Epistula I ad Corinthios 15
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Notum autem vobis facio, fratres, evangelium, quod evangelizavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, 2 per quod et salvamini, qua ratione evangelizaverim vobis, si tenetis, nisi si frustra credidistis! 3 Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas 4 et quia sepultus est et quia suscitatus est tertia die secundum Scripturas 5 et quia visus est Cephae et post haec Duodecim; 6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt; 7 deinde visus est Iacobo, deinde apostolis omnibus; 8 novissime autem omnium, tamquam abortivo, visus est et mihi. 9 Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei; 10 gratia autem Dei sum id, quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi; non ego autem, sed gratia Dei mecum. 11 Igitur sive ego sive illi, sic praedicamus, et sic credidistis. 12 Si autem Christus praedicatur quod suscitatus est a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est? 13 Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus suscitatus est! 14 Si autem Christus non suscitatus est, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra; 15 invenimur autem et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si revera mortui non resurgunt. 16 Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit; 17 quod si Christus non resurrexit, stulta est fides vestra; adhuc estis in peccatis vestris. 18 Ergo et, qui dormierunt in Christo, perierunt. 19 Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. 20 Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium. 21 Quoniam enim per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum: 22 sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. 23 Unusquisque autem in suo ordine: primitiae Christus; deinde hi, qui sunt Christi, in adventu eius; 24 deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem. 25 Oportet autem illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. 26 Novissima autem inimica destruetur mors; 27 omnia enim subiecit sub pedibus eius. Cum autem dicat: “Omnia subiecta sunt”, sine dubio praeter eum, qui subiecit ei omnia. 28 Cum autem subiecta fuerint illi omnia, tunc ipse Filius subiectus erit illi, qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. 29 Alioquin quid facient, qui baptizantur pro mortuis? Si omnino mortui non resurgunt, ut quid et baptizantur pro illis? 30 Ut quid et nos periclitamur omni hora? 31 Cotidie morior, utique per vestram gloriationem, fratres, quam habeo in Christo Iesu Domino nostro! 32 Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest? Si mortui non resurgunt, manducemus et bibamus, cras enim moriemur. 33 Noli te seduci: “ Corrumpunt mores bonos colloquia mala ”. 34 Evigilate iuste et nolite peccare! Ignorantiam enim Dei quidam habent; ad reverentiam vobis loquor. 35 Sed dicet aliquis: “ Quomodo resurgunt mortui? Quali autem corpore veniunt? ”. 36 Insipiens! Tu, quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur; 37 et, quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas sed nudum granum, ut puta tritici aut alicuius ceterorum. 38 Deus autem dat illi corpus sicut voluit, et unicuique seminum proprium corpus. 39 Non omnis caro eadem caro, sed alia hominum, alia caro pecorum, alia caro volucrum, alia autem piscium. 40 Et corpora caelestia et corpora terrestria, sed alia quidem caelestium gloria, alia autem terrestrium. 41 Alia claritas solis, alia claritas lunae et alia claritas stellarum; stella enim a stella differt in claritate. 42 Sic et resurrectio mortuorum: seminatur in corruptione, resurgit in incorruptione; 43 seminatur in ignobilitate, resurgit in gloria; seminatur in infirmitate, resurgit in virtute; 44 seminatur corpus animale, resurgit corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale. 45 Sic et scriptum est: “ Factus est primus homo Adam in animam viventem ”; novissimus Adam in Spiritum vivificantem. 46 Sed non prius, quod spiritale est, sed quod animale est; deinde quod spiritale. 47 Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo. 48 Qualis terrenus, tales et terreni, et qualis caelestis, tales et caelestes; 49 et sicut portavimus imaginem terreni, portabimus et imaginem caelestis. 50 Hoc autem dico, fratres, quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptelam possidebit. 51 Ecce mysterium vobis dico: Non omnes quidem dormiemus, sed omnes immutabimur, 52 in momento, in ictu oculi, in novissima tuba; canet enim, et mortui suscitabuntur incorrupti, et nos immutabimur. 53 Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale induere immortalitatem. 54 Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptelam, et mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: “ Absorpta est mors in victoria. 55 Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, stimulus tuus? ”. 56 Stimulus autem mortis peccatum est, virtus vero peccati lex. 57 Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum. 58 Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote, immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.
Ubi affertur 334
- Hoc caput CCC(¶1060)Summa (LA)(I 1.8
III 54.2 Evangelium Vitae(§25)Sacerdotalis Caelibatus(§30)Suppl 75.1) - v. 1 Dives In Misericordia(§8)
- v. 2 CCC(¶674)
- v. 3 CCC(¶186
¶519 Quaestiones(Who Jesus was)Indulgentiarum Doctrina(§5)Lumen Fidei(§36)Spes Non Confundit(§20)Verbum Domini(§13)¶601 ¶619 ¶624 ¶639 ¶652) - v. 4 CCC(¶186
¶627 Quaestiones(Who Jesus was)Dives In Misericordia(§8)Spes Non Confundit(§20)Verbum Domini(§13)¶639 ¶642 ¶652) - v. 5 CCC(¶186
¶552 Compendio(127)Quaestiones(Who Jesus was)Spes Non Confundit(§20)Ut Unum Sint(§91)¶641 ¶642) - v. 6 CCC(¶642)Compendio(127)Summa (LA)(III 55.3)Quaestiones(Who Jesus was)
- v. 7 CCC(¶642
¶857) Summa (LA)(III 55.3)Quaestiones(Who Jesus was)Christus Vivit(§124) - v. 8 CCC(¶642
¶659 Quaestiones(Who Jesus was)¶857) - v. 9 CCC(¶752)Summa (LA)(III 84.8)
- v. 10 Summa (LA)(III 7.1
III 72.7) Mystici Corporis Christi(§38§87) Redemptor Hominis(§1§6) - v. 12 CCC(¶991
¶996 Summa (LA)(III 50.1¶2550) III 53.1 III 56.1 Suppl 75.2) - v. 13 CCC(¶991
¶996) - v. 14 CCC(¶651
¶991) Summa (LA)(III 53.1Suppl 25.2) Dies Domini(§2)Evangelii Gaudium(§275)Munificentissimus Deus(§39)Novo Millennio Ineunte(§28§35) Rosarium Virginis Mariae(§23) - v. 15 CCC(¶651)
- v. 17 Christus Vivit(§124)Lumen Fidei(§17)
- v. 18 CCC(¶1326)
- v. 19 Summa (LA)(III 69.3)
- v. 20 CCC(¶632
¶655 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(383¶991) 454) Summa (LA)(III 53.3III 56.1 Dies Domini(§8)Suppl 76.1 Suppl 77.1) - v. 21 CCC(¶411
¶655) Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(383454) Summa (LA)(III 56.1)Munificentissimus Deus(§39) - v. 22 CCC(¶411
¶655 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(383¶1050) 454) Summa (LA)(III 8.2Suppl 78.1) Ecclesia In Medio Oriente(§70)Munificentissimus Deus(§39)Redemptoris Mater(§41) - v. 23 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(383
454) Summa (LA)(III 56.1)Ad Gentes(§21)Munificentissimus Deus(§39)Redemptoris Mater(§41) - v. 24 CCC(¶668
¶2855) Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(383454) Summa (LA)(I 108.7I 109.2 Centesimus Annus(§62)Dies Domini(§8I-II 93.4 Suppl 81.3 Suppl 89.4 Suppl 92.1 Suppl 92.3) §42) Ecclesia In Africa(§87)Munificentissimus Deus(§39)Presbyterorum Ordinis(§2)Redemptoris Missio(§20)Sollicitudo Rei Socialis(§31)Vita Consecrata(§59) - v. 25 CCC(¶2855)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(383
454) Summa (LA)(Suppl 90.1)Miserentissimus Redemptor(§4)Munificentissimus Deus(§39)Quas Primas(§9) - v. 26 CCC(¶954
¶1008 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(383¶2855) 454) Summa (LA)(Suppl 90.1)Lumen Gentium(§49)Munificentissimus Deus(§39)Redemptoris Mater(§41)Veritatis Splendor(§21) - v. 27 CCC(¶668
¶954 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(383¶2855) 454) Summa (LA)(Suppl 90.1)Lumen Gentium(§36§49) Redemptoris Mater(§41)Redemptoris Missio(§18) - v. 28 CCC(¶130
¶294 Compendio(53¶668 ¶671 ¶674 ¶1050 ¶1060 ¶1130 ¶1326 ¶2550 ¶2804 ¶2855) 135 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(383216) 454) Summa (LA)(I 42.4I-II 68.6 Ad Gentes(§2I-II 93.4 II-II 26.13 II-II 44.6 III 20.1 III 58.3 Suppl 90.1 Suppl 92.2) §21) Apostolicam Actuositatem(§33)Centesimus Annus(§62)Christifideles Laici(§14§25) Deus Caritas Est(§16§18) Dies Domini(§8§42) Dominum Et Vivificantem(§59)Laudato si’(§100)Lebanon(§31)Lumen Gentium(§36)Mulieris Dignitatem(§30)Orientale Lumen(§8)Redemptoris Mater(§41)Redemptoris Missio(§20)Sacramentum Caritatis(§11)Verbum Domini(§20)Vita Consecrata(§59) - v. 29 Summa (LA)(Suppl 71.9)
- v. 31 Sacerdotalis Caelibatus(§30)
- v. 33 Divini Illius Magistri(§75
§89) - v. 35 CCC(¶646
¶999) - v. 36 CCC(¶646
¶999) Summa (LA)(Suppl 75.3Suppl 78.1) - v. 37 CCC(¶646
¶999) Summa (LA)(Suppl 79.1) - v. 38 CCC(¶646)
- v. 39 CCC(¶646)
- v. 40 CCC(¶646)
- v. 41 CCC(¶646)Summa (LA)(I 12.6
I 26.3 III 5.2 Suppl 82.2 Suppl 85.1 Suppl 96.3) - v. 42 CCC(¶646
¶999 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(56)Summa (LA)(III 15.10¶1017 ¶1683) Suppl 82.1 Quaestiones(Cremation)Gaudium et Spes(§38Suppl 82.2) §39) - v. 43 CCC(¶646
¶1017 Summa (LA)(III 54.2¶1683) III 55.6 Quaestiones(Cremation)Suppl 74.7 Suppl 82.1 Suppl 84.1 Suppl 85.1) - v. 44 CCC(¶364
¶646 Summa (LA)(I 97.3¶999 ¶1017 ¶1683) III 54.1 Quaestiones(Cremation)Suppl 83.1 Suppl 84.1) - v. 45 CCC(¶364
¶411 Summa (LA)(I 91.4¶504 ¶646) I 95.1) Caritas In Veritate(§12)Ecclesia In Medio Oriente(§70)Evangelium Vitae(§36)Mulieris Dignitatem(§11) - v. 46 CCC(¶646)Summa (LA)(I 94.1
I-II 106.3 Ecclesia In Medio Oriente(§70)III 1.5 III 27.1 III 34.1 III 65.2) - v. 47 CCC(¶504
¶646) Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(121)Summa (LA)(III 1.5III 31.1) Ecclesia In Medio Oriente(§70) - v. 48 CCC(¶646)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(121)Summa (LA)(II-II 183.1
Suppl 82.1) - v. 49 CCC(¶646)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(121)
- v. 50 CCC(¶646)Summa (LA)(III 5.2
III 54.3 Suppl 74.1 Suppl 80.3) - v. 51 Summa (LA)(III 56.2
Suppl 75.2 Suppl 77.4 Suppl 78.2) - v. 52 CCC(¶999)Summa (LA)(III 54.4
Suppl 76.2 Suppl 77.4 Suppl 86.1 Suppl 86.3 Suppl 91.2) - v. 53 CCC(¶999)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(56)Summa (LA)(Suppl 91.5)
- v. 54 Summa (LA)(III 50.6
III 69.3) Dives In Misericordia(§8)Evangelium Vitae(§25)Munificentissimus Deus(§39)Sollicitudo Rei Socialis(§31) - v. 55 Dives In Misericordia(§8)Dominum Et Vivificantem(§31)Evangelium Vitae(§25)Munificentissimus Deus(§39)
- v. 56 CCC(¶602)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(121)Summa (LA)(I-II 55.3)Gaudium et Spes(§17
§18) Munificentissimus Deus(§39) - v. 57 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(121)Summa (LA)(III 46.3)Gaudium et Spes(§17
§18) Munificentissimus Deus(§39) - v. 58 Apostolicam Actuositatem(§33
§35)