Epistula I ad Corinthios 6
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctos? 2 An nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt? Et si in vobis iudicabitur mundus, indigni estis minimis iudiciis? 3 Nescitis quoniam angelos iudicabimus, quanto magis saecularia? 4 Saecularia igitur iudicia si habueritis, contemptibiles, qui sunt in ecclesia, illos constituite ad iudicandum? 5 Ad verecundiam vestram dico! Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit iudicare inter fratrem suum? 6 Sed frater cum fratre iudicio contendit, et hoc apud infideles? 7 Iam quidem omnino defectio est vobis, quod iudicia habetis inter vosmetipsos! Quare non magis iniuriam accipitis, quare non magis fraudem patimini? 8 Sed vos iniuriam facitis et fraudatis, et hoc fratribus! 9 An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores 10 neque fures neque avari, non ebriosi, non maledici, non rapaces regnum Dei possidebunt. 11 Et haec quidam fuistis. Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri! 12 “ Omnia mihi licent! ”. Sed non omnia expediunt. “ Omnia mihi licent! ”. Sed ego sub nullius redigar potestate. 13 “ Esca ventri, et venter escis! ”. Deus autem et hunc et has destruet. Corpus autem non fornicationi sed Domino, et Dominus corpori; 14 Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam. 15 Nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt? Tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? Absit! 16 An nescitis quoniam, qui adhaeret meretrici, unum corpus est? “ Erunt enim, inquit, duo in carne una ”. 17 Qui autem adhaeret Domino, unus Spiritus est. 18 Fugite fornicationem! Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. 19 An nescitis quoniam corpus vestrum templum est Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? 20 Empti enim estis pretio! Glorificate ergo Deum in corpore vestro.
Ubi affertur 147
- Hoc caput CCC(¶2450)
- v. 1 CCC(¶823)Summa (LA)(II-II 10.10
II-II 55.5 III 34.1) - v. 3 Summa (LA)(III 59.6
Suppl 89.8) - v. 6 Summa (LA)(II-II 69.3)
- v. 7 Summa (LA)(II-II 43.8)Ecclesia In Medio Oriente(§11)
- v. 8 Ecclesia In Medio Oriente(§11)
- v. 9 CCC(¶1849
¶1852 Summa (LA)(II-II 83.9¶2357 ¶2380) II-II 138.1 Quaestiones(Homosexuality)Veritatis Splendor(§49Suppl 65.4 Suppl 99.4 Suppl 99.5) §81) - v. 10 CCC(¶1849
¶1852 Summa (LA)(II-II 76.3¶2357 ¶2380 ¶2450) II-II 83.9 Quaestiones(Homosexuality)Veritatis Splendor(§49II-II 138.1 Suppl 65.4 Suppl 99.5) §81) - v. 11 CCC(¶693
¶1227 Summa (LA)(II-II 99.1¶1425 ¶1695 ¶2813) III 27.6 Quaestiones(Homosexuality)III 60.5 III 62.5) - v. 12 Quaestiones(Screens)
- v. 13 CCC(¶1004)Gaudium et Spes(§13
§14) Sacerdotalis Caelibatus(§56) - v. 14 CCC(¶989
¶1004) Gaudium et Spes(§13§14) - v. 15 CCC(¶796
¶1004 Summa (LA)(II-II 154.3¶1265 ¶2355) Suppl 62.2) Gaudium et Spes(§13§14) Redemptor Hominis(§7§18) Sacra Virginitas(§56§58) Salvifici Doloris(§24) - v. 16 CCC(¶796
¶2355) Summa (LA)(Suppl 55.3Suppl 62.2) Gaudium et Spes(§13§14) Pastores Dabo Vobis(§75) - v. 17 CCC(¶796
¶2355) Summa (LA)(II-II 27.4II-II 45.2 Deus Caritas Est(§9II-II 154.3 III 3.6) §10) Doctor Mellifluus(§10)Gaudium et Spes(§13§14) Haurietis Aquas(§2§4 Mulieris Dignitatem(§20)§7) - v. 18 CCC(¶2355)Summa (LA)(I-II 72.2
II-II 35.1 Quaestiones(Sex before marriage)Gaudium et Spes(§13II-II 118.1 II-II 118.6 II-II 154.3) §14) - v. 19 CCC(¶364
¶1004 Summa (LA)(I 27.1)Quaestiones(Sex before marriage¶1265 ¶1269 ¶1695 ¶2355) Tattoos and the body Christifideles Laici(§20Gender and transition) §30) Divinum Illud Munus(§11)Dominum Et Vivificantem(§25§58) Gaudium et Spes(§13§14) Lebanon(§23)Lumen Gentium(§4)Redemptionis Donum(§3)Sacra Virginitas(§56)Sacramentum Caritatis(§76)Veritatis Splendor(§49) - v. 20 CCC(¶364
¶1004 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(1¶2355) 6 Summa (LA)(II-II 153.3578) III 46.3) Quaestiones(Sex before marriageTattoos and the body Ad Caeli Reginam(§14Gender and transition) §34 Dilexi Te(§60)Dominum Et Vivificantem(§55)Evangelium Vitae(§79)Gaudium et Spes(§13§35) §14) Quas Primas(§12)Redemptionis Donum(§3)Redemptor Hominis(§18§20) Redemptoris Custos(§13)Salvifici Doloris(§19)