Epistula ad Hebraeos 1
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Multifariam et multis modis olim Deus locutus patribus in prophetis, 2 in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula; 3 qui, cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius et portet omnia verbo virtutis suae, purgatione peccatorum facta, consedit ad dexteram maiestatis in excelsis, 4 tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen hereditavit. 5 Cui enim dixit aliquando angelorum: “ Filius meus es tu; ego hodie genui te ” et rursum: “ Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ”? 6 Cum autem iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: “ Et adorent eum omnes angeli Dei ”. 7 Et ad angelos quidem dicit: “ Qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis ”; 8 ad Filium autem: “ Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi, et virga aequitatis virga regni tui. 9 Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis ” 10 et: “ Tu in principio, Domine, terram fundasti; et opera manuum tuarum sunt caeli. 11 Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes ut vestimentum veterascent, 12 et velut amictum involves eos, sicut vestimentum et mutabuntur. Tu autem idem es, et anni tui non deficient ”. 13 Ad quem autem angelorum dixit aliquando: “ Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ”? 14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, qui in ministerium mittuntur propter eos, qui hereditatem capient salutis?
Ubi affertur 109
- Hoc caput Summa (LA)(I-II 63.3
II-II 176.1) Dei Verbum(§11)Ecclesiam Suam(§19)Marialis Cultus(§3)Pastores Dabo Vobis(§53) - v. 1 CCC(¶65
¶102) Summa (LA)(I 117.2II-II 176.2) Dei Verbum(§4§11) Dives In Misericordia(§1)Ecclesia In Africa(§71)Ecclesia In Asia(§12)Ecclesiam Suam(§7§20) Fides Et Ratio(§11)Lumen Fidei(§15)Mit Brennender Sorge(§3§19) Mortalium Animos(§7)Mulieris Dignitatem(§3§8) Novo Millennio Ineunte(§4)Pastores Dabo Vobis(§53)Redemptor Hominis(§1)Redemptoris Missio(§5)Sacrosanctum Concilium(§5)Verbum Domini(§11§18) - v. 2 CCC(¶65
¶102) Summa (LA)(I 117.2)Ad Gentes(§3)Dei Verbum(§4)Ecclesia In Africa(§71)Ecclesia In Asia(§12)Fides Et Ratio(§11)Lumen Fidei(§15)Lumen Gentium(§13)Mit Brennender Sorge(§19)Mulieris Dignitatem(§3§8) Novo Millennio Ineunte(§4)Pastores Dabo Vobis(§53)Quas Primas(§11)Redemptor Hominis(§1§18 Redemptoris Missio(§5)Tertio Millennio Adveniente(§10)Verbum Domini(§11§20) §18) - v. 3 CCC(¶102
¶241 Compendio(46)Summa (LA)(I 3.1¶320 ¶2502 ¶2777 ¶2795) I 34.2 E Supremi(§8)Ecclesia In Asia(§12)Evangelium Vitae(§36)Indulgentiarum Doctrina(§5)Pastores Dabo Vobis(§53)Tertio Millennio Adveniente(§3)Verbum Domini(§18)Veritatis Splendor(§2)Vita Consecrata(§18)I 35.2 I 104.1 I 104.4 III 13.2 III 58.3 III 58.4 III 63.1 III 63.2 III 63.3 Suppl 84.2) - v. 4 Summa (LA)(III 22.1)Ecclesia In Asia(§12)Pastores Dabo Vobis(§53)
- v. 6 CCC(¶333)Summa (LA)(I-II 102.4)Mystici Corporis Christi(§101)
- v. 7 Summa (LA)(I 111.2)
- v. 10 CCC(¶333)
- v. 11 CCC(¶333)
- v. 12 Summa (LA)(III 83.3)Fides Et Ratio(§11)Novo Millennio Ineunte(§4)
- v. 13 CCC(¶447)Summa (LA)(III 58.4)Quaestiones(Angels)
- v. 14 CCC(¶331)Summa (LA)(I 53.1
I 57.2 Quaestiones(Angels)I 57.5 I 62.9 I 108.7 I 112.2 I 113.3 I 113.5 I-II 98.3 III 59.6)