Epistula ad Hebraeos 9
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Habuit ergo et prius praecepta cultus et Sanctum huius saeculi. 2 Tabernaculum enim praeparatum est primum, in quo inerat candelabrum et mensa et propositio panum, quod dicitur Sancta; 3 post secundum autem velamentum, tabernaculum, quod dicitur Sancta Sanctorum, 4 aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae testamenti, 5 superque eam cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium; de quibus non est modo dicendum per singula. 6 His vero ita praeparatis, in prius quidem tabernaculum semper intrant sacerdotes sacrorum officia consummantes; 7 in secundum autem semel in anno solus pontifex, non sine sanguine, quem offert pro suis et populi ignorantiis; 8 hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum; 9 quae parabola est temporis instantis, iuxta quam munera et hostiae offeruntur, quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem, 10 solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis, quae sunt praecepta carnis usque ad tempus correctionis imposita. 11 Christus autem cum advenit pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est non huius creationis, 12 neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa. 13 Si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, 14 quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum aeternum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi. 15 Et ideo novi testamenti mediator est, ut, morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priore testamento, repromissionem accipiant, qui vocati sunt aeternae hereditatis. 16 Ubi enim testamentum, mors necesse est afferatur testatoris; 17 testamentum autem in mortuis est confirmatum, nondum enim valet, dum vivit, qui testatus est. 18 Unde ne prius quidem sine sanguine dedicatum est; 19 enuntiato enim omni mandato secundum legem a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hyssopo, ipsum librum et omnem populum aspersit 20 dicens: “ Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus ”; 21 etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit. 22 Et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem, et sine sanguinis effusione non fit remissio. 23 Necesse erat ergo figuras quidem caelestium his mundari, ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis. 24 Non enim in manufacta Sancta Christus introivit, quae sunt similitudo verorum, sed in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis; 25 neque ut saepe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno. 26 Alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi; nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per sacrificium sui manifestatus est. 27 Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem iudicium, 28 sic et Christus, semel oblatus ad multorum auferenda peccata, secundo sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem.
Ubi affertur 164
- Hoc caput Summa (LA)(III 73.6)
- v. 4 Summa (LA)(I-II 102.4)Dilexit Nos(§105)
- v. 5 CCC(¶433)
- v. 6 CCC(¶433)Summa (LA)(I-II 102.4)
- v. 7 CCC(¶433)
- v. 8 Summa (LA)(I-II 101.2)
- v. 9 Summa (LA)(I-II 101.4
I-II 104.3) Redemptoris Custos(§11) - v. 10 Summa (LA)(I-II 103.2
I-II 104.3 Redemptoris Custos(§11)III 63.1 III 72.5) - v. 11 CCC(¶586
¶662 Summa (LA)(III 22.5¶1476 ¶1564) III 49.5 Ecclesia de Eucharistia(§3)Indulgentiarum Doctrina(§5)Lumen Gentium(§28)Suppl 19.1) - v. 12 CCC(¶1085
¶1476 Summa (LA)(III 22.5¶1564) III 49.5 Ecclesia de Eucharistia(§3)Indulgentiarum Doctrina(§5)Lumen Gentium(§28)Suppl 19.1) - v. 13 CCC(¶433
¶1476 Summa (LA)(I-II 102.5¶1564 ¶2100) I-II 103.2) Dominum Et Vivificantem(§40)Indulgentiarum Doctrina(§5)Lumen Gentium(§28) - v. 14 CCC(¶614
¶1367 Summa (LA)(III 22.3¶1476 ¶1564 ¶2100) III 66.12 Dominum Et Vivificantem(§40III 78.3 III 89.6 Suppl 90.1) §42 Indulgentiarum Doctrina(§5)Lumen Gentium(§28)Marialis Cultus(§20)Mediator Dei(§1)Sacramentum Caritatis(§8§45) §12) Verbum Domini(§15) - v. 15 CCC(¶522
¶579 Compendio(114)Summa (LA)(III 79.2)Indulgentiarum Doctrina(§5)Lumen Gentium(§28)¶580 ¶592 ¶1476 ¶1564) - v. 16 CCC(¶1476
¶1564) Summa (LA)(III 78.3)Indulgentiarum Doctrina(§5)Lumen Gentium(§28) - v. 17 CCC(¶1476
¶1564) Summa (LA)(II-II 185.8)Indulgentiarum Doctrina(§5)Lumen Gentium(§28) - v. 18 CCC(¶1476
¶1564) Haurietis Aquas(§18)Indulgentiarum Doctrina(§5)Lumen Gentium(§28) - v. 19 CCC(¶1476
¶1564) Haurietis Aquas(§18)Indulgentiarum Doctrina(§5)Lumen Gentium(§28) - v. 20 CCC(¶1476
¶1564) Haurietis Aquas(§18)Indulgentiarum Doctrina(§5)Lumen Gentium(§28) - v. 21 CCC(¶1476
¶1564) Haurietis Aquas(§18)Indulgentiarum Doctrina(§5)Lumen Gentium(§28) - v. 22 CCC(¶1476
¶1564) Summa (LA)(III 69.1III 86.6) Haurietis Aquas(§18)Indulgentiarum Doctrina(§5)Lumen Gentium(§28) - v. 23 CCC(¶1476
¶1564) Haurietis Aquas(§18)Indulgentiarum Doctrina(§5)Lumen Gentium(§28) - v. 24 CCC(¶519
¶662 Haurietis Aquas(§18)Indulgentiarum Doctrina(§5)Lumen Gentium(§28)Pastores Dabo Vobis(§13)Redemptor Hominis(§18¶1476 ¶1564 ¶2741) §20) Sacerdotalis Caelibatus(§28) - v. 25 CCC(¶662
¶1476 Haurietis Aquas(§18)Indulgentiarum Doctrina(§5)Lumen Gentium(§28)Pastores Dabo Vobis(§13)¶1564) - v. 26 CCC(¶571
¶1476 Haurietis Aquas(§18)Indulgentiarum Doctrina(§5)Lumen Gentium(§28)Pastores Dabo Vobis(§13)¶1564) - v. 27 CCC(¶1013
¶1021 Summa (LA)(III 59.5¶1036 ¶1367 ¶1476 ¶1564) III 84.10) Quaestiones(Near-death experiences)Haurietis Aquas(§18)Indulgentiarum Doctrina(§5)Lumen Gentium(§28§48) Pastores Dabo Vobis(§13) - v. 28 CCC(¶1476
¶1564) Quaestiones(Near-death experiences)Ad Gentes(§3)Haurietis Aquas(§18)Indulgentiarum Doctrina(§5)Lumen Gentium(§28)Pastores Dabo Vobis(§13)