Epistula ad Hebraeos 4
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Timeamus ergo, ne forte, relicta pollicitatione introeundi in requiem eius, existimetur aliquis ex vobis deesse; 2 etenim et nobis evangelizatum est quemadmodum et illis, sed non profuit illis sermo auditus, non commixtis fide cum iis, qui audierant. 3 Ingredimur enim in requiem, qui credidimus, quemadmodum dixit: “ Sicut iuravi in ira mea: Non introibunt in requiem meam ”, et quidem operibus ab institutione mundi factis. 4 Dixit enim quodam loco de die septima sic: “Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis ”; 5 et in isto rursum: “ Non introibunt in requiem meam ”. 6 Quoniam ergo superest quosdam introire in illam, et hi, quibus prioribus evangelizatum est, non introierunt propter inoboedientiam, 7 iterum terminat diem quendam, “ Hodie ”, in David dicendo post tantum temporis, sicut supra dictum est: “ Hodie, si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra ”. 8 Nam, si eis Iesus requiem praestitisset, non de alio loqueretur posthac die. 9 Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei; 10 qui enim ingressus est in requiem eius, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus. 11 Festinemus ergo ingredi in illam requiem, ut ne in idipsum quis incidat inoboedientiae exemplum. 12 Vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis; 13 et non est creatura invisibilis in conspectu eius, omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo. 14 Habentes ergo pontificem magnum, qui penetravit caelos, Iesum Filium Dei, teneamus confessionem. 15 Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia secundum similitudinem absque peccato; 16 adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilium opportunum.
Ubi affertur 110
- Hoc caput Summa (LA)(I-II 102.4)
- v. 1 Laborem Exercens(§25)Pastores Dabo Vobis(§5)
- v. 3 CCC(¶346)Dies Domini(§8)
- v. 4 CCC(¶346
¶624) Dies Domini(§8) - v. 5 CCC(¶624)Dies Domini(§8)
- v. 6 CCC(¶624)Dies Domini(§8)
- v. 7 CCC(¶624
¶1720) Dies Domini(§8) - v. 8 CCC(¶624
¶1720) Dies Domini(§8) - v. 9 CCC(¶624
¶1720) Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(258)Dies Domini(§8)Laborem Exercens(§25)Sacramentum Caritatis(§74) - v. 10 CCC(¶1720)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(258)Dies Domini(§8)Laborem Exercens(§25)Sacramentum Caritatis(§74)
- v. 11 CCC(¶1720
¶2817) Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(258)Dies Domini(§8)Ecclesia In America(§10) - v. 12 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(258)Summa (LA)(I 14.6
III 27.4) Africae Munus(§151)Dei Verbum(§21)Dies Domini(§8)Dilexit Nos(§4)Divino Afflante Spiritu(§16)Ecclesia In Africa(§58)Ecclesia In America(§10)Editae Saepe(§27)Evangelii Gaudium(§150)Gaudete Et Exsultate(§156)Humani Generis Redemptionem(§102)Marialis Cultus(§12)Verbum Domini(§53§87) - v. 13 CCC(¶302)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(258)Summa (LA)(I 14.5
I 14.6 Dies Domini(§8)Ecclesia In Africa(§58)Ecclesia In America(§10)Reconciliatio Et Paenitentia(§26)II-II 167.1) - v. 14 CCC(¶1137)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(258)Summa (LA)(III 22.1)Quaestiones(Temptation)Dies Domini(§8)Ecclesia In America(§10)Mediator Dei(§1)Redemptoris Missio(§5)
- v. 15 CCC(¶467
¶540 Compendio(88)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(258)Summa (LA)(III 41.1¶609 ¶612 ¶1137 ¶2602) III 59.2) Quaestiones(Temptation)Ad Gentes(§3)Dies Domini(§8)Divino Afflante Spiritu(§20)Dominicae Cenae(§8)Ecclesia In America(§10)Ecclesia In Oceania(§16)Gaudium et Spes(§22)Mulieris Dignitatem(§11)Novo Millennio Ineunte(§22)Pastores Dabo Vobis(§5§72) Pastores Gregis(§54)Presbyterorum Ordinis(§3)Reconciliatio Et Paenitentia(§26§29) Redemptoris Missio(§5)Sacerdotalis Caelibatus(§76§77) - v. 16 CCC(¶2778)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(258)Quaestiones(Temptation)Dies Domini(§8)Misericordiae Vultus(§18)Redemptoris Missio(§5)
- v. 17 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(258)
- v. 18 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(258)
- v. 19 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(258)
- v. 25 Gaudium et Spes(§22)
- v. 26 Pastores Dabo Vobis(§20)
- v. 98 Laborem Exercens(§25)
- v. 316 Dies Domini(§8)