 Factum est autem post aliquot dies ut offerret Cain de fructibus agri munus Domino.4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum. Et respexit Dominus ad Abel et ad munus eius,5 ad Cain vero et ad munus illius non respexit. Iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus eius.6 Dixitque Dominus ad eum: “Quare iratus es, et cur concidit facies tua?7 Nonne si bene egeris, vultum attolles? Sin autem male, in foribus peccatum insidiabitur, et ad te erit appetitus eius, tu autem dominaberis illius”.Cain Abel occidit
Gustave Doré (1832-1883), La Grande Bible de Tours (Alfred Mame et fils, Tours, 1866)
The Doré Bible Illustrations (Dover Publications, 1974) — Imagines praebitae a Rev. Felix Just, S.J.8 Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: “Egrediamur foras”. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum.9 Et ait Dominus ad Cain: “Ubi est Abel frater tuus?”. Qui respondit: “Nescio. Num custos fratris mei sum ego?”.10 Dixitque ad eum: “Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de agro.11 Nunc igitur maledictus eris procul ab agro, qui aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua!12 Cum operatus fueris eum, amplius non dabit tibi fructus suos; vagus et profugus eris super terram”.13 Dixitque Cain ad Dominum: “Maior est poena mea quam ut portem eam.14 Ecce eicis me hodie a facie agri, et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra; omnis igitur, qui invenerit me, occidet me”.15 Dixitque ei Dominus: “Nequaquam ita fiet, sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur!”. Posuitque Dominus Cain signum, ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum.16 Egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra Nod ad orientalem plagam Eden.17 Cognovit autem Cain uxorem suam, quae concepit et peperit Henoch. Et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Henoch.18 Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviael, et Maviael genuit Mathusael, et Mathusael genuit Lamech.19 Qui accepit uxores duas: nomen uni Ada et nomen alteri Sella.20 Genuitque Ada Iabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum.21 Et nomen fratris eius Iubal; ipse fuit pater omnium canentium cithara et organo.22 Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri. Soror vero Tubalcain Noema.23 Dixitque Lamech uxoribus suis: “Ada et Sella, audite vocem meam; uxores Lamech, auscultate sermonem meum: occidi virum pro vulnere meo et adulescentulum pro livore meo;24 septuplum ultio dabitur de Cain, de Lamech vero septuagies septies”.25 Cognovit quoque Adam uxorem suam, et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens: “Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain”.26 Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos. Tunc coeperunt invocare nomen Domini.
v. 1CCC(¶2335)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(488)Summa (LA)(I 98.2·I-II 81.4·III 28.3)Evangelium Vitae(§43)Gaudium et Spes(§49)Mulieris Dignitatem(§18)Reconciliatio Et Paenitentia(§10)
v. 2CCC(¶2335)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(115·116·488)Evangelium Vitae(§7)Laborem Exercens(§26)Reconciliatio Et Paenitentia(§10·§15)
v. 5CCC(¶401·¶2538)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(115·116·488)Quaestiones(Envy)Evangelium Vitae(§7·§8)Reconciliatio Et Paenitentia(§10·§15)
v. 6CCC(¶401·¶2538)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(115·116·488)Quaestiones(Envy)Ecclesia In Medio Oriente(§8)Evangelium Vitae(§7)Reconciliatio Et Paenitentia(§10·§15)
v. 9CCC(¶401·¶2259)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(115·116·488)Quaestiones(The death penalty)Centesimus Annus(§51)Ecclesia In Medio Oriente(§8)Evangelii Gaudium(§211)Evangelium Vitae(§7·§8·§19·§53)Fratelli Tutti(§57)Laudato si’(§70)Reconciliatio Et Paenitentia(§10·§15)
v. 16Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(115·116·488)Quaestiones(The death penalty)Ecclesia In Medio Oriente(§26)Evangelium Vitae(§7·§9)Reconciliatio Et Paenitentia(§10·§15)
v. 17Amoris Laetitia(§11)Sollicitudo Rei Socialis(§30)
v. 18Amoris Laetitia(§11)Sollicitudo Rei Socialis(§30)
v. 19Amoris Laetitia(§11)Sollicitudo Rei Socialis(§30)
v. 20Amoris Laetitia(§11)Sollicitudo Rei Socialis(§30)
v. 21Amoris Laetitia(§11)Laborem Exercens(§26)Lumen Fidei(§11)Sollicitudo Rei Socialis(§30)
v. 22Amoris Laetitia(§11)Laborem Exercens(§26)Sollicitudo Rei Socialis(§30)